monumenta.ch > Martialis > 27 > 4 > 24 > 3 > 22 > 75 > 16 > 30 > 22 > 17 > 66 > 28 > 19 > 2 > 85 > 93 > 59 > 2 > 94 > 25 > 50 > 34 > 56 > 42 > 18 > 31 > 1 > 2 > 62 > 2 > 2 > 43
Hrabanus Maurus, De Universo, 20, XLII. De funibus. <<<     >>> XLIV. De fabrorum fornace.

Hrabanus Maurus, De Universo, 20, CAPUT XLIII. De retibus.

1 Retes vocatae sive a retinendis piscibus, sive a restibus, quibus tenduntur. Minus autem rete simplagium dicitur a plagis: nam proprie plagas dicimus funes illos quibus retia tenduntur circa imam et summam partem. Funda genus est piscatoriae retis, dicta ab eo quod in fundum mittatur: eadem etiam a iactando iaculum dicitur.
2 Plautus: Probus quidem antea iaculator eras. Tragum genus retis, ab eo quod trahitur, nuncupatum. Ipsa est et verriculum: verrere enim trahere est. Retia sive sagenae praedicationem mystice designant Evangelii. Unde et Apostoli, typici piscatores, a Domino mittuntur in mare istius saeculi, ut dogmatibus suis eruant homines ab erroribus mundanis, et perducant ad rectam fidem Dei.
3 De sagena vero ita in Evangelio legitur: Simile est regnum coelorum sagenae missae in mare, et ex omni genere piscium congreganti. Quam, cum impleta esset, educentes et secus littus sedentes elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt [Matth. XIII]. Sub hac ergo parabola sancta Ecclesia sagenae comparatur-quia et piscatoribus est commissa, et per eam ad aeternum regnum a praesentis saeculi fluctibus trahitur, ne in aeternae mortis profunda mergatur, quae ex omni genere piscium congregat: quia ad peccatorum veniam sapientes et fatuos, liberos et servos, divites et pauperes, fortes et infirmos vocat.
4 Unde per Psalmistam de ea dicitur: Ad te omnis caro veniet [Psal. LXIV.] Quae sagena scilicet tunc universaliter repletur, cum in fine suo humani generis summa concluditur, quam educunt et secus littus sedent: quia sicut mare saeculum, ita saeculi finem significat littus maris, in quo scilicet fine boni pisces in vasis eliguntur, mali proiiciuntur foras: quia et electus quisque in tabernacula aeterna recipitur; et aeterni luce regni perdita, ad exteriores tenebras reprobi pertrahuntur.
5 Nam retia aliquando deceptionem diaboli designant, ut in Psalmo: Cadent in retiaculo eius peccatores [Psal. CXL]. Conopeum retes, qua culices excluduntur in modum tentorii, quo magis Alexandrini utuntur, quia ibi ex Nilo culices copiosi nascuntur: unde et conopeum dicitur: nam Canopea Aegyptus est.
6 Legitur quoque in libro Iudith de Holopherne [Iudith. X], quod habuerit conopeum et usus esset illo. Columna, quae erat ad caput lectuli Holophernis, significat duritiam pravi cordis, quae errorem genuit malefidae securitatis: gladius, qui in ea ligatus pendebat, malitia est iniquae intentionis. Coma capitis elatio superbae mentis: cervix vero contumacia iniquae actionis: et conopeum, hoc est, retes muscarum insidias significat dolosae cogitationis. Commendat ergo Iudith nostra puellae suae ostiorum custodiam: quia sancta Ecclesia unicuique fidelium catholicae fidei praecipit habere observantiam. Orat ipsa cum lacrymis: quia supernum auxilium poscit intima devotione cordis.
7 Accedit ad columnam, et exsolvit pugionem, per quem hostis nequissimi amputet caput: cum denudata malitia duri cordis abscidit ab hoste occasionem protervae tentationis. Aufert et conopeum: quia fraudes eius detegit, quibus simplices et incautos implicare contendit: sicque truncum hostis corpus evolvit, cum ipsum inimicum ex omni parte infirmum et debilem esse ostendit: ut eo facilius bellatores Christi confidant hostem nequissimum se vincere posse, quo eum pleniter ediscunt fragilem et superabilem fore.
Hrabanus Maurus HOME