Hrabanus Maurus, De Universo, 20, CAPUT XII. De clypeis.
| 1 | Clypeus est scutum maius, dictus ab eo quod clepet, id est, celet corpus, periculisque subducat, apo tou cleptein. Oppositus enim sua defensione ab hastis et iaculis corpus munit. Clypeus autem peditum est, scutum equitum. Scutum appellatum eo quod a se excutiat telorum ictum: ut enim telis resistatur, clypeus antefertur. |
| 2 | De clypeo in Proverbiis scriptum est: Omnis sermo Dei clypeus ignitus est sperantibus in se [Prov. XXX]. Haec tota Christi Ecclesia novit, et illi maxime sentiunt, qui, Deo secum morante, terrenae fastum sapientiae contemnunt. Quia nimirum omnis sermo divinae auctoritatis corda electorum et igne charitatis accendit, et scientia veritatis illustrat, et vitiorum sordes (si quos in eis invenerit) consumit, et ab hostium insidiis sperantes in se cunctisque defendit adversis. |
| 3 | Item in Cantico canticorum scriptum est: Mille clypei pendent ex eo, omnis armatura fortium [Cant. IV]; quod significat testimonia Scripturarum sanctarum. Umbo, scuti pars media est, quasi umbilicus. Ancile vocatur scutum breve et rotundum, de quo Virgilius: . . . . . Laevaque ancile gerebat. |
| 4 | Et ancile dictum ab ancisione, quod sit ab omni parte veluti ancisum, hoc est, rotundum. Ovidius: Idque ancile vocant, quod ab omni parte recisum. Quaque notes oculis, angulus omnis abest. |
| 5 | Pelta, scutum brevissimum in modum lunae mediae: cuius meminit liber Regum: Fecit rex Salomon ducenta scuta de auro puro, et trecentas peltas ex auro probato [III Reg. X]. Cetra scutum loreum sine ligno, quo utuntur Afri et Mauri, de quo poeta: Laevas cetra tegit. . . . . . |
| 6 | Parma levia arma, quasi parva, non clypeus: dicitur autem et testudo scutum; nam in modum testudinis fit clypeus. Et testudo est scutorum connexio curvata in testudinis modum. Namque in armorum generibus milites etiam ab animalibus nomina sumunt, ut aries. Et Sallustius: 'In modum, inquit, hericii militaris. |
| 7 | ' Scutum aut fidem significat, ut est illud Apostoli: Sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere [Eph. VI]; aut adiutorium divinum, ut est illud Psalmistae: Apprehende arma et scutum, et exsurge in adiutorium mihi [Psal. XXXIV]. Item scutum obduratio cordis, vel peccati defensio, ut illud Ieremiae: Dabis eis, Domine, scutum cordis laborem tuum [Thren. III]. Arma ab arcendo dicta sunt, quod per ea hostes violentissimos arceamus: et ideo hoc humana consuetudine dicitur, quae armat manum, ut opprimat inimicum. Caeterum arma et scutum sola voluntas est Domini, qui protegit periclitantem et expugnat adversum; scutum enim dictum est, quasi sculptum, quod in ipso antiqui sua facta signabant; nam quod dicit apprehende, nunquid ab eo sumitur ad tempus peregrina defensio? |
| 8 | semper ille paratus est ad exitus rerum, qui probatur omnipotens: nec quasi de quiete exsurgere creditur, qui nunquam iacuisse declaratur. Arma igitur pertinent ad indumenta ferrea, per quae salus humana defenditur: scutum ad repellendos ictus inimici, ut frustrata tela cadant, quae fuerant ad exitium hominis destinata. |