| 1 | Arieti nomen species dedit eo, quod cum impetu impingit murum in modum arietum pugnantium. Validae enim ac nodosae arboris caput ferro vestitur, eaque suspensa funibus multorum manu ad murum impellitur: deinde retrorsum ducta maiori impetu destinatur: sicque crebris ictibus concussum muri latus cedit, cavatumque irrupturis ac fenestram facit. Contra impulsum arietis remedium est saccus paleis plenus, et in eum locum demissus, quem aries percutit. |
| 2 | Laxo enim saccorum sinu ictus arietis illisus mollitur: duriora enim mollioribus facilius cedunt. Plutei sunt crates corio crudo intectae, quae in opere faciendo hosti obiiciuntur. Arietes sunt tentationum stimuli, vel impetus persecutionis, ut est illud: Et pones arietes in gyro [Ezech. |