Hrabanus Maurus, De Universo, 21, CAPUT XI. De instrumentis aedificiorum.
| 1 | Structuram autem parietum ad normam fieri, et ad perpendiculum respondere oportet. Norma dicta a Graeco vocabulo, extra quam rectum nihil fieri potest. Componitur autem ex tribus regulis, ita ut duae sint hinorum pedum: tertia habeat pedes duos, uncias X, quas aequali crassitudine politas extremis cacuminibus sibi iungat, ut scemam [schema] trigoni faciant. Id erit norma. Regula dicta, quod sit recta, quasi rectula, et impedimentum non habeat. Perpendiculum est, quod semper appenditur. |
| 2 | Denique in fabrica nisi omnia ad perpendiculum et certam regulam fiant: necesse est, cuncta mendosa instruantur, ut aliqua parva sint, aliqua cubantia, prona nonnulla, alia supina: et propter hoc ruant universa, quae sunt male constructa. In norma enim et regula atque perpendiculo aequitatis ratio intelligenda est, ut omnia opera nostra secundum sanctarum Scripturarum traditionem et regulam rectae fidei, perpendiculumque sanae doctrinae faciamus, et secundum hoc, quod divina praecepta docent, sic opera nostra ad salutem nobis proveniant. Aliter autem perdit suum laborem, qui extra haec facit: quia nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laborant, qui aedificant eam [Psal. CXXVI]. Trullae nomen factum, eo quod trudit et detrudit, id est, includit calce vel luto lapides. |
| 3 | Trulla autem caementarii significat spiritalem aedificationem Dei, quam ipse artifex optimus in constructione Ecclesiae suae agit. Unde in Amos propheta scriptum est: Et ecce Dominus stans super murum litum, et in manus eius trulla caementarii, et dixit Dominus ad me: quid tu vides Amos? et dixi: Trullam caementarii: et dixit Dominus: Ecce ego ponam trullam in medio populi mei Israel, non adiiciam ultra super aedificationem vel misericordiam inducere eum, et demolientur excelsa idoli et sanctificationes Israel desolabuntur [Amos. VII]. Dominus autem, qui est structor maceriae et lapis angularis, comminatur auferre se trullam in auxilio protectionis suae a populo Israel. Cumque Dominus protectionem suam et (ut ita dicam) parietis vestimentum trulla cessante subtraxerit: tunc demolientur excelsa idolorum, et sanctificationes decem tribuum desolabuntur vel destruentur. |
| 4 | Iuxta anagogem dicit Dominus Christus, et stat super murum firmissimum, super apostolos et sanctos suos, quibus dedit, ut ipsi murus firmissimus vocarentur. Unde et Petro dixit: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam: et portae inferi non praevalebunt adversus eam [Matth. XVI]. Qui murus, nisi Domini defendatur auxilio, omnem fortitudinem amittit: sed eo protegente in tantum robustus est, ut dicatur ad eum: Si transieris per ignem, flamma non comburet te [Isa. XLIII]; quantoque magis tentationibus tunditur, tanto plus fortior fit et pro nomine Salvatoris inter flagella laetatur. |
| 5 | Scalae a scandendo, id est, ascendendo vocatae. Haerent enim parietes: scalae autem quae dicuntur, aut unae sunt aut plures, quia numeri tantum pluralis est nomen, ut litterae, quae epistolam significant. Scalae enim mystice significant profectus sanctorum per praedicationes eorum. Unde in Genesi legitur [Gen. XXVIII], quod viderit Iacob in somnis scalam stantem super terram, et cacumen eius tangens coelum. |
| 6 | Somnus iste Iacob mors sive passio est Christi. Lapis ad caput eius, qui nominatim quodammodo dictus est etiam unctus, Christus significatur. Caput enim viri Christus est [I Cor. XI]; quis enim nescit Christum ab unctione appellari? Domus autem Dei Bethlehem dicitur: quia ibi natus est Christus. Porta vero coeli, quia ibi in terram descendit, ubi iterum ad coelum conscendit. |
| 7 | Erectio autem lapidis resurrectio Christi est. Porro scala Christus est, qui dixit: Ego sum via [Ioan. XIV]; per hanc ascendebant et descendebant angeli [Gen. XXVIII], in quibus significati sunt evangelistae praedicatores Christi: ascendentes utique, cum ad intelligendam eius supereminentissimam divinitatem excedunt universam creaturam: ut eum inveniant in principio, Verbum Domini apud Dominum, per quem facta sunt omnia [Ioan. I]; descendentes autem, ut eum inveniant factum ex muliere, factum sub lege; ut eos, qui sub lege erant, redimeret [Gal. IV]. |