Hrabanus Maurus, De Universo, 21, CAPUT III. De constructione.
| 1 | Constructio est laterum et altitudinis aedificatio. Constructio autem vel instructio vocata, eo quod instringat et cohaerere faciat, ut lapides, lutum et lignum invicem sibi. Nam intinctio ferri in aqua strictura est. Nisi enim candens tingatur, stringi et cohaerere non potest ferrum. Item constructio a multitudine lapidum et lignorum dicta, unde et strues. Aliud est enim aedificatio, aliud instauratio. |
| 2 | Nam aedificatio nova constructio est. Instauratio vero, quod reparatur ad instar prioris. Nam instar veteres pro similitudine ponebant. Inde et instaurare dicebant. Constat autem constructio fundamento, lapidibus, calce, arena et lignis. Fundamentum dictum, quod fundus sit aedificii. Idem et caementum a caedendo dictum, quod caeso lapide surgat. |
| 3 | De mystica autem significatione fundamenti iam superius dictum est. Lapides ergo diversi generis in structuris apti sunt, quorum significatio (ut supra iam dictum est) et in bonam et in contrariam partem ponitur, quia dicuntur lapides vivi, hoc est sancti, qui ad coelestem constructionem habiles sunt: et lapides insensati et duri, qui ferramentis spiritualibus nullo modo caedunt, quia nulla nunquam conversionis poenitentia molliuntur, nec calcis, hoc est charitatis glutino adinvicem copulari consentiunt. |
| 4 | Arena autem, quae per se infirma est, et fluida atque instabilis manet, quando cum calcis adiunctione commiscetur, firmitatem percipit et ad aedificationem utilis habetur. Sic et peccatorum sterilitas, quae per se utilis non est, tamen per conversionem ad sanctorum societatem pertingit, stabilitatem bonorum operum percipit, et per dilectionis mandatum ad instructionem sanctae Ecclesiae pertinebit. |
| 5 | Fictilium operum ad parietes et fundamenta coctis laterculis, ad tecta imbriculis tegulisque aptantur. Tegulae vocatae, quod tegant aedes, et imbrices, quod accipiant imbres. Tegulae autem primae positionis nomen, cuius diminutivum tigillum. Laterculi vero vocati, quod lati formentur circumactis undique quatuor tabulis. |
| 6 | Lateres autem crudi sunt, qui et ipsi inde nominati, quod lati ligneis formis efficiuntur, quorum crates dicuntur, in quibus lutum pro iisdem lateribus crudis portare solent. Sunt enim connexiones cannarum, dicti apo tou cratein, id est, quod se invicem teneant. Lutum autem vocatum quidam per antiphrasim putant, quod non sit mundum. |
| 7 | Nam omne lotum mundum est. Fictilium autem operum ratio iuxta mysticam significationem ad creationem humanae conditionis potest referri, quia scriptum est: Formavit Deus hominem de limo terrae, et inspiravit in faciem eius spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem [Gen. II]. Figulus autem noster Deus est, quod propheta Ieremias et apostolus Paulus probant. |
| 8 | Nam apud Ieremiam prophetam tale aliquid legimus, ubi iubetur a Deo introire in domum figuli, et videre eum fingentem utique vas collapsum de manibus suis, recolligens rursum finxit illud secundum voluntatem suam: Et factus est, inquit, sermo Domini ad eum, dicens: Nunquid ego non possum facere domus Israel, sicut figulus iste? [Ier. XVIII.] Et Sapientia dicit: Vasa figuli probat fornax, et homines iustos tentatio [Eccli. XXVII]. Habet ergo nostri Deus potestatem, sicut et figulus luti, ut faciat ab eadem massa vasa ad honorem, et vasa ad contumeliam. De lateribus autem in Genesi ita legitur, ubi de constructione turris mentionem facit: Cumque proficiscerentur de Oriente, invenerunt campum in terra Sennaar, et habitaverunt in eo, dixitque alter ad proximum suum: Venite, faciamus lateres, et coquamus eos igni, habueruntque lateres pro saxis, et bitumen pro caemento. |
| 9 | Et dixerunt: Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cuius culmen pertingat ad coelum, et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras [Gen. XI], et reliqua. Turris haec superbiam huius mundi significat, vel impia dogmata haereticorum, qui postquam moti sunt ab Oriente, id est a vero lumine recesserunt, et venerunt in campum Sennaar qui interpretatur excussio dentium, statim adversus Dominum, impietatis suae aedificant turrim, ac dogmatum superbiam nefario ausu confingunt, volentes curiositate non licita ipsius coeli alta penetrare, sed sicut illi per superbiam ab una lingua in multis divisi sunt, ita et haeretici ab unitate fidei confessione segregati inter se, diversitate erroris, quasi per dissonantiam linguae, invicem secernuntur. Canalis dicta ab eo quod cava sit in modum cannae, sane eamdem melius genere feminino quam masculino proferimus. |
| 10 | De canalibus ita in Genesi legitur: Tollens itaque Iacob virgus populeas virides et amygdalinas, et ex platanis, ex parte decorticavit eas, et ponebat in canalibus, ubi effundebatur aqua, et veniebant ad puteum contra pecora, ut conciperent eo tempore, cum venirent ad potandum, etc. [Gen. XXX], cuius mysterium tale est: quid est virgas virides amygdalinas, atque ex platanis, ante oculos gregum ponere, nisi per Scripturae seriem, antiquorum Patrum vitas atque sententias in exemplum populis praebere? |
| 11 | Quae nimirum quia iuxta rationis examen rectae sunt, virgae nominantur, quibus ex parte corticem subtrahit, ut in his quae expoliantur, intimus candor appareat, et ex parte corticem servat, ut sicut fuerat exterius in veritate permaneat. Viridiorque virgarum color efficitur, dum cortex ex parte subtrahitur, et ex parte retinetur. Ante considerationis enim nostrae oculos praedicantium Patrum sententiae, quasi virgae variae, ponuntur. |
| 12 | In quibus dum plerumque intellectum litterae fugimus, quasi corticem subtrahimus, et dum plerumque intellectum litterae sequimur, quasi corticem reservamus. Dumque ab ipsis cortex litterae subtrahitur, allegoriae candor interior demonstratur, et dum cortex relinquitur, exterioris intelligentiae virentia exempla monstrantur. |
| 13 | Quas bene Iacob in aquae canalibus posuit, quia et Redemptor noster in libris eas sacrae scientiae, quibus nos intrinsecus infundimur, fixit. Has aspicientes arietes cum ovibus coeunt, quia rationales nostri Spiritus intellectus dum in earum intentione defixi sunt, singulis quibusque actionibus permiscentur, ut tales fetus operum procreent, qualia exempla praecedentium in vocibus praeceptorum vident. |
| 14 | Fistulae aquarum sunt dictae, quod aquas fundant et emittant. Nam stellein Graece mittere est, formae earum pro magnitudine aquae, et capacitatis modo fiunt. Possunt autem fistulae mystice designare praedicatorum ora, ex quibus aquae doctrinae effunduntur in corda auditorum, ex bonis videlicet doctoribus salubres aquae et suaves, ex malis vero amarae et noxiae. |