monumenta.ch > Plinius Minor > 26 > 28 > 8 > 3 > 19 > 1 > 5 > 3 > 2 > 34 > 3 > 12 > 13 > 13 > 6 > 3 > 10 > 73 > 7 > 35 > 4 > 11 > 65 > 14 > 2 > 14 > 26 > 8 > 2 > 15 > 3 > 19 > 6 > 16 > 3 > 1 > 24 > 7 > 2 > 38 > 1 > 20 > 9 > 3 > 22 > 17 > 24 > 1 > 71 > 10
Hrabanus Maurus, De Universo, 21, IX. De pictura. <<<     >>> XI. De instrumentis aedificiorum.

Hrabanus Maurus, De Universo, 21, CAPUT X. De coloribus.

1 Colores autem dictos, quod calore ignis vel sole perficiuntur, sive quod initio colabantur, ut summae subtilitatis existerent. Colores autem nascuntur aut fiunt, nascuntur ut sinopis, rubrica, paritonium, melinum, eretria, auripigmentum. Caeteri finguntur aut arte aut permistione. Colores autem diversi diversas significant species virtutum, quibus decoratur plasma Dei ad imaginem sui Conditoris, ut ruborem sinopidis vel minii ostendat in ardore charitatis, et purpurismum in martyrio et passionibus pro Christi nomine expensis, in auripigmento splendorem sapientiae, in veneto atque hyacintho coelestem conversationem, in cerusa candorem castitatis, et caeteris speciebus virtutum, ut pro se opportunitas temporis afferi, et ratio postulat ordinis.
Hrabanus Maurus HOME