| 1 | Funda dicta eo, quod ex ea fundantur lapides, id est, emittantur. Ballista, genus tormenti, ab emittendo iacula dicta: ballein enim Graece mittere dicitur. Torquetur enim verbere nervorum, et magna vi iacit aut hastas aut saxa: inde et fundibalus, quasi fundens et emittens, dicitur. Contra ballistam testudo valet: series enim fit armorum umbonibus inter se colligatis. |
| 2 | Funda est Ecclesia: sicut in Iob pro Antichristo dicitur: In stipulam versi sunt ei omnes lapides fundae [Iob. XLI]. Et in Zacharia: Subiicient in lapidibus fundae [Zach. IX]. De funda autem in libro Regum ita scriptum legimus: Elegit David sibi quinque limpidissimos lapides de torrente, et misit eos in peram pastoralem, quam habebat secum, et fundam manu tulit, et processit adversus Philisthaeum [I Reg. XVII]; quod significat Christum per quinque libros legis in unitate charitatis diabolum funda praedicationis superasse, atque proprio gladio, hoc est, nequitia ipsius, damnasse atque interemisse. |