monumenta.ch > Isidorus > 15 > 50 > 8 > 3 > 49 > 2 > 3 > 15 > 3 > 3 > 2 > 34 > 62 > 3 > 42 > 34 > 1 > 6 > 3 > 6 > 2 > 2 > 15 > 16 > 18 > 35 > 20 > 9 > 2 > 2 > 3 > 5 > 15 > 2 > 5 > 5 > 70 > 5 > 3 > 15 > 15 > 51 > 7 > 63 > 58 > 25 > 13 > 3 > 4 > 4 > 26 > 21 > 2 > 4 > 46 > 11 > 4 > 78 > 3 > 9 > 39 > 28 > 24 > 24 > 67 > 28 > 3 > 24 > 15 > 28 > 24 > 21 > 20 > 2 > 11 > 8 > 69 > 4 > 60 > 11 > 23 > 5 > 37 > 4 > 21 > 23 > 30 > 20 > 37 > 56 > 11 > 3 > 30 > 2 > 6 > 30 > 32 > 4 > 55 > 2
Hrabanus Maurus, De Universo, 20, PRIMUM. De bellis. <<<     >>> III. De instrumentis bellicis.

Hrabanus Maurus, De Universo, 20, CAPUT II. De triumphis.

1 Omne regnum saeculi huius bellis quaeritur, victoriis propagatur. Victoria dicta, quod vi, id est, virtute adipiscatur: hoc est enim ius gentium, vim vi expellere: nam turpis est dolo quaesita victoria. Certa autem victoria est, vel occisio hostis, vel exspoliatio, vel utrumque. Non est autem iucunda victoria, quae per immensa detrimenta contingit.
2 Et hoc est, quod laudat Sallustius, duces victoriam incruento exercitu deportasse. Pompa dicta est Graeca significatione apo tou pompeuein, hoc est, publice ostentari. Praecedit autem victoria pompam ideo, quod ituris ad hoc certamen prius est victoriae votum. Trophaeum dictum apo tes propes, id est, a conversione hostis et fuga: nam ab eo quod hostem quis fugasset, merebatur trophaeum: qui occidisset, triumphum, qui dictus est apo tes triambes, id est, ab exsultatione.
3 Plenae enim victoriae triumphus debetur, semiplenae trophaeum; quia nondum plenam est victoriam consecutus: non enim obtinuit, sed fugavit exercitum. Haec tamen nomina scriptores confundunt: erat autem Romanorum mos, ut triumphantes quadrigis veherentur, ex illo, quod soliti sint priores duces hoc habitu bella inire. Quicunque autem in conflictu vicissent, palma aurea coronabantur, quia palma stimulos habet: qui vero sine conflictu fugientem prostravisset, laurea: eo quod haec arbor sine spinis est.
4 Duobus autem generibus deletur exercitus: aut internecione, aut dispersione. Sallustius inquit: 'Hostes oppressi aut dilapsi forent.' Sic et utrumque Virgilius; internecione: . . . . . Submersasque obrue puppes. Dispersione: Aut age diversos, aut disiice corpora ponto. Spolia autem hostium, praeda, manubiae, exuviae, partes.
5 Praeda a praedando vocata: manubiae eo quod manibus detrahuntur: hae et exuviae ab exuendo dictae, quia exuuntur: hae et partes a pari divisione, pro personarum qualitate, et laborum iusta divisione. Spolia autem a palliis, quasi ex pallia: victis enim detrahuntur. Victoria nostra Christus est: cuius triumphi signum crux est, quo diabolum vicit, et mortem superavit.
6 Spolia autem eius, quae de hoste sumpsit, homines sunt in Deum credentes: qui de potestate diaboli eruti, regi suo legitimo sociantur. Unde ipsa Veritas in Evangelio ait: Dum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt omnia quae possidet: si autem fortior illo superveniens vicerit eum, universa arma eius aufert, in quibus confidebat, et spolia eius distribuit [Luc. XI]. Victoria est diaboli vel adversarii triumphus, ut est illud Apostoli: Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam [I Cor. XV]. Bravium est constitutum bonorum praemium meritorum; in Apostolo: Destinatum persequar bravium supernae vocationis [Phil. III]. Corona aeternae gloriae pro iustitia merces, ut in Apostolo: De reliquo reposita est mihi corona iustitiae [II Tim. IV]. Pax Christus est, quia ipse est qui fecit utraque unum [Ephes. II]. Pax carnis adversus spiritum, concordia in bonum, ut in psalmo: Rogate quae ad pacem sunt in Hierusalem [Psal. CXXI]. Et in aliam partem pro Iudaeis vel haereticis accipitur, ut in Deuteronomio: Non loqueris ei pacifica omni tempore [Deut. II].
Hrabanus Maurus HOME