monumenta.ch > Isidorus > 33 > 57 > 14 > 16 > 28 > 5 > 26 > 27 > 4 > 58 > 59 > 23 > 12 > 22 > 39 > 21 > 17 > 66 > 54 > 41
Hrabanus Maurus, De Universo, 20, XL. De partibus navium et armamentis. <<<     >>> XLII. De funibus.

Hrabanus Maurus, De Universo, 20, CAPUT XLI. De velis.

1 Vela Graeci armena dicunt, proinde quod aere moventur. Apud Latinos autem vela a volatu dicta. Unde est illud: Velorum pandimus alas. Vela ergo navium typice exprimere possunt voluntates hominum, quae vento, hoc est, spiritali impulsu ad cursum vitae bonae, sive malae ad interitum impelluntur.
2 Spiritus enim Dei bonus deducit in viam rectam: et nequam spiritus in viam pravam.
Hrabanus Maurus HOME