Hrabanus Maurus, De Universo, 21, CAPUT XII. De lignariis
| 1 | Lignarius, generaliter ligni opifex appellatur. Carpentarius, speciale nomen est: carpentum facit, sicut navicularius: quia tantum navium est fabricator et artifex. Sarcitector dictus, quod ex multis hinc et inde coniunctis tabulis unum tecti sarciat corpus: idem et lignarius, quia tectoria lignis inducit. |
| 2 | Lignarii ergo ac carpentarii atque sarcitectores possunt intelligi sancti doctores atque praedicatores Evangelii, qui spiritale aedificium Deo suis sermonibus atque bonis exemplis praeparant, et sive ex noviter credentibus domum Deo aedificant, sive ex his, quos haeretici atque schismatici per errorem corruperant, iterum illos increpando, atque corrigendo, ad spiritale aedificium Dei restaurant. Unde et in Exodo carpentarii leguntur, et in libro Regum fabri lignorum, et caementarii describuntur, qui instaurabunt sartatecta domus Dei. Materia inde dicitur omne lignum, quod ex ea aliquid efficiatur: vel si ad ianuam referas, vel ad statuam, materia erit. |
| 3 | Ad aliquid enim semper materia accipienda est, sicut clementa materiam rerum esse dicimus: quia inde ea, quae sunt facta videmus: et materia, quasi mater, dicta. In materia enim mystice intelligi potest humana creatura: unde artifex summus per opifices suos, hoc est, doctores sanctos multiplicem praeparat ornatum ecclesiae, et vasa apta ad ministerium suum aedificat. |
| 4 | Trabes vocatae, quod in transverso positae utrosque parietes contineant. Aliud autem sunt tigna, aliud trabes: tigna enim iuncta trabem faciunt. Trabes autem sunt, cum sunt dolatae. De trabibus autem in libro Regum ita scriptum est: Posuit Salomon trabes in domo per circuitum forinsecus, ut non haererent muris templi, etc. [III Reg. VI.] Qui itaque trabes domus, quae tabulata portabant, nisi praedicatores sancti, sunt typice designati qui dum ipsi sublimem atque honorabilem in Ecclesia Dei locum teneant, infirmiores quosque ac fragiles suis praedicationibus ab infirmorum appetitu sustollunt: atque ad coelestia desideranda ac speranda suspendunt: suis etiam intercessionibus, ut in caeptis persistant, adiuvantur? |
| 5 | Item trabes sub alia significatione in Evangelio posita est, ubi Dominus ait: Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem, quae in oculo tuo est, non consideras? [Matth. VII.] Hic trabes peccatum maius, et maxime invidia intelligi potest: festuca peccatum minus sive subitanea iracundia. Asseres ab asse dicti, quia soli ponuntur, neque coniuncti. |
| 6 | Scindulae eo quod scindantur, id est, dividantur. In asseribus autem quia tecto domus conveniunt, bene poenitentia accipi potest, vel charitas, quae operit multitudinem peccatorum [I Petr. IV], et in psalmo Propheta dicit: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata [Psal. XXXI]. Epigri et clavi sunt, quibus lignum ligno adhaeret. |
| 7 | Clavi dicti, quasi chalabi, quia ex chalybe fiunt, id est ferro: chalybs enim ferrum est. Clavi autem mystice sanctorum praedicationes corda hominum transfigentes intelligi possunt: unde in Salomone scriptum est: Verba sapientium et stimuli et quasi clavi in altum defixi [Eccle. XII]. Tabulae a veteribus tegulae vocabantur, a tegendo scilicet, unde et tagulae. |
| 8 | Commissura dicitur tabularum coniunctio. Tabulae autem possunt significare fideles auditores, qui a trabibus vel tignis, hoc est, a sanctis doctoribus sustentantur: sic et commissura eorum unitas et charitas intelligi potest. Sectio autem dicta a sequendo ea quae coeperit. Nam secare sectari et sequi est. Serrae autem nomen de sono factum est, id est, a stridore. |
| 9 | Haec persecutionem in Christianos factam ab infidelibus significare potest: unde et in Apostolo legimus: Lapidati sunt, secti sunt, in occisione gladii mortui sunt [Heb. XI]. Et Isaiam prophetam lignea serra serratum Scriptura narrat. Circinus dictus, quod vergendo efficiat circulum, cuius modus duplicata linea fit, quae simplex per latitudinem extensa fuerat. |
| 10 | Punctus autem in medio circini centrum a Graecis dicitur, in cuius medium cuncta convergunt. De circino autem et caeteris instrumentis artificosis in Isaia, ubi de plaste idoli mentio fit, ita scriptum est: Faber ferrarius lima operatus est in prunis, et in malleis formavit illud, et operatus est in brachio fortitudinis suae. |
| 11 | Artifex lignarius extendit normam, formavit illud in runcina: fecit illud in angulari, et in circino tornavit illud, et fecit imaginem viri, quasi speciosum hominem habitantem in domo [Isa. XLIV]. Quidquid autem de idolis dictum est, potest referri et ad haereseos principes, qui simulacra dogmatum suorum atque mendacii artifici corde componunt, et venerantur ea, quae a se sciunt esse simulata: non sufficit eis error proprius, nisi simplices quosque eorum adulatione deceperint, qui quaestum putant esse pietatem, et devorant domus viduarum [I Tim. VI], abutentesque vulgi imperitia, ita arte dialectica, quasi ascia, terebro et lima et runcina, formant dogma suum, et cudunt malleo atque inaurant sermonis rhetorici venustate, quorum Deus venter est, et gloria in confusione eorum [Phil. III]. Securis vocatur eo quod ea arbores succidantur, quasi succuris. |
| 12 | Item securis, quasi semicuris: ex una enim parte acuta est, ex altera fossoria. Haec apud veteres penna vocabatur; utramque autem habens aciem, bipennis. Nam bipennis dicitur, quod ex utraque parte habeat acutam aciem, quasi duas pennas: pennum autem antiqui acutum dicebant. De secure autem Ioannes Baptista ad Iudaeos ita ait: Iam enim securis ad radices arborum posita est [Matth. III]. Arbor huius mundi est universum genus humanum. Securis vero est Redemptor noster, qui velut ex manubrio et ferro constat: teneturque ex humanitate, sed incidit ex divinitate: quae videlicet securis iam ad radicem arboris istius posita est: quia et si per patientiam exspectat, videtur tamen quid factura est. Potest et securis nomine praedicatio sermonis evangelici intelligi: quia, secundum Apostolum, vivus sermo Dei et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animae, carnis et spiritus, compagum quoque et medullarum, et discretor cogitationum [Heb. IV]. Et Ieremias propheta verbum Domini securi comparat caedenti petram: sive securis sententiam iudicii Altissimi significat, quae ad radices arborum, id est, ad finem regni populi Iudaici posita est: ut eos, qui in Christum credere noluerunt, de terra viventium abscidat. Ascia ab hastulis dicta, quas a ligno eximit, cuius diminutivum est asciola. |
| 13 | Est autem manubrio brevi et adversa parte referens vel simplicem malleum, aut cavatum vel bicorne rastrum. De securi autem, ascia et bipenne in Psalterio scriptum est, ubi destructio templi Domini commemoratur: securibus exciderunt ianuas eius in idipsum, bipenni et ascia deiecerunt eam [Psal. LXXIII]. In securi tribulationem huius saeculi demonstrat: in ascia, pravorum persecutionem, qua sanctos usque ad interitionem persequuntur. |
| 14 | In bipenne geminam afflictionem, qua electos Dei pravi homines verbis et factis affligunt, designat. Scalprus dictus, quod scalpturis et foraminibus sit aptus, quasi scalforus, cuius diminutivum scalpellus. Terebra vocata a verme ligni, qui nuncupatur terebra, quem Graeci teredona vocant. Hinc dicta terebra: quod, ut vermis, terendo perforat, quasi terefora, vel quasi transforans. |
| 15 | Aedificare est bona opera facere, vel recte docere, ut in Apostolo: Si quis autem aedificat supra fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos [I Cor. III]. Et in aliam partem pro populo Iudaeorum per Malachiam dicitur: Ipsi a dificabunt, et ego destruam [Malach. I]. Destruere est mala opera exercere, vel male docere, ut in Salomone: Unus aedificans, et unus destruens [Eccli. XXXIV]. Et in bonam partem per Ieremiam dicitur: Ut destruas et aedifices [Ier. I]. Mundare est a vitiis expurgare, ut est illud Evangelii: Tetigit eum, dicens: Volo, mundare; et confestim mundata est lepra [Matth. VIII]. |