| 1 | Spectacula, ut opinor, generaliter nominantur voluptates, quae non per semetipsa inquinant, sed per ea quae illic geruntur. Dicta autem spectacula eo quod hominibus publica ibi praebeatur inspectio. Haec et ludicra nuncupata, quod in ludis gerantur aut in scenis. De spectaculo autem in Apostolo ita legimus: Spectaculum facti sumus huic mundo, et angelis et hominibus [I Cor. IV]. Quia erunt spectaculum Enoch et Elias usque adeo, ut corpora eorum in platea proiiciantur in conspectu totius populi infidelis: ita et apostoli spectaculum facti sunt: quia publice irridebantur positi ad iniuriam et mortem, quam passi sunt. |