| 1 | In circo, unde emittuntur equi, carceres dixerunt ab ea re, qua et ille carcer, qui est in civitate: quod sicut ibi homines damnati atque inclusi, ita hic equi coercentur, ne exeant, antequam signum emittant. Carcer autem spiritaliter poenam significat praesentem vel futuram: ut est illud Psalmistae: Educ, inquit, de carcere animam meam, ad confitendum nomini tuo [Psal. CXLI]. Hic carcerem duplici modo maiores intelligere voluerunt: aut saeculi istius poenales angustias, quas patimur in isto corpore constituti: aut magis custodias inferni, quas evadere non licet lege humanitatis infirmae. |