monumenta.ch > Isidorus > 10 > 13 > 75 > 39 > > 16 > 46 > 18 > 5 > 3 > 66 > 17 > 22 > 50 > 14 > 32 > 94 > 12 > 25 > 56 > 3 > 67 > 10 > 10 > 32 > 24 > 33 > 16 > 28 > 42 > 13 > 28 > 23 > 4 > 32 > 31
Hrabanus Maurus, De Universo, 20, XXX. De curru. <<<     >>> XXXII. De septem spatiis.

Hrabanus Maurus, De Universo, 20, CAPUT XXXI. De equis, quibus curritur.

1 Quadrigae, et bigae, et trigae, et seiugae a numero equorum et iugo dicti, ex quibus quadrigas soli, bigas lunae, trigas inferis, seiugas Iovi, desultores lucifero et hespero sacraverunt. Quadrigam ideo soli iungunt, quia per quatuor tempora annus vertitur: vere, aestate, autumno, et hieme. Bigas lunae, quoniam gemino cursu cum sole contendit, sive quia die et nocte videtur: iungunt enim unum equum nigrum, alterum candidum.
2 Trigas diis inferis, quia ii per tres aetates homines ad se rapiunt, id est, per infantiam, iuventutem, atque senectam. Seiugum maximus currus currit Iovi: propter quod maximum deorum suorum eum esse credunt. Quadrigae autem in Scripturis sacris aut quatuor Evangelistae sive Evangelia intelliguntur, vel quatuor virtutes principales, hoc est, prudentia, iustitia, fortitudo, et temperantia.
3 In quibus omnium virtutum summa consistit: quae etiam hominem ad celsitudinem perfectionis provehunt et ad coeleste regnum perducunt. In his autem duo Testamenta intelliguntur, aut duo populi fidelium: ex Iudaeis videlicet et gentibus, quos auriga coelestis secundum voluntatem suam ducit: unde et Psalmista ait: Deduc me, Domine, in via tua, et ambulabo in veritate tua [Psal. LXXXV].
Hrabanus Maurus HOME