monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 5
Hrabanus Maurus, De Universo, 20, IV. De buccinis et tubis. <<<     >>> VI. De gladiis.

Hrabanus Maurus, De Universo, 20, CAPUT V. De armis.

1 Arma generaliter omnium rerum instrumenta sunt: unde et ubi reponuntur, armaria dicta sunt. Item arma dicuntur tela omnium generum: sed arma sunt, quibus ipsi tuemur: tela sunt, quae emittimus. Nam arma duplicia sunt, id est, vel quibus percutimus, vel quibus tegimur. Arma autem dicta proprie sunt eo, quod armos tegant: nam arma vel ab armis dicuntur, id est, ab humeris: ut: . . . . . Latos huic hasta per armos Acta tremit. . . . . Vel apo tou areos, id est, a Marte.
2 Mystice autem pro sententiis sanctarum Scripturarum, vel exercitus [exercitiis] virtutum accipiuntur; unde Apostolus ait: Nam arma militiae nostrae non carnalia, sed spiritalia sunt, et potentia Deo ad destructionem adversarum munitionum [II Cor. X], hoc est, vitiorum et errorum, quibus, diabolo instigante, homines adversi contra milites Christi pugnant.
3 Armarium vero Scriptura est sacra, vel fides recta: unde proferuntur arma spiritalia contra hostes Christianae fidei, et oppugnatores verae religionis. Item arma protectionem divinam significant, et adiutorium eius in sanctos: ut in Psalterio: Apprehende arma et scutum [Psal. XXXIV]. Arma, opera iustitiae adversus diaboli vitia, ut in Apostolo: Accipite armaturam Dei, ut possitis resistere [Ephes. VI]. Arma, opera peccati, vel diaboli insidiae, ut in psalmo: Arma et scuta comburet igni [Psal. XLV].
Hrabanus Maurus HOME