Hrabanus Maurus, De Universo, 20, CAPUT XXXVI. De theatro
| 1 | Theatrum est, quo scena includitur, semicirculi figuram habens, in quo stantes omnes inspiciunt. Cuius forma primum rotunda erat sicut amphitheatrum: postea ex medio amphitheatro theatrum factum. Theatrum autem a spectaculo nominatum apo tes theorias, quod in eo populus stans super atque spectans ludos contemplaretur. |
| 2 | Idem vero theatrum, idem et prostibulum, eo quod post ludos exactos meretrices prostarent. Idem et lupanar vocatum ab eisdem meretricibus, quae propter vulgati corporis vilitatem lupae nuncupantur. Nam lupae meretrices sunt a rapacitate vocatae, eo quod ad se rapiant miseros, et apprehendant. Lupanaria enim a paganis constituta sunt, ut pudor mulierum infelicium ibi publicaretur, et ludibrio haberentur tam hi qui facerent, quam qui paterentur. |
| 3 | Mystice autem theatrum praesentem mundum significare potest: in quo hi, qui luxum huius saeculi sequuntur, ludibrio habent servos Dei, et eorum poenas spectando laetantur. Unde Apostolus dicit: Spectaculum sumus facti in hoc mundo angelis et hominibus propter Deum [I Cor. IV]. |