monumenta.ch > Plinius Minor > 26 > 28 > 8 > 3 > 19 > 1 > 5 > 3 > 2 > 34 > 3 > 12 > 13 > 13
Hrabanus Maurus, De Universo, 21, XII. De lignariis <<<     >>> XIV. De vestibus sacerdotum.

Hrabanus Maurus, De Universo, 21, CAPUT XIII. De laneficii inventione.

1 Minervam quamdam Gentiles multis ingeniis praedicant. Hanc enim primam laneficii usum monstrasse. Hanc etiam telam ordisse, et colorasse lanas perhibent: olivae quoque hanc dicunt inventricem, et fabricae, multarumque artium repertricem. Ideo illi vulgo opifices supplicant: sed hoc poetice fingitur.
2 Non enim Minerva istarum artium princeps est: sed quia sapientia in capite esse dicitur hominis, et Minerva de capite Iovis nata fingitur, hoc est, ingenium; ideoque sensus sapientis, qui invenit omnia, in capite est: ideo et Dea artium Minerva dicitur: quia nihil excellentius est ingenio, quo reguntur universa.
Hrabanus Maurus HOME