monumenta.ch > Plinius Minor > 26 > 28 > 8 > 3 > 19 > 1 > 5 > 3 > 2 > 34 > 3 > 12 > 13 > 13 > 6 > 3 > 10 > 73 > 7 > 35 > 4 > 11 > 65 > 14 > 2 > 14
Hrabanus Maurus, De Universo, 21, XIII. De laneficii inventione. <<<     >>> XV. De diversis nominibus vestimentorum.

Hrabanus Maurus, De Universo, 21, CAPUT XIV. De vestibus sacerdotum.

1 Octo sunt in lege genera sacerdotalium vestimentorum. Poderis est sacerdotalis linea corpori astricta, et usque ad pedes descendens: unde et nuncupata, quam vulgus camisiam vocat. Abaneth est cingulum sacerdotale, rotundum, polymita arte ex cocco, purpura, hyacinthoque contextum, ita ut flores atque gemmae in eo esse viderentur distinctae.
2 Pileum est ex bysso rotundum, quasi sphaera media, caput tegens sacerdotale, et in occipitio vitta constrictum: hoc Graeci et nostri tiaram vel galeam vocant. Machin, quod est tunica talaris, tota hyacinthina, habens ad pedes septuaginta duo tintinnabula, totidemque intermista ac dependentia mala punica. Ephod, quod interpretatur Latine superindumentum; erat enim pallium superhumerale, ex quatuor coloribus et auro contextum, habens in utroque humero lapides duos smaragdinos auro conclusos, in quibus sculpta erant nomina patriarcharum.
3 Logion, quod Latine dicitur rationale, pannus duplex, auro et quatuor textus coloribus, habens magnitudinem palmi per quadrum, cui intexti erant duodecim pretiosissimi lapides. Hic pannus superhumerali contra pectus pontificis annectebatur. Petalum, aurea lamina in fronte pontificis, quae nomen Domini tetragrammaton hebraicis litteris habebat scriptum.
4 Badim sive feminalia, id est, bracae lineae usque ad genua pertingentes, quibus verecunda sacerdotis velabantur. Mystice autem poderis significat castitatem corporis et animae usque in finem. Cingulum vero continentiam atque abstinentiam, mortificationemque carnalium desideriorum. Quatuor quidem colores praecipui, hoc est, hyacinthus, purpura coccusque bis tinctus, ac byssus retorta, ex quibus pontificis habitus contextus erat simul cum auro, mysticam significationem habent, hoc est, aurum figurat sapientiam spiritalem: hyacinthus coelestem conversationem: purpura martyrium: coccus bis tinctus charitatis perfectionem, quae in duobus praeceptis, hoc est, dilectione Dei et proximi: byssus vero castitatem atque munditiam: pileum quoque sive tiara byssina, quae caput tegebat et ornabat sacerdotis, admonet eum omnes capitis sensus Deo consecratos habere, ne vel oculi eius videant vanitatem, vel aures libentius audiendo opprobrium accipiant adversus proximum suum: os abundet nequitia: et lingua contineat dolum: sive etiam cor crapula et ebrietate gravetur: vel olfactus aspersum myrrha, aloe et cinnamomo, lectum meretricis amplectatur. Tunica vero hyacinthina ostendit, qualis esse debeat vita sacerdotalis, hoc est, supernis solummodo desideriis incessanter intenta, et conversationem iuxta Apostolum [Phil. III] habens in coelis, ac sui Salvatoris indesinenter exspectans adventum.
5 Quae videlicet tunica, sicut et byssina, ad pedes usque pertingebat: unde uterque Graece poderis est dicta, ut ostenderetur, nil in sacerdotali vita infirmum ac sordidum remanere: sed omne, quod ageret, quasi aethereo colore speciosissimum in universa membra eius a capite usque ad pedes gratia virtutum contecta esse debere.
6 Ephod, quod auro et quatuor coloribus contextum erat, et lapides pretiosos conscriptos nominibus filiorum Israel insertos habebat, significat bonam operationem iuxta exempla sanctorum patrum, et exercitium virtutum. Logion ergo, quod est rationale, quod in pectore sacerdotis ponebatur, ostendit, quod sacerdos et rector populi Dei omnia debet rationabiliter agere, et subtili semper examine bona malaque discernere.
7 Quod autem in rationali quatuor ordines fuerint, et horum singuli quique tres habuere lapides: quid nobis intimatur typice, nisi ut in virtutibus quae distinguuntur quatuor principaliter, fidem sanctae Trinitatis non fictam teneamus. Possumus sane in vario decore lapidum non solum claritatem multifariam sacerdotalis actus et cogitatus, verum etiam spiritualium accipere charismata virtutum, ac miracula sanitatum, de quibus ipse Dominus apostolis, infirmos, inquit, curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones eiicite [Matth. X]. Petalum autem aureum, hoc est, lamina aurea in fronte pontificis, in qua sanctum Domini, hoc est, nomen Domini sculptum est, sacratius caeteris erat indumentum illius: et merito. Quia sicut divina potentia cunctis, quae creavit, supereminet: ita oportebat, ut nomen eius, caeterum pontificis habitum ornatumque transcendens, altius praeemineret, et velut cuncta sanctificans, eximiam in eius fronte sedem teneret.
8 Significat autem ipsam professionis nostrae fiduciam quam in fronte portamus, dicentes singuli cum Apostolo: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi [Gal. VI]. Verum quia de caeteris supra tractatum est, feminalia quae ad operiendam carnem turpitudinis fieri mandantur, illam castimoniae portionem, quae appetitum copulae coniugalis cohibet, proprie designant, sine qua nemo vel sacerdotium suscipere, vel ad altaris potest ministerium, consecrari, id est, si non aut virgo permanserit, aut coniugium contra uxoriae coniunctionis foedera solverit.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, De Universo, 21, XIII. De laneficii inventione. <<<     >>> XV. De diversis nominibus vestimentorum.
monumenta.ch > Plinius Minor > 26 > 28 > 8 > 3 > 19 > 1 > 5 > 3 > 2 > 34 > 3 > 12 > 13 > 13 > 6 > 3 > 10 > 73 > 7 > 35 > 4 > 11 > 65 > 14 > 2 > 14