monumenta.ch > Martialis > 27 > 4 > 24 > 3 > 22 > 75 > 16 > 30 > 22 > 17 > 66 > 28 > 19 > 2 > 85 > 93 > 59 > 2 > 94 > 25 > 50 > 34 > 56 > 42 > 18 > 31 > 1 > 2 > 62 > 2 > 2 > 43 > 6 > 27 > 2 > 48 > 53 > 2 > 2 > 2 > 12 > 47 > 70 > 91 > 2 > 2 > 15 > 2 > 13 > 18 > 2 > 17 > 15 > 43 > 31 > 35 > 34
Hrabanus Maurus, De Universo, 20, XXXIII. De equitibus. <<<     >>> XXXV. De coloribus equorum.

Hrabanus Maurus, De Universo, 20, CAPUT XXXIV. De peditibus.

1 Pedites autem aiunt propterea pede currere: quia pedibus curritur mortalitati. Ob hoc a superiori parte currunt ad inferiora, id est, ab Oriente usque ad Occidentem: quia mortales oriuntur et occidunt. Nudi currunt, quia et homini in saeculo nullae reliquiae sunt. Recto spatio currunt, quia inter vitam et mortem nihil distat.
2 Sed haec igitur propterea fingunt, ut vanitates suas et sacrilegia excusare conentur. Equites autem significant eos, qui alienis adminiculis adiuti rem peragunt. Pedites autem, qui proprio labore certaminis cursum consummant: unde de equitibus Propheta ad Dominum dicit: Ascendens super equos tuos, et equitatus tuus sanitas, id est, ascendis in corda electorum tuorum per illuminationem gratiae, per quam, te regente, iter virtutum incedant, perque orbem totum te evangelizando ferentes perpetuae salutis mundo vitam praedicent. De peditibus autem item Scriptura dicit: Pedes sanctorum suorum servabit, et impii in tenebris conticescent [I Reg. II]. Pedes enim sanctorum suorum Dominus servabit, hoc est, electorum suorum opera in viam iustitiae diriget: et impii in tenebris conticescent, quia mittentur in tenebras exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium [Matth. VIII, XXII]; ubi concrescent, id est, ab arrogantia superbiae suae cessabunt.
Hrabanus Maurus HOME