monumenta.ch > Isidorus > 36 > 17 > 19 > 15
Hrabanus Maurus, De Universo, 20, XIV. De galeis. <<<     >>> XVI. De spectaculis.

Hrabanus Maurus, De Universo, 20, CAPUT XV. De foro.

1 Forus exercendarum litium locus a fando dictus: qui locus et prorostra vocatur, ab eo quod ex bello Punico captis navibus Carthaginiensium rostra ablata sunt, et in foro Romano praefixa, ut essent huius insigne victoriae. Prima species fori, locus in civitate ad exercendas nundinas relictus. Secunda, ubi magistratus iudicare solet.
2 Tertia, quam supra diximus, quam calcatorium nominavimus. Quarta, spatia plana in navibus. De quibus Virgilius: . . . . Laxatque foros. . . .
3 Constat autem forus causa, lege et iudice. Causa vocata a casu, quo evenit: est enim et materia et origo negotii, necdum discussionis examine facto. Quae dum proponitur, causa est: dum discutitur, iudicium est: dum finitur, iustitia. Vocatum autem iudicium, quasi iuris dictio: et iustitia, quasi iuris status.
4 Iudicium autem prius inquisitio vocabatur: unde et actores iudiciorum praepositos, quaestores vel quaesitores vocamus. De causa ergo in Psalterio scriptum est: Exsurge, Domine, et iudica causam tuam [Psal. LXXIII]. Post cuncta quae dixit, nunc facit iudicis causam: ut eum efficacius commoveret, cui negotii sui qualitas intimatur: nunc ad ipsum Dominum verba convertit, expetens ut causam suam contra illos diiudicet, qui non desinunt pravissimis murmurationibus insonare.
5 Iudicat enim causam suam, dum errantes facit manifesta cognoscere, ut conversi praedicent quod stultis cogitationibus abnuebant. De iudicio vero ita scriptum legitur: Deus, iudicium tuum regi da [Psal. LXXI]. Iudicium enim dictum est, quasi iuris dicium, id est, quod in eo ius dicatur. Et ut veracissime probaretur esse petitio, eadem iterum sequenti commate geminavit.
6 Hoc est enim quod dicit: Et iustitiam tuam filio regis: quod superius ait: Iudicium tuum regi da: quod in Scripturis divinis ad exprimendam causam frequenter invenis repetitum. Negotium multa significat: modo actum rei alicuius, cui contrarium est otium; modo actionem causae, quod est iurgium litis: et dictum negotium, quasi nec otium, id est, sine otio.
7 Negotium autem in causis, negotiatio in commerciis dicitur, ubi aliquid datur, ut maiora lucrentur. Iurgium dictum, quasi iuris garrium, eo quod hi qui causam dicunt iure disceptent. Lis a contentione limitis prius nomen sumpsit; de quo Virgilius: Limes erat positus litem ut discerneret agris.
8 Causa autem aut argumento, aut probatione constat. Argumentum nunquam testibus, nunquam tabulis dat probationem: sed sola investigatione invenit veritatem: unde dictum est argumentum, id est, argutum inventum. Probatio autem testibus et fide tabularum constat. Negotium enim aliquod laudabile est, hoc est, quando in studiis spiritalibus laboratur; ut est illud in Evangelio: Negotiamini, donec veniam [Luc. XIX]. Hinc dicuntur negotiatores spiritales, qui bonas margaritas quaerunt.
9 Et e contrario aliud est negotium vituperabile, hoc est, quod in cupiditate mundana exercetur, de quo dicit Apostolus: Nemo militans Deo, implicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat, cui se probavit [II Tim. II]. Similiter autem et causae aliquando laudabiles sunt: aliquando vituperabiles. Tunc enim laudabiles sunt causae, quando ad virtutes spectant: tunc autem vituperabiles, quando ad contentiones saeculares pertinent. Dicit enim Psalmista: Iudica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta [Psal. XLII]. Non enim petit peccata sua discuti, sed ab iniquorum consortio liberari.
10 Esset enim periculosum dici, iudica me, nisi addidisset, et discerne causam meam, id est, divide permistionem meam, quam in saeculo isto sustineo, et aliquando segregatum me ab impiis in populi tui electione constitue. Addit, de gente non sancta: hoc est, de perversis ac male viventibus. Legitur et in alio propheta Dominus increpasse peccantes, ita dicens: Ecce ad lites et contentiones vigilatis et percutitis pugno impie [Isa. LVIII]; quod quam sit vituperabile, manifestum est.
11 In omni autem iudicio sex personae quaeruntur: iudex, accusator, reus, et tres testes. Iudex dictus, quasi ius dicens populo: sive quod iure disceptet. Iudex autem in Scripturis sacris aliquando ipse Deus noster, qui omnia secundum aequitatem iudicat: unde Propheta ait: Deus iudex iustus, fortis et longanimis [Psal. VII]. Item homines iudices dicuntur. Unde in Lege scriptum est: Iudices in portis tuis constituas, qui iudicent populum in aequitate [Deut. XVI]. Accusator vocatur, quasi adcausator, qui ad causam vocat eum quem appellat.
12 Accusator significat diabolum, de quo in Apocalypsi scriptum est: Laetamini, coeli, et exsultate, omnes qui habitatis in eis, quoniam proiectus est accusator fratrum nostrorum [Apoc. XII]. Reus a re, qua petitur, nuncupatur: quia quamvis sceleris conscius non sit, reus tamen dicitur, quandiu in iudicio pro re aliqua petitur. Reus enim in Scripturis pro sonte et peccatore ponitur; unde est illud: Qui hominem occiderit, reus est mortis [Exod. XXI]. Testes antiquitus superstites dicebantur eo quod super statum causae proferebantur: nunc, parte ablata nominis, testes vocati: testis autem consideratur conditione, natura, et vita.
13 Conditione, si liber, non servus: nam saepe servus metu dominantis testimonium supprimit veritatis. Natura, si vir, non femina; nam: . . . . Varium et mutabile semper Femina. . . . . Vita, si innocens et integer actu: nam si vita bona defuerit, fide carebit. Non enim potest iustitia cum scelerato habere societatem.
14 Duo autem sunt genera testium: aut dicendo id quod viderunt, aut proferendo id quod audierunt. Duobus autem modis testes delinquunt, cum aut falsa promunt, aut vera silentio obtegunt. Testes autem in Scripturis sacris illi dicuntur, qui ea quae viderunt et audierunt, veraciter protulerunt. Unde ipse Deus ad apostolos suos ait: Et eritis mihi testes in Hierusalem et omni Iudaea et Samaria, et usque ad ultimum terrae [Act. I]. Unde et Petrus et Ioannes cum a Iudaeis tenti fuissent et prohibiti ne omnino loquerentur, neque docerent in nomine Iesu ulli hominum, respondentes dixerunt ad eos: Si iustum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, iudicate: non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui [Act. IV]. Hinc et illi qui in recta fide et in confessione nominis Christi usque ad mortem perseverant, martyres, hoc est, testes Christi nuncupantur: qui recte loquendo et bene operando in vita sua nec non et in morte testimonium fidele Domino praebuerunt.
15 Unde et Apostolus, sanctorum virtutes numerando, ad extremum subiunxit, dicens: Hi omnes testimonio fidei probati inventi sunt [Hebr. XI]. Et ut breviter cuncta replicemus, iudex Deus est, sicut supra ostendimus, ut in Psalterio: Deus iudex iustus, fortis et patiens [Psal. VII]. Iudices sunt apostoli, ut in Evangelio [Matth. XIX]: Sedebitis super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israel.
16 Testes sunt apostoli vel caeteri fideles, ut in Apostolo: Testimonium dicemus de Deo, quod suscitavit Iesum Christum a mortuis [Act. IV, V.] Testis Christus, ut in Apocalypsi: Iesus Christus, qui est testis fidelis [Apoc. I]; et in Isaia: Ecce testem populis dedi eum [Isa. LV]. Testes falsi sunt Iudaei, sive haeretici, ut in psalmo: Quoniam insurrexerunt in me testes iniqui [Psal. XXVI]. Et in Deuteronomio: Si steterit testis iniquies, falsum testimonium profereus adversus proximum suum [Deut. XIX]. Iudicium est discretio boni ac mali, ut in Psalterio: Si vere atique iustitiam loquimini, recte iudicate, filii hominum [Psal. LVII]. Iudicium separatio bonorum a societate malorum, ut in Evangelio: Et separabit eos ab invicem [Matth. XXV]; et in psalmo: Iudica me, Deus, et discerne causam meam [Psal. XLII]. Iudicium damnatio futura, sicut in Evangelio pro fidelibus Veritas oquitur: Qui credit in me, non iudicabitur [Ioan. III]. Et e contrario de reprobis: Qui autem non credit, iam iudicatus est [Ibid.], hoc est condemnatus. Iudicium in iniusti reprehensione vel damnatione, ut in Evangelio: Nolite iudicare, ut non iudicemini [Matth. VII]; et in Apostolo: Qui non manducat, manducantem non iudicet [Rom. XIV]. Iudicium, confessio poenitentis; in eo enim quod se accusat, et Dei iudicium laudat, verum iudicium est.
17 De quo iudicio Dominus per Isaiam loquitur, dicens: Reduc me in memoria, et iudicemur simul [Isa. XLIII]; et in Iob: Et dignum ducis super huiusmodi aperire oculos tuos, et adducere eum tecum in iudicium [Iob. XIV]; et in Apostolo: Quod si nosmetipsos iudicaremus, non utique iudicaremur [I Cor. XI]. Iudicium quorumdam praesumptio et de propria se extollentium iustitia, quibus Dominus per Ieremiam respondit dicens: Quid vultis mecum iudicio contendere? omnes me dereliquistis [Ier. II]. Inimicus diabolus iuxta allegoriam intelligitur, ut in Evangelio: Inimicus homo hoc fecit [Matth. XIII]. Inimici, Iudaei vel haeretici, ut in Michaea: Inimici hominis, hoc est, Christi, domestici eius [Mich. VII]. Adversarius, sermo divinus, eo quod contrarius contraria hominum voluntati praecipiat, ut in Evangelio: Esto consentiens adversario tuo cito, dum es cum illo in via [Matth. V]. Adversarius diabolus, ut in Zacharia: Et Satan stabat a dextris eius, ita ut adversaretur ei [Zach. III]. Crudelis diabolus, ut in Salomone: Ne des alienis, hoc est daemonibus, honorem tuum, et annos tuos crudeli [Prov. V]. Alieni, daemones, Iudaei sive haeretici, ut in psalmo: Quoniam alieni insurrexerunt adversum me [Psal. LIII]. Extranei, daemones, ut in Salomone: Ne forte impleantur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena [Prov. V]. Fur, diabolus, ut in Osee: Et fur spolians, latrunculus foris [Ose. VII]. Latrones, daemones, in Iob: Simulaverunt [simul venerunt] latrones eius, et fecerunt sibi viam per me [Iob XIX]. Fures et latrones, haeretici sive Iudaeorum doctores, in Evangelio: Omnes, quotquot venerunt, fures sunt et latrones [Ioan. X]. Fur, mors ex improviso adveniens, ut in Evangelio: Hoc autem, inquit, scitote, quia si sciret paterfamilias qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam [Matth. XXIV]. Fur dies iudicii, in Apostolo: Dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet [I Thess. V].
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, De Universo, 20, XIV. De galeis. <<<     >>> XVI. De spectaculis.
monumenta.ch > Isidorus > 36 > 17 > 19 > 15