Hrabanus Maurus, De Universo, 20, CAPUT VI. De gladiis.
| 1 | Gladius generaliter dicitur ensis in praelio, sed ensis ferrum tantum est. Gladius vero totus: proprie autem appellatur gladius, quod gulam dividit, id est, cervicem secat. Ad hoc enim primum est factum: nam membra securibus magis caeduntur, collum gladio tantum: acies autem gladii ab acumine dicta. |
| 2 | Capulus vocatus, vel quia caput est gladii, vel quia capitur ibi, ut teneatur. Nam alias acies ferri non sinit. Mucro non tantum gladii est, sed et cuiuslibet teli acumen: dictus a longitudine: nam Macron Graeci longum vocant: hinc et machaera. Machaera autem est gladius longus, ex una parte acutus. Framea vero gladius est ex utraque parte acutus, quam vulgus spatham vocat: ipsa est romphaea. Framea autem dicta, quia ferrea est: nam sicut ferramentum, sic framea dicitur: ac proinde omnis gladius framea. |
| 3 | Gladius enim in bono et in malo accipitur: in bono, ut in Apostolo: Et gladium spiritus, quod est verbum Dei [Ephes. VI]. In malo, ut est illud Psalmistae: Gladium evaginaverunt peccatores [Psal. XXXVI]. Gladius peccatoris est quilibet dolus, alterius appetens laesionem. Nam et ille, qui inopem spoliare contendit, perverse consilii sui gladium educit; et ille, qui prava suasione desiderat decipere animas innocentum, ensem pessimae cogitationis ostendit. |
| 4 | Evaginaverunt autem significat, nudaverunt: ut quod ante erat in cogitatione, tanquam in vagina reconditum, post eductum revelatis cogitationibus appareret. Framea ultionem divinam significat in impio, unde est illud in psalmo: Effunde frameam, et conclude adversus eos, qui me persequuntur [Psal. XXXIV]. Et in aliam partem: Eripe a framea animam meam [Psal. XXI]; nam liberari se postulavit a morte, quam subiturus erat, collato scilicet resurrectionis auxilio. |
| 5 | Framea enim synonymum nomen est, significans sive hastam, sive gladium, sive quaelibet arma, per quae voluit futurum crucis exitum competenter adverti, qui per ipsam plerumque succedit: sed primo dixit: eripe animam meam: modo petit liberari Ecclesiam, quae est illi unica, id est, catholicam: ut intelligatur doctrinas novas et conciliabula perditorum unitatis vocabulo respuisse. |
| 6 | Item framea significat vindictam in insontem prolata: ut est illud Psalmistae de peccatoribus: Inimici defecerunt frameae in finem [Psal. IX]. Inimici, genitivus casus est, id est, diaboli, cuius framea defecisse testatur. Framea enim Hebraicus sermo est, significans gladium, quo hostis ille bacchabatur: quod autem dixit, in finem, consummatio saeculi datur intelligi, quando virtus diaboli omnipotenti illo gladio probatur interimi: de quo dixit in septimo psalmo: Nisi convertimini, gladium suum vibrabit, etc. [Psal. VII]. Spatha a passione dicitur, Graeco verbo: quoniam patin [pathein] Graece dicitur pati: unde et patior et patitur dicimus. Semispathium gladius a media spatae longitudine appellatus: non ut imprudens vulgus dicit: sine spatio, dum sagitta velocior sit. |
| 7 | Pugio a pungendo et transfigendo vocatus: est enim gladius parvus et bis acutus, lateri adhaerens. Item et clunabulum dictum, quod religetur ad clunes. Sica a secando dicta: est enim gladius brevis, quo maxime utuntur, qui apud Italos latrocinia exercent, a quo et sicarii dicti. Gladius enim plures significationes habet: et in bono, et in malo accipitur, ut supra ostendimus. |
| 8 | Nam gladius verbum Dei, et severitatem legis atque prophetarum significat, ut in Apocalypsi: Et gladius egrediebatur de ore eius [Apoc. I], id est, verbum Domini. Gladius vis est amoris Dei, ut in Evangelio: Non veni pacem mittere, sed gladium [Matth. X]. Gladii sunt in manibus sanctorum testimonia divinae Scripturae ex utroque Testamento legis in acumine perducta, ut in psalmo: Et gladii bis acuti in manibus eorum [Psal. CXLIX]. Et in Apostolo: Et gladium spiritus, quod est verbum Dei [Ephes. VI]. Gladii, duo sunt Testamenta legis, ut in Evangelio secundum Lucam: Ecce gladii duo hic [Luc. XXII]. Gladius est haereticorum praedicatio, ut in Salomone: Quae pro dentibus gladios habet [Prov. XXX]. Et in Evangelio: Omnis qui percusserit gladio, gladio morietur [Matth. XXVI]. Gladius est seductio diaboli, ut in Psalterio: Qui liberasti servum tuum de gladio maligno [Psal. CXLIII]. Gladius est damnatio sempiterna, ut in Iob: Si multiplicati fuerint filii eius, id est, haereticorum discipuli, in gladio erunt [Iob. XXVII]. Gladius est iudicium Dei, ut in Ieremia: A facie gladii columbae unusquisque ad populum suum convertetur [Ier. XLVI]. Gladius est vindicta vel sermo Domini, ut in Apostolo: Vivus est enim sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti [Hebr. IV]. Romphaea idem est, quod et supra. |
| 9 | Machaera, sermo dolosus et insidiis plenus, ut est illud in psalmo: Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum machaera acuta [Psal. LVI]. Secures signa sunt quae ante consules ferebantur, quas Hispani ab usu Francorum per derivationem franciscas vocant. Ea solebant signa ante consulem portari: ne aut usum perderet belli, aut vacans otio aspectum amitteret gladiorum. Dicitur autem securis ferramentum, quo caeduntur ligna ad usum hominum: quod etiam mystice aut evangelicam praedicationem aut iudicii sententiam significat; unde est illud in Evangelio: Iam enim securis ad radices arborum posita est [Matth. III]. Arbor huius mundi est universum genus humanum; securis vero est Redemptor noster, qui velut ex manubrio et ferro constat, teneturque ex humanitate, sed incidit ex divinitate. |
| 10 | Quae videlicet securis iam ad radicem arboris illius posita est: quia etsi per patientiam exspectat, videtur tunc quod factura est. Potest et securis nomine praedicatio sermonis evangelici intelligi, quia, secundum Apostolum: Vivus est sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animae et spiritus, compagum quoque et medullarum, et discretor cogitationum [Hebr. IV]. Et Ieremias propheta verbum Domini securi comparat caedenti petram. |
| 11 | Sive securis sententiam iudicii altissimi significat, quae ad radices arborum, id est, ad finem regni populi Iudaici posita est: ut eos, qui in Christo credere noluerunt, de terra viventium abscidat. |