monumenta.ch > Isidorus > 10 > 13 > 75 > 39 > > 16 > 46 > 18 > 5 > 3 > 66 > 17 > 22 > 50 > 14 > 32 > 94 > 12 > 25 > 56 > 3 > 67 > 10 > 10 > 32 > 24 > 33 > 16 > 28 > 42 > 13 > 28 > 23 > 4 > 32 > 31 > 60 > 33 > 22 > 62 > 2 > 51 > 3 > 33 > 14
Hrabanus Maurus, De Universo, 20, XIII. De loricis. <<<     >>> XV. De foro.

Hrabanus Maurus, De Universo, 20, CAPUT XIV. De galeis.

1 Cassis de lamina est: galea de corio. Nam galeros corium dicitur, cassidem autem a Thuscis nominatam dicunt. Illi enim galeam cassem nominant, credo, a capite. Apex est, quod in summo galeae eminet, quo figitur crista, quod Graeci conon vocant: nam conus est curvatura, quae in galea prominet, super quam cristae sunt.
2 Nam cassis vel galea, quae caput nostrum, hoc est mentem nostram contra arma inimici defendit, spes est in Dominum Salvatorem: unde monet Apostolus nos induere galeam salutis: quoniam contra atrocissimos hostes omni tergiversatione callidos bellum gerimus. Idcirco omni cautela et sollicitudine vigilare debemus, ut qualitercunque tentaverint, munitos nos et praeparatos inveniant.
3 Necesse est enim ut Deus adiuvet quos viderit in precibus vigilare, et de armis eius exspectare victoriam. In huiusmodi ergo bello sobria mente opus est et pura conscientia: quia non contra carnalia, sed adversus spiritalia nequitiae dimicatur. Contra terrigenas enim hostes corpus sagina roboratur, et pabulo mens incenditur, ut repugnandi sumat audaciam: adversus spiritalia autem nequitiae spiritaliter repugnanda, et sobrietatis et abstinentiae arma sumenda sunt: ut infusi sancto Spiritu immundos et erraticos spiritus devincamus; sic itaque succingemus lumbos nostros in veritate, si parati sumus errori resistere.
4 Omnis enim qui operari vult, succinget se, ut, ablato impedimento, diligentius operetur.
Hrabanus Maurus HOME