Hrabanus Maurus, De Universo, 20, CAPUT XL. De partibus navium et armamentis.
| 1 | Puppis posterior pars navis est, quasi post: prora autem anterior, quasi priora. Cumba locus imus navis, quod aquis incumbat. Carina a currendo dicta, quasi currina. Fori navium, latera concava a ferendo onere dicta, sive tabulata navium, quae sternuntur: dicta ab eo quod incessus ferant vel foris emineant. |
| 2 | Transtra sunt tabulae, ubi sedent remiges, quod in transverso sint dicta, quae Virgilius iuga appellat. Tonsae remi a removendis et decutiendis fluctibus, sicut tonsores a tondendis et decutiendis capillis. Palmula est extrema latitudo remi, a palma dicta, qua mare impellitur. Antennae autem dictae, quod ante amnem sint positae: praeterfluit enim eas amnis. Cornua, extremae partes antennarum sunt, dicta per tropum. Malus est arbor navis, qua vela sustinentur. Malus autem dictus, quia habet instar mali in summitate: vel quia quasi quibusdam malleolis ligneis cingitur, quorum volubilitate vela facilius elevantur. |
| 3 | Clavus est, quo regitur gubernaculum, de quo Ennias: Ut clavum rectum teneam, navemque gubernem. |
| 4 | Porticulus malleus in manu portatus, quo modus signumque datur remigantibus, de quo Plautus: Ad loquendum atque tacendum tute habeas porticulum. Tonsilla, uncinus ferreus vel ligneus, ad quem in littore defixum funes navium illigantur, de quo Ennius: Tonsillas rapiunt, configunt littus aduncas. |
| 5 | Anchora dens ferreus ex Graeca etymologia nomen ducit: quod quasi hominis manus, comprehendat vel scopulos vel arenas: nam manus Graece cheir dicitur. Apud Graecos autem aspirationem non habet: nam ancyra dicitur. Unde apud maiores sine aspiratione proferebatur. Significat autem anchora intentionem sanam, et affectum animi bonum, quo homo tendit ad Deum et ad vitam aeternam. |
| 6 | Unde Apostolus hortatur nos dicens: Fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem, quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam, et incedentem usque ad interiora velaminis, ubi praecursor introivit pro nobis Iesus, etc. [Heb. VI]. |