monumenta.ch > Martialis > 43 > 27 > 38 > 23 > 57 > 38 > 3 > 55 > 16 > 22 > 61 > 47 > 17 > 10 > 66 > 21 > 2 > 20 > 42 > 25 > 3 > 28 > 28 > 6 > 35
Hrabanus Maurus, De Universo, 20, XXXIV. De peditibus. <<<     >>> XXXVI. De theatro

Hrabanus Maurus, De Universo, 20, CAPUT XXXV. De coloribus equorum.

1 Circa causas quoque elementorum iidem gentiles etiam colores equorum iunxerunt. Roseos enim soli, id est igni; albos aeri, prasinos terrae, venetos mari assimilantes. Item roseos aestati currere voluerunt, quod ignei coloris sint, et cuncta tunc flavescant. Albos hiemi, quod sit glacialis, et frigoribus universa canescant.
2 Veri prasinos viridi colore quod tunc pampinus densatur. Venetos sive rufos autumno currere, quos et Marti sacraverunt, a quo Romani exoriuntur: inde et vexilla Romanorum cocco decorantur, eo quod Mars sanguine gaudet. Sed haec vana sunt fidei Christianae contraria: unde animadvertere debes, Christiane, quot circum nomina immunda possideant.
3 Quapropter alienus erit tibi locus, quem plurimi Satanae spiritus occupaverunt: totum enim illum diabolus et angeli eius repleverunt. Attamen in Apocalypsi legimus, quod apparuerit Ioanni equus albus, rufus, niger, et pallidus: quorum diversitas spiritalem quaerit intelligentiam. Unde equus albus significat Ecclesiam super nivem gratia dealbatam: Super quem sedebat ille, qui habebat arcum, cui et data est corona: et exivit vincens, ut vinceret [Apoc. VI]; quod Domini supra Ecclesiam sedens spiritalis doctrinae contra impios arma ferens victoriam suis percipit.
4 Equus autem rufus, super quem sedebat ille, qui sumpserat pacem de terra, significat populum sinistrum, ex sessore suo diabolo sanguinolentum, cui semper discordia placet. Equus vero niger, super quem sedebat, qui stateram habebat in manu sua, falsorum caterva est fratrum: hi stateram rectae professionis habent: et socios laedunt per opera tenebrarum. Nam equus pallidus, in quo sedebat ille, cui nomen erat mors, et quem infernus sequebatur, haeretici sunt: qui se [si] catholicos fallunt morte inhabitatrice digni, perditorum post se rapiunt exercitum. Diabolus enim et ministri eius metonymicos mors et infernus dicti sunt: eo quod multis causa mortis et infernorum sunt.
Hrabanus Maurus HOME