| 1 | Locus autem luctationis palaestra dicitur. Palaestram autem vel apo tes pales, id est a luctatione, vel apo tou pallein, id est, a motu ruinae fortis nominatam dicunt: scilicet quod in luctando cum medios arripiant, fere quatiunt, idque apud Graecos pallein vocatur. |