Hrabanus Maurus, De Universo, 19, CAPUT IX. De oleribus.
| 1 | Hortus nominatur quod semper ibi aliquid oriatur. Nam cum alia terra semel in anno aliquid gignat, hortus nunquam sine fructu est. Olus ab alendo dictum, eo quod primum homines oleribus alerentur, antequam fruges et carnes ederent. Tantum enim pomis arborum et oleribus alebantur, sicut animalia herbis. |
| 2 | Hortus enim sanctam significat Ecclesiam, in qua variae species virtutum gignuntur. Unde Sponsus de sponsa dicit: Hortus conclusus, soror mea sponsa: hortus conclusus, fons signatus [Cant. IV]. Hortus conclusus, Ecclesia est: quia multifaria spiritalium operum germina gignat: fons est, quia doctrina salutari redundat. |
| 3 | Conclusus, quia Domini protectione uncta persistat: signatus sermone fidei. Item aliam significationem habet hortus in hoc testimonio libri Regum, ubi narrat, quod Achab rex diceret ad Naboth Iezrahelitam: Da mihi vineam tuam, ut faciam mihi hortum olerum, quia vicina est et prope domum meam, etc. [III Reg. XXI]. Naboth ergo, qui interpretatur conspicuus, significat Dominum Salvatorem qui est semen, quod interpretatur Iezrahel, quia verus est Filius Dei: hic habuit vineam, de qua in Isaia scriptum est: Vinea enim Domini Sabaoth domus Israel est [Isa. V]. Hanc concupivit Achab, qui interpretatur frater patris, populus videlicet Iudaicus, de quo Christus carnem assumere dignatus est, ut fecisset in ea hortum olerum, hoc est ut ubi vinum gratiae spiritalis germinare debuit, ibi fragilia quaeque dogmata per Pharisaicam superstitionem transplantaret. |
| 4 | Sed Naboth hanc vineam dare nolenti, id est, Christo Pharisaeorum superstitionibus non consentienti impia uxor Iezabel, hoc est synagoga Iudaeorum, machinata est mortem eius. Hortus internas delicias paradisi significat: unde dicitur: Intra hortum meum, soror mea sponsa [Cant. V]. Item hortus est populus Iudaeorum, de quo dicitur: Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum [Cant. VI]. Rursum hortus quaedam hypocritarum simulatio, ut in Isaia: qui mundos se putabunt in hortis [Isa. LXVI]. Areola virgo Maria in Cantico canticorum: Dilectus meus ascendit ad hortum suum, ad areolam aromatis [Cant. VI]. Areolae corda sanctorum, virtutum odore fragrantes, ubi et supra: Areolae aromatum consitae a pigmentariis [Cant. V]. Olus, simplex est et aperta praedicatio, ut in Apostolo: Qui infirmus est, olera manducet [Rom. XIV]. Olus minimum operatio bona, ex qua quidam hypocritae hominibus placere student, ut in Evangelio: Vae vobis, Pharisaei hypocritae: qui decimatis mentam et anethum, cyminum et omne olus [Matth. XXIII]. Cepe et allia corruptionem mentis, et acredinem peccati significant, quae quanto amplius eduntur, tanto magis dolore cruciant: unde et in Numerorum libro filii Israel murmurantes leguntur dixisse: In mentem veniunt nobis cucumeres, et pepones, porrique et cepe, et allia. |
| 5 | Anima nostra arida est: nihil aliud respiciunt oculi nostri, nisi manna [Num. XI]. Sinapis appellatur quod foliis sit similis napis. Haec herba mystice significat Evangelium Christi, sicut ipse Dominus ostendit dicens: Simile est regnum coelorum grano sinapis, etc. [Matth. XIII]: quod in corde credentium seminatum germinat, et rectae fidei ac bonorum operum profert fructum. |
| 6 | Raphanum Graeci, nos radicem vocamus, eo quod totus deorsum nititur: dum reliqua olera in summa magis prosiliant: cuius semine macerato quisquis suas manus infecerit, serpentes impune tractabit: siquidem ex ipsius radice etiam ebur albescit, in cibo quoque venenis resistit. Nam contra venena huius radices, nuces, lupini, citrium, apium prosunt; sed contra futurum, non contra acceptum venenum. |
| 7 | Unde et apud veteres ante alias epulas haec solebant mensis apponere. Haec continentiam figuraliter potest exprimere, et cautelam, quae multum valet contra venenatas suggestiones diaboli et contra vitia carnis. Lactuca dicta est, quod abundantia lactis exuberet, seu quod lacte nutrientes feminas implet: haec et in viris veneris usum coercet. Lactuca agrestis, quam sarraliam nominamus, eo quod dorsum eius in modum serrae est. |
| 8 | Praeceptum est ergo filiis Israel, ut lactucas agrestes in pascha comederent cum assis agni carnibus. Lactucae vero agrestes valde amarae sunt: carnes vero agni cum lactucis agrestibus sunt edendae, ut cum corpus Redemptoris accipimus, nos pro peccatis nostris in fletibus affligamus, quatenus ipsa amaritudo poenitentiae abstergat a mentis stomacho perversae amorem vitae. |
| 9 | Cucumeres quod sint interdum amari, qui dulces nasci perhibentur, si lacte mellito eorum semen infundatur. De cucumeribus et peponibus in Pentateucho legitur, quod eos filii Israel concupierunt, spernentes manna: sicut concupiscentia carnalis fastidit cibum spiritalem, et spernit eum. Cucurbita herba est alieno egens sustentaculo: quae significat infirmos quosque et indoctos, qui aliorum indigent solatio, quo fulciantur, ne corruant. |
| 10 | De cucurbitis in Iona propheta legitur [Ion. IV]. Apium dictum, quod ex eo apex, id est, caput antiquorum triumphantium coronabatur. Hercules autem hanc herbam primus capiti circumtulit: nam nunc populum capite praeferebat, nunc oleastrum, nunc apium, cuius radices efficaciter pugnant contra insidias venenorum: eius generis sunt petroselinon, hipposelinon et oleoselinon. |
| 11 | Petroselinon vocatum, quod sit simile apio et nascatur in petris montibusque praeruptis: quod nos petrapium dicere possumus. Selinon enim Graece apium dicitur, sed est summum ac probabile Macedonicum, gustu suave, et odore aromatico. Feniculum Latini vocant, quod eius thyrsi seu radicis succus acuat visum, cuius virtus traditur, ut serpentes annuam senectutem eius gustu deponant: hoc olus Graeci marathron vocant. |
| 12 | Quid autem olera, quae contra venenum valent mystice significent, iam superius dictum est. Ligusticum a regione nomen accepit: nascitur enim plurimum in Liguria, odore aromatico, et gustu acri. Coriandrum ex Graeco nomine sumptum, quod illi corion vocant, cuius semen in dulci vino datum proniores reddit in venerem: si supra modum dederis, amentiam nutrit: canos etiam ex coriandro infici traditum est. Legitur in Exodo, quod manna simile esset semini coriandri, album et sublucidum: sic et verbum Dei albedinem habet castitatis, et lumen scientiae spiritalis: unde animae fideles quotidie pascuntur. |
| 13 | Ruta dicta, quod sit ferventissima, cuius altera agrestis atque virtute acrior, sed utraque ferventissima comprobatur: hanc venenis repugnare mustelae docent, quae dum cum serpente dimicaverint, cibo eius armantur. Haec fidem Christi significat: quae contra antiqui serpentis venena plurimum valet. |