Hrabanus Maurus, De Universo, 20, CAPUT XLIV. De fabrorum fornace.
| 1 | Faber a faciendo ferro impositum nomen habet: hinc derivatum est nomen ad alias artium materias fabros vel fabricas dicere: sed cum adiectione, ut faber lignarius, et reliqua, propter operis scilicet firmitatem: in fabrorum autem fornace gentiles Vulcanum auctorem dicunt: figuraliter per Vulcanum ignem significantes, sine quo nullum metalli genus fundi extendique potest. |
| 2 | Nihil est enim pene quod igne non efficiatur. Alibi enim vitrum, alibi argentum, alibi plumbum, alibi minium, alibi pigmenta, alibi medicamina efficit. Igne lapides in aes resolvuntur. Igne ferrum gignitur ac domatur. Igne aurum perficitur. Igne cremato lapide caementa et parietes ligantur. Lapides nigros ignis coquendo candificat: ligna candida urendo obfuscat. |
| 3 | Carbones ex pruna fulgida nigros facit, de lignis duris fragiles, de putribilibus imputribiles reddit, stricta solvit, soluta restringit, dura mollit, mollia dura reddit, habet et medicaminis usum. Nam saepe ruri prodest. Pestilentiae quoque, quae obscuratione solis contrahitur, auxiliari certum est. In opere quoque aliud gignit primis ignibus, aliud secundis, aliud tertiis. |
| 4 | Habet quoque et aliam in se diversitatem ignis: nam alius est, qui usui humano: alius, qui in iudicio apparet divino: sive qui de coelo fulmen astringit: sive qui de terra per vertices montium eructuat. Ignis autem dictus, quod nihil gigni potest ex eo, est enim inviolabile elementum, assumens [absumens] cuncta, quae rapit. |
| 5 | De ignis autem mystica significatione iam superius dictum est, ubi de quatuor elementis disputatum est. Si autem quis haec quae hic scripta sunt, illis comparare voluerit, per efficientias earum forsitan adhuc plura mysteria inde poterit explanare. Faber vero Deus intelligitur, pro eo quod omnem fabricam coeli et terrae operatus sit, ut in Evangelio: Nonne hic est fabri filius? [Matth. XIII.] Fabri, sancti praedicatores, sicut Regum liber dicit: Porro faber ferrarius non inveniebatur in Israel [I Reg. XIII]. Fabri regna gentium a quatuor mundi partibus populum Israel, vel caeteros humiles servitutis pondere deprimentes, ut in Zacharia: Et ecce quatuor fabri [Zach. I]. Fabrica duabus rebus constat, ventis et flamma. |
| 6 | Flamma vero proprie fornacis est dicta, quod flatu follium excitetur. Fornax vero ab igne vocata: phos enim ignis est. Caminus est fornax, Graecum est derivatum a cauma: fornax enim sive caminus aut tribulationem nimiam praesentis temporis typice exprimere potest: ut est illud testimonium propheticum: Liberavit vos Dominus de fornace ferrea [Ier. XI], hoc est, Aegypto, ubi populus Dei grandi tribulatione vexabatur: aut gehennae tormentum significat, ut est illud in Evangelio: Mittite eos in caminum ignis, ubi erit fletus et stridor dentium [Matth. XIII]. |
| 7 | Incus est, in quo ferrum tunditur, a cudendo dictus: eo quod illic aliquid cudamus, id est, feriendo producamus. Cudere enim caedere et ferire est. Veteres autem non incudem vocabant, sed intudem, eo quod in ea metallum tundatur, hoc est, tendatur. Unde et tudes malleus, a tundendo, id est, tendendo dictus. |
| 8 | De incude autem ita in libro Iob scriptum est, cum de Leviathan narratur: Cor eius irrumpitur quasi lapis, et stringetur quasi malleatoris incus [Iob. XLI]. Incudem quippe malleator solis aptam percussionibus figit. Ad hoc namque incus statuitur, ut crebris ictibus feriatur. Leviathan ergo, ut malleatoris incus, stringetur: quia inferni vinculis coarctabitur, ut aeterni supplicii continua percussione tundatur. |
| 9 | Qui modo quoque percutitur, dum iusti quique, illo in insidiis vigilante, sed doloribus tabescente, salvantur. In incude autem alia vasa formantur; ipse vero tot percussionibus in vas aliud non transfertur. Recte ergo Leviathan iste incudi comparatus est: quia nos illo persequente, componimur: ipse autem semper percutitur, et in vas utile nunquam mutatur. |
| 10 | Malleus vocatus: quia, dum quid calet et molle est, caedit et producit: in Scriptura enim sacra mallei nomine aliquando diabolus designatur, per quem nunc delinquentium culpae feriuntur: aliquando vero percussio coelestis accipitur: quia vel electi supernos ictus sentiunt, ut a pravis itineribus corrigantur: vel iusta ira reprobos percutit, ut iam supplicia aeterna praeveniens, quid etiam in posterum mereantur, ostendit. |
| 11 | Nam quia appellatione mallei antiquus hostis exprimitur, Propheta testatur, cum super eum vim extremi iudicii contemplatur, dicens: Quomodo confractus est et contritus malleus universae terrae? [Ier. L.] Ac si diceret: eum, per quem vascula sua Dominus in ministerii usu formanda percutit, quis perpendat, quo turbine, veniente extremo iudicio, in aeterna damnatione confringat. |
| 12 | Rursum per malleum percussio coelestis exprimitur: quod Salomone templum aedificante signatur cum dicitur: Domus autem cum aedificaretur, de lapidibus dolatis atque perfectis aedificata est: malleus et securis et omne ferramentum non sunt audita in domo, cum aedificaretur [III Reg. VI]. Quid enim domus ille, nisi sanctam Ecclesiam, quam in coelestibus Dominus inhabitat, figurabat: ad cuius aedificationem electorum animae, quasi quidam expoliti lapides, deferuntur: qui cum aedificantur in coelis, nullus illic iam disciplinae malleus resonat: quia dolati atque perfecti illuc lapides ducimur, ut locis iuxta meritum congruis disponamur. |
| 13 | Item mallei sunt comminationes divinae adversus peccatores, ut in Ieremia: Nonne verba mea sunt sicut ignis, et sicut malleus conterens petras [Ier. XXIII]. Item mallei, flagella peccatorum, sicut Salomon dicit: Mallei stultorum corpora percutientes [Prov. XIX]. |
| 14 | Forcipes quasi ferricipes, eo quod ferrum candens capiant teneantque, sive quod ab his aliquid forvum capimus et tenemus, quasi forvicapes, nam forvum est calidum. Unde et formosos dicimus, quibus calor sanguinis ex rubore pulchritudinem creat. De forcipe ita in Isaia legitur: Et volavit ad me unus de seraphin, et in manu eius calculus quem forcipe tulerat de altari [Isa. VI]. Unde in forcipe, qua calculus comprehenditur, duo Testamenta designantur, quae inter se Spiritus sancti unione sociantur, et verbum Dei ad purgandum labia prophetae per angelica ministeria affert, ut populo digne possit nuntiare voluntatem Dei. |
| 15 | Lima dicta eo quod lene faciat; nam limum lene est, in quo boni doctoris exprimi potest officium, qui mentes hominum iucundis sermonibus lenificat, et placidum facit ad audiendum verbum Dei, et ad perficiendum bonis operibus voluntatem ipsius. |