Hrabanus Maurus, De Universo, 20, CAPUT XXVI. De generibus agonum.
| 1 | Agonum genera sunt haec: immensitas virium, cursus celeritas, sagittandi peritia, standi patientia, ad citharam quoque tibias incedendi gestus, de moribus quoque, de forma, de cantandi modulatione, terrestris quoque belli, et navalis praelii, perpetiendorumque suppliciorum certamina. De agone autem mundano Apostolus sumpsit exemplum ad agonem spiritalem: dicens: Omnis autem, qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et illi quidem, ut corruptibilem coronam accipiant: nos autem incorruptam, etc. [I Cor. IX]. A quibus omnibus dixerit, inquiramus, ut possit nobis spiritalis agonis instructio comparatione carnalis acquiri. |
| 2 | Illi etenim, qui in hoc agone visibili student legitime decertare, utendi omnibus escis, quas desiderii libido suggesserit, non habent facultatem: sed illis tantummodo, quas eorumdem certaminum statuit disciplina. Et non solum interdictis escis et ebrietate, omnique crapula eos necesse est abstinere: verum etiam cuncta inertia et otio atque desidia, ut quotidianis exercitiis, iugique meditatione virtus eorum possit accrescere: et ita omni sollicitudine ac tristitia, negotiisque saecularibus, affectu etiam et opere coniugali efficiuntur alieni: ut praeter exercitium disciplinae nihil aliud noverint, nec ulli mundiali curae penitus implicentur: ab eo tantum, qui certamini praesidet, sperantes quotidiani victus substantiam, et coronae gloriam, condignaque praemia victoriae laude conquirere. |
| 3 | Itaque si agonis mundialis intelligimus disciplinam, cuius exemplo beatus apostolus nos voluit erudire, docet quanta custodia quid nos conveniat facere: qua puritate oporteat custodire nostri corporis atque animae castitatem, quos necesse est quotidie sacrosanctis agni carnibus vesci. Quod enim illi in corporis puritate cupiunt assequi, nos debemus etiam in cordis conscientia possidere. |
| 4 | In qua Dominus arbiter atque agonthea [agonotheta] residens, pugnam cursus atque certaminis nostri iugiter exspectat: ut ea, quae in propatulo horremus admittere, ne intrinsecus quidem concalescere in cauta cogitatione patiamur: et in quibus humana cogitatione confundimur, ne occulta quidem concupiscentia polluamur. Quae licet possit hominum praeterire notitiam, sanctorum tamen angelorum, ipsiusque omnipotentis Dei scientiam nulla subterfugiunt secreta, nec latere poterunt. |
| 5 | Et in hoc multum dispar donum est, ac per hoc diligentiores nos esse debemus, quibus non terrenis et marcescentibus floribus, sed aeternis conserta gemmis, in modum regalis diadematis, spiritalis corona servatur. |