monumenta.ch > Plinius Minor > 13 > 21 > 31 > 13 > 12 > 2 > 26 > 4
Hrabanus Maurus, De Universo, 20, III. De instrumentis bellicis. <<<     >>> V. De armis.

Hrabanus Maurus, De Universo, 20, CAPUT IV. De buccinis et tubis.

1 Buccina, qua signum datur in hoste, dicta a voce, quasi vocina: nam pagani agrestesque ad omnem usum buccina ad compita convocabantur. Proprie ergo hoc agrestibus signum fuit, de quo Propertius: Buccina iam priscos-cogebat ad arma Quirites. Huius clangor buccinium dicitur. Tubam Tyrrheni primi invenerunt, tuba dicta, quasi tofa, id est, cava. Item tuba, quasi tibia. Inter tubam autem et buccinam veteres discernebant.
2 Nam buccina insonans sollicitudinem ad bella nuntiabat. Virgilius: . . . . . Buccina signum Dira dedit. . . . . Tuba autem praelia indicabat: At tuba terribilem sonitum. . . . Cuius sonus varius est: nam interdum canitur, ut bella committantur: interdum, ut insequantur eos, qui fugiunt: interdum canitur receptui.
3 Nam receptus dicitur, quo se exercitus recipit: unde et signa receptui canere dicuntur. Tuba autem sive buccina sanctorum praedicatorum vocem significat, quae in toto mundo per praedicationem Evangelii sonat, et ad certamen spiritales milites Christi provocat: ii docendo, admonendo et exhortando populum Dei instruunt: et, quid faciendum, vel quid devitandum sit, demonstrant.
4 Quisquis autem iuxta eius indicia se observat, et secundum eius magisterium vixerit, vitam percipiet sempiternam.
Hrabanus Maurus HOME