monumenta.ch > Plautus > 4 > 5 > 22 > 20 > 1 > 6 > 2 > 15 > 8 > 6 > 6 > 2 > 3 > 2 > 24 > 9 > 18 > 1 > 6 > 7 > 2 > 1 > 1 > 15 > 6 > 3 > 1 > 1
>>> Hrabanus Maurus, De Universo, 21, II. De dispositione.

Hrabanus Maurus, De Universo, 21, CAPUT PRIMUM. De fabricis parietum.

1 In fabricis parietum atque tectorum Graeci inventorem Daedalum asserunt. Iste enim primus didicisse fabricam a Minerva dicitur. Fabros autem sive artifices Graeci tectonas vocant, id est instructores. Architecti autem caementarii sunt, qui disponunt in fundamentis; unde et Apostolus de semetipso: Quasi sapiens, inquit, architectus fundamentum posui [I Cor. III]. Machiones dicti a machinis, in quibus insistunt propter altitudinem parietum.
Hrabanus Maurus HOME