Hrabanus Maurus, De Universo, 20, CAPUT PRIMUM. De bellis.
| 1 | Primus bella instituit Ninus rex Assyriorum. Ipse enim finibus suis nequaquam contentus, humanae societatis foedus irrumpens, exercitus ducere, aliena vastare, liberos populos aut trucidare, aut subiicere coepit, universamque Asiam usque ad Libyae fines nova servitute perdomuit. Hinc iam studuit orbis in mutuo sanguine alterna grassari caede. |
| 2 | Quatuor autem sunt genera bellorum: id est, iustum, iniustum, civile, et plusquam civile. Iustum bellum est, quod ex praedicto geritur de rebus repetitis, aut propulsandorum hostium causa. Iniustum bellum est, quod de furore, non de legitima ratione initur, de quo in Republica Cicero dicit: 'Illa iniusta bella sunt, quae sunt sine causa suscepta:' nam extra ulciscendi aut propulsandorum hostium causam bellum geri iustum nullum potest. |
| 3 | Et hoc idem Tullius, parvis interiectis, subdidit: 'Nullum bellum iustum habetur nisi denuntiatum, nisi indictum, nisi de repetitis rebus.' Civile bellum est inter cives orta seditio et concitatio tumultus, sicut inter Syllam et Marium, qui bellum civile invicem in una gente gesserunt. Plusquam civile bellum est, ubi non solum cives certant, sed et cognati: quale actum est inter Caesarem et Pompeium, quando gener et socer invicem dimicaverunt: siquidem in hac pugna frater cum fratre dimicavit, et pater adversus filium arma portavit. |
| 4 | Lucanus: . . . . In fratrem ceciderunt praemia fratris. Item: . . . . Cui cervix caesa parentis Cederet. . . . . Bella itaque dicuntur interna, externa, servilia, socialia, piratica. Nam piratica bella sunt sparsa latronum agmina per maria myoparonibus levibus et fugacibus, non solum navibus commeatus, sed etiam insulas provinciasque vastantibus, quos primum Cn. Pompeius post multam vastationem, quam terra marique diu egerant, mira celeritate compressit ac superavit. |
| 5 | Sicut autem bellum vocatur, quod contra hostes agitur: ita tumultus, quod civili seditione concitatur. Nam seditio est dissensio civium: dicta, quod seorsum alii ad alios eant. Alii aestimant, dissensionem animorum seditionem vocari, quam Graeci diastasin vocant: quoniam autem differant utrumque Cicero docet: 'Potest enim, inquit, esse bellum, ut tumultus non sit; tumultus autem esse sine bello non potest. |
| 6 | ' Quid est enim aliud tumultus, nisi perturbatio tanta ut maior timor oriatur? Unde etiam dictus tumultus, quasi timor multus: gravior autem est tumultus quam bellum: nam in bello vacationes valent, in tumultu non valent. Differt autem bellum, pugna et praelium: nam bellum universum dicitur ut Punicum, cuius partes sunt pugnae, ut Cannensis, Trebiensis. |
| 7 | Rursum in una pugna multa sunt praelia: aliud enim in cornibus, aliud in extrema acie geritur. Bellum igitur est totum, pugna unius diei, praelium pars pugnae est. Bellum antea duellum vocatum, eo quod duae sint partes dimicantium: vel quod alterum faciat victorem, alterum victum: postea, mutata et detracta littera, dictum bellum. |
| 8 | Alii per Antiphrasin putant dictum, eo quod sit horridum, unde illud: horrida bella: cum bellum contra sit pessimum. Praelia dicuntur a premendo hostem: unde et prela ligna quibus uva premitur. Pugna vocata, eo quod in initio usus fuisset in bello pugnis contendere: vel quia primo bellum pugnis incipiebant: unde pugna etiam duorum est aliquando sine ferro. |
| 9 | Haec enim bella apud carnales sunt, qui de potentia mundana confligunt. Caeterum apud Christianos et fideles Dei famulos alius mos pugnandi est, de quo scribit Apostolus: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in coelestibus [Ephes. VI]. Et item: Castigo, inquit, corpus meum, et servituti subiicio: ne forte, cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar [I Cor. IX]. Item bella vel pugnae certamen adversus nequitias spiritales, vel adversus vitiorum conflictiones, ut in Apostolo: Sic pugno, non quasi aerem verberans [Ibid.]. Rursum bella vel certamen diaboli adversus sanctos, ut in Ieremia: Et bellabunt adversum te, et non praevalebunt [Ier. I]. Semper enim sancti viri contra vitia et contra tentamenta diaboli, contraque oblectamenta carnis et illecebras voluptatum dimicant: ut sint sancti et immaculati in conspectu Dei perficientes sanctificationem in timore ipsius, quibus pax Christus est qui discipulis suis ait: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis [Ioan. XIV]. Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum [Ephes. II]. Quatuor autem in bello geruntur: pugna, fuga, victoria, pax. Pacis vocabulum videtur a pacto sumptum: posterius autem pax accipitur, foedus primum initur. Foedus est pax, quae fit inter dimicantes, vel a fide vel a fictialibus [faecialibus], id est a sacerdotibus dictum: per ipsos enim fiebant foedera, sicut per saeculares bella. |
| 10 | Alii foedera dicta putant a porca foede et crudeliter occisa: cuius mors optabatur ei qui a pace resilisset. Virgilius: Et caesa iungebant foedera porca. Foederis partes induciae; et dictae induciae, quasi in dies ocia. |