monumenta.ch > Isidorus > 2 > 7
Hrabanus Maurus, De Universo, 21, VI. De crustis. <<<     >>> VIII. De plastis.

Hrabanus Maurus, De Universo, 21, CAPUT VII. De lithostrotis.

1 Lithostrota sunt elaborata arte picturae parvulis crustis ac tessellis tinctis in varios colores. Tessellae autem a tesseris nominatae, id est quadratis lapillis per diminutionem. De lithostroto autem in Evangelio fit mentio, ubi in passione Domini Pilatus sedisse pro tribunali scribitur in loco qui dicitur Lithostrotos [Ioan. XIX], Hebraice autem Gabbatha. In quo manifestatur, quod falsorum accusatorum varia fictio non potuit vincere simplicem assertionem veritatis, sed qui potestatem habuit ponendi animam suam, et iterum sumendi eam, dedit semetipsum pro nobis, ut per effusionem sanguinis sui maculas diversas nostrorum dilueret peccatorum.
Hrabanus Maurus HOME