Hrabanus Maurus, De Universo, 20, CAPUT XXXIX. De navibus.
| 1 | Artium quarumdam vocabula, quibus aliquid fabricatur, deinceps ex parte notanda decerno. Artifex generale nomen: vocatus, quod artem faciat: sicut aurifex, qui aurum. Faxo enim pro facio antiqui dicebant. Nauclerus dominus navis est appellatus: ita quod navis in sorte eius sit. Cleros enim Graece sors dicitur. Caeteri autem in navi in gubernatione eius sunt. |
| 2 | Gubernio, qui et gubernator, quasi cohibernator, quod cohibeat prudentia sua hiberna, id est, tempestates maris. Nauta a nave dictus per derivationem: navita autem pro nauta poetice dicitur: sicut Mavors pro Mars: nam rectum est nauta. Remex vocatur, quod remum gerit: sic autem remex, quomodo tubex, dicitur nominativo casu. |
| 3 | Epibata Graeco nomine appellatur, qui Latine dicitur superveniens: hic nihil habet negotii, sed naulo dato in alias terras transire disponit. Navim quidam perhibent dictam, eo quod gnavum rectorem quaerat, id est, peritum, sapientem, strenuum, qui continere et gubernare novit propter maritima pericula et casus: unde et illud Salomonis: Intelligens gubernacula possidebit [Prov. I]. Navis enim mystice aut Ecclesiam significat, ut est illud in Evangelio: Navis autem iactabatur in mediis fluctibus [Matth. XIV]; et in psalmo: Hoc mare magnum et spatiosum, etc. |
| 4 | , usque, illic naves pertransibunt [Psal. CIII]. In navibus autem merito significantur Ecclesiae, quae periculosos fluctus mundi per lignum gloriosae crucis evadunt, portantes populos, qui signo fidei crediderunt. In his navibus habitat Christus: qui si a credentibus excitetur, dicit immanissimae tempestati ut quiescat, et quiescit. Item alibi idem propheta ait: In spiritu vehementi conteres naves Tharsis [Psal. XLVII]; quia per Spiritus sancti gratiam philosophorum dogma, qui in mare istius saeculi disputando transierunt, per praedicatores evacuatum est. |
| 5 | Dominus ergo navis ecclesiae, ipse Salvator est, qui et gubernator: quia per Spiritum suum ipse eam regit atque gubernat, donec eam ad portum salutis aeternae perducat. Item in aliam partem navis accipitur, ut in Isaia: Ululate, naves maris [Isa. XXIII]; quo nomine designantur philosophi, vel haeretici inanibus quaestionibus oberrantes. |
| 6 | Rates, primum et antiquissimum navigii genus, e rudibus tignis asseribusque consertum: ad cuius similitudinem fabricatae naves ratariae dictae. Nunc iam rates abusive naves: nam proprie rates sunt connexae invicem trabes. Trieris navis magna, quam Graece durconem vocant, de qua in Isaia: Non transibit per eam trieris magna [Isa. XXXIII]. Liburnae dictae a Libyis: naves enim sunt negotiatorum, de quibus Horatius: bis Liburnis inter alta navium. |
| 7 | Rostratae naves vocatae ab eo quod in fronte rostra aerea habeant propter scopulos, ne feriantur et collidantur. Longae naves sunt, quas dromones vocamus: dictae eo quod longiores sint caeteris: cuius contrarius musculus, curtum navigium. Dromo autem a decurrendo dictus: cursum enim Graece dromon vocant. Classis dicta est Graeco vocabulo apo ton calon, id est, lignis: unde et calones naviculae, quae ligna militibus portant. |
| 8 | Barca est, quae cuncta navis commercia ad littus portat: hanc navis in pelago propter nimias undas suo suscipit gremio: ubi autem appropinquaverit portum, reddit vicem barca navi, quam accepit in pelago. Paro navigium piratarum aptum, et ex his ita vocatum. Myoparo quasi minimus paro: est enim scapha ex vimine facta, quae contecta crudo corio genus navigii praebet: qualibus utuntur Germanorum piratae in oceani littoribus vel paludibus ob agilitatem, de quibus historia: 'Gens, inquit, Saxonum myoparonibus, non viribus nituntur, fugae potius quam bello parati. |
| 9 | Celoces, quas Graeci celetas vocant, id est veloces biremes, vel triremes agiles, et ad ministerium classis aptae. Ennius: Labitur uncta carina per aequora cana celocis. Lembus navicula brevis, quae alia appellatione dicitur et cymba et caupolus, sicut et linter, id est carabus, quo in Pado paludibusque utuntur. Carabus est parva scapha ex vimine facta, quae contecta crudo corio genus navigii praebet. |
| 10 | Varia enim navium genera diversa conventicula possunt exprimere bonorum et malorum. In quibus boni bona, mali autem mala machinantur. Similiter et instrumenta navium varia diversas artes significant, in quibus boni prodesse student, mali autem nocere. |