| 1 | Funes dicti quod antea in usum luminis fuerunt circumdati cera: unde et funalia. Restes sunt, sive quod rates contineant, seu quod his retes tendantur. Rudentes sunt funes navium ex nimio stridore ita dicti. Funes vero sive rudentes retinacula exprimere possunt voluptatum, quae et animas hominum, ne in praecipitium ruant, retinent. |
| 2 | Funis, fides Trinitatis, ut in Salomone: Funis triplex difficile rumpitur [Eccle. |