| 1 | Lorica vocata eo quod loris careat: solis enim circulis ferreis contexta est. Squama est lorica ferrea ex laminis ferreis aut aereis concatenata in modum squamae piscis, et ex ipso splendore squamarum et similitudine nuncupatur. De ciliciis autem et poliuntur loricae, et teguntur. Significat autem lorica iustitiae observantiam, quae protegit hominem, et illaesum servat ab hoste: quia sicut difficile vulneratur in his vel maxime locis, quae vitam tenent, qui conservatam [consertam] hamis et circulis ferreis invicem se tenentem loricam virtutis indutus est: ita qui est circumdatus multiplici veste iustitiae, nec ad similitudinem cervi in iecur accipiet sagittam, nec in desideria corruet, et furores sedat mundo corde, habens artificem huius loricae Deum, qui unicuique sanctorum omnia arma fabricatur, et non sinit a iaculo voluptatis perire, et a sagittis ardentibus percuti pariter et vexari. |