monumenta.ch > Plautus > 3 > 29 > 2 > 35 > 9 > 6 > 14 > 58 > 6 > 1 > 24 > 31 > 19 > 39 > 15 > 26 > 18 > 14 > 1 > 20 > 20 > 10 > 6 > 19 > 54 > 9 > 20 > 9 > 7 > 20 > 9 > 6 > 2 > 2 > 6 > 9 > 16 > 10 > 9 > 3 > 6 > 2 > 8 > 18 > 15 > 16 > 29 > 10 > 4 > 9 > 15 > 2 > 22 > 8 > 38 > 61 > 8 > 4 > 1 > 9 > 6 > 9 > 14 > 3 > 8 > 11 > 2 > 28 > 8 > 3 > 8 > 2 > 59 > 2 > 1 > 7 > 93 > 47 > 91 > 5 > 17 > 8 > 14 > 1 > 4 > 14 > 9
Hrabanus Maurus, De Universo, 20, VIII. De sagittis. <<<     >>> X. De fundis.

Hrabanus Maurus, De Universo, 20, CAPUT IX. De pharetris.

1 Pharetra, sagittarum theca, a ferendo iacula dicta, sicut et feretrum, ubi funus defertur: quae idcirco etymologiam communem habent: quia pharetra mortem, feretrum mortuum portat. Coriti proprie sunt arcuum thecae, sicut sagittarum pharetrae. Pharetra enim aut Scriptura est sacra, unde sagittae sententiarum divinarum proferuntur, et prophetae atque apostoli praedicationis iacula mittunt: aut humanitas Salvatoris nostri, qui in Isaia loquitur, dicens: Posuit me sicut sagittam electam, et in pharetra sua abscondit me [Isa. XLIX]. Quando dicit, sagittam electam: ostendit habere Deum sagittas plurimas, sed non electas: quae sagittae prophetae sunt et apostoli, qui in toto orbe discurrunt: de quibus et in alio loco canitur: Sagittae tuae acutae, potentissime, populi sub te cadent [Psal. XLIV]. Et iterum: Sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis [Psal. CXIX]. Christus autem de multis sagittis et filiis plurimis, una sagitta electa, et filius unigenitus est, quam in pharetra sua abscondit, id est, in humano corpore, ut habitaret in eo plenitudo divinitatis corporaliter [Coloss. II], rerumque esset sperandarum fides; cui et supra dicitur: Tu es Deus absconditus [Isa. XLV], et nesciebamus. Qua sagitta et sponsa vulnus accipiens loquitur in Cantico canticorum: Vulnerata charitate ego sum [Cant. II]. Vagina appellata eo, quod in ea mucro vel gladius baiuletur.
2 Theca ab eo quod aliquid receptum tegat, c littera pro g posita. Alii Graeco nomine thecam vocari asserunt, quod ibi reponatur aliquid: inde et bibliotheca, librorum repositio dicitur. Vagina autem occultationem consilii, vel protelationem iudicii significat: unde in Psalmo scriptum est: Nisi convertimini, gladium suum vibrabit [Psal. VII]. Contumaces terret Iudaeos, qui Domini lege contempta idolorum culturis nefandissimis serviebant: ipsis, nisi convertantur, gladium suum vibrabit, id est, unicum Filium suum sub lucente clariritate missurus est.
3 Vibrare enim illud dicimus, quod modo lumen, modo umbras tremulas probatur ostendere: hoc constat in incarnatione Christi Domini provenisse, quando perfidis tenebras, fidelibus autem lumen suae deitatis ostendit. Arcus vocatus eo, quod arceat adversarium: unde et arces dicuntur, a quibus arcentur hostes. Item arcus dicitur ob speciem, quod capita eius sint curvata arcibus [Al., arctius]. Arcus est iuxta mysticum sensum evangelicus sermo, ut in Genesi: Sedet in forti arcus eius [Gen. XLIX], id est, Domini; et in Apocalypsi: Datus est ei arcus [Apoc. VI]. Arcus, haereticorum dogma, ut in Psalterio: Quoniam ecce peccatores tetenderunt arcum suum [Psal. X]. Item de arcu in psalmo ita scriptum est: Arcum suum tetendit, et paravit illum [Psal. VII]. Arcum itaque Scripturam Novi et Veteris Testamenti congruenter accipimus: quia duobus quodammodo curvatis flexibus devotorum colla complectitur: hic fidelibus suave iugum ostenditur; contumacibus autem arma terribilia declarantur: tetendit, adiectum est, ne eius patientia remissa putaretur. Quod autem sequitur: Et in ipso paravit vasa mortis, sagittas suas ardentibus effecit [Ibid.], hic distributio divinae maiestatis ostenditur: quia per arcum, id est, per Vetus et Novum Testamentum, sicut iam dictum est, et effectus mortis venit, et sagittis ipsius vita praestatur.
4 Egressae sunt autem de isto arcu tanquam sagittae, id est apostoli, qui ardentibus, hoc est, desiderantibus animis in modum sagittarum praecepta salutaria transmiserunt: unde et impii sauciarentur, et fidelibus efficax cura proveniret.
Hrabanus Maurus HOME