monumenta.ch > Horatius > 9 > 1 > 15 > 12 > 1 > 5 > 8 > 6 > 2 > 1 > 12 > 2 > 1 > 8 > 7 > 2 > 2 > 4 > 10 > 2 > 3 > 2 > 7 > 11 > 1 > 2 > 1 > 2 > 6 > 4 > 3 > 9 > 3 > 1 > 5 > 3 > 2 > 6 > 18 > 13 > 4 > 2 > 5 > 12 > 3 > 8 > 2 > 4 > 67 > 11 > 9 > 5 > 7 > 6 > 2 > 4 > 10 > 30 > 17 > 1 > 3A > 7 > 5 > 14 > 7 > 10 > 9 > 6 > 2 > 2 > 3 > 3 > 20 > 13 > 8 > 4 > 7 > 7 > 5 > 12 > 3 > 20 > 4 > 9 > 8 > 18 > 7 > 12 > 4 > 67 > 3 > 5 > 16 > 19 > 1 > 2 > 3 > 9 > 14 > 3 > 8 > 10 > 3 > 67 > 2 > 3 > 30
Hrabanus Maurus, De Universo, 20, XXIX. De aurigis. <<<     >>> XXXI. De equis, quibus curritur.

Hrabanus Maurus, De Universo, 20, CAPUT XXX. De curru.

1 Currus autem a cursu dictus, vel quia rotas habere videtur: unde et carrum, quasi cursum. Currus sub allegoria duplici modo intelligitur. Aut enim angelicus exercitus in eo exprimitur: unde legitur in libro Regum Elias igneo curru raptus in coelum [IV Reg. II]; per angelos quippe illa facta, et ostensa sunt adiumenta: quia nec ad coelum quidem aereum per se ascendere poterat, quem naturae suae infirmitas gravabat: aut sanctorum omnium societas: unde est illud Psalmistae: Currus Dei decem millium multiplex, millia laetantium, Dominus in illis [Psal. LXVII]. Sanctorum ergo unanimitas currus est Domini, quem ille, velut auriga, insidet, et ad voluntatis suae ministerium salutari lege moderatur: sed ut istum currum ostenderet non equis deditum sed humanis cogitationibus attributum, ait: Decem millium multiplex: quod bene ad innumeros populos, non ad equos noscitur pertinere, subiunxit: Millia laetantium: quod utique de fidelibus debet intelligi.
2 Et ut ostenderetur laetitiae plenitudo, ait: Dominus in illis: qui magnae exsultationis est cumulus, et bonorum omnium dulcedo mirabilis. Nam aliquando currus societas impiorum, vinculo peccatorum alligata, intelligitur. Unde in Exodo scriptum est: Currus Pharaonis, et exercitum eius proiecit in mare [Exod. XV].
Hrabanus Maurus HOME