| 1 | Cursus a velocitate crurum vocatur: est enim cursus celeritas pedum. Mystice autem cursus ad transitum praesentis vitae pertinet, vel certaminis agonem quo milites Christi in hoc mundo laborant: unde dicit Apostolus: Nescitis quod hi qui in studio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium. Vos quidem sic currite, ut comprehendatis [I Cor. |