monumenta.ch > Plautus > 3 > 29 > 2 > 35 > 9 > 6 > 14 > 58 > 6 > 1 > 24 > 31 > 19 > 39 > 15 > 26 > 18 > 14 > 1 > 20 > 20 > 10 > 6 > 19 > 54 > 9 > 20 > 9 > 7 > 20 > 9 > 6 > 2 > 2 > 6 > 9 > 16 > 10 > 9 > 3 > 6 > 2 > 8 > 18 > 15 > 16 > 29 > 10 > 4 > 9 > 15 > 2 > 22 > 8 > 38 > 61 > 8 > 4 > 1 > 9 > 6 > 9 > 14 > 3 > 8
Hrabanus Maurus, De Universo, 19, VII. De aromaticis arboribus. <<<     >>> IX. De oleribus.

Hrabanus Maurus, De Universo, 19, CAPUT VIII. De herbis aromaticis sive communibus.

1 Exstant et quarumdam herbarum nomina, quae ex aliqua sui causa resonant habentes nominum explanationem: non tamen omnium herbarum etymologiam invenies: nam pro locis mutantur etiam nomina. Folium dictum, quod sine ulla radice innatans in Indiae littoribus colligatur, quod lino perforatum siccant Indi, atque reponunt. Fertur autem paradisi esse herba, gustu nardum referens.
2 Nardus herba est spicosa: unde et a Graecis nardostachus appellata, quarum alia Indica, alia Syriaca vocatur, non quod in Syria nascatur, sed quod mons, in quo invenitur, alio latere Indiam spectat, alio Syriam: est autem Indica multiformis, sed melior Syriaca, levis, fulva, comosa, spica parva, odoratissima, cyperum simulans: quod si multum in ore tardaverit, linguam siccat.
3 Nardus Celtica a regione Galliae nomen traxit: nascitur enim saepius in Liguriae alpibus et in Syria, frutice parvo, radicibus in manipulum collectis ligamentis. Flos eius tantum propter odorem bonum, thyrsi eius atque radiculae utiles probantur usibus nostris. Nardus autem significat odorem virtutum sanctorum in Ecclesia: unde sponsa dicit in Cantico canticorum: Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum [Cant. I], hoc est, rege Christo in beatitudine coelestis secreti quiescente sanctorum virtus in Ecclesia magnae nobis gratiam suavitatis administrat.
4 Item sponsus dicit de sponsae gloria in eodem libro: Emissiones tuae paradisus malorum Punicorum cum pomorum fructibus, cypri cum nardo [Cant. IV]. Nardus et crocus per irrigationem sacri Baptismatis sancta Ecclesia; paradisus emissiones malorum Punicorum, id est sanctorum martyrum; cum pomorum fructibus, id est cum sanctorum virtutum fructu.
5 Cyprus arbor aromatica est, significans coelestis gratiae benedictionem. Nardus Dominicae passionis typum, crocus charitatis fervorem exprimit: coniungitur cyprus nardo, cum divina gratia confortat nos pro Christo pati. Item nardus croco iungitur, cum charitate Christi mortem libenter suscipimus. Crocum dictum ab oppido Ciliciae, quod vocatur Coricium, quanquam et alibi nascatur: sed non tantum vel tale, quale in Cilicia, unde et a potiori parte nomen accepit: nam multae res nomina sumpserunt a locis, ubi plus pervenit [provenit] et melius aliquid. Optimum autem est, quod fuerit recens, odoris boni, albedine parva, porrectae longitudinis, integrum et neque in fragmenta comminutum, inspiratione bona, et cum carpitur, manus inficiens, et leviter acre.
6 Quod si eiusmodi non fuerit: aut vetustum, aut infusum cognoscitur. Item cyprus incorruptionem significat: nardus fortitudinem, crocus martyres. Hyssopus herba humilis, cuius radices saxum penetrant: quod significat humilitatem poenitentiae, sive Baptismum, ut in Psalterio: Asperges me hyssopo, et mundabor [Psal. L]. Costum radix herbae est, nascentis in India, Arabia et Syria, sed melius Arabicum: est enim album et leve, suave, iucundi odoris: Indicum colore atro, et leve, ut ferula: Syriacum vero pondere grave, colore buxeo, odore acri: summum tamen album, leve, aridum, gustum incendens.
7 Flos enim vel Christum significat, qui de virga radicis Iesse effloruit, vel specimen iustitiae, ut in psalmo: Iustus, inquit, ut palma florebit [Psal. XCI]. Rosa a specie floris nuncupata quod rutilanti colore rubeat. Significat autem rosa martyres: ut est illud: Sicut rosa germinant super humida fluenta [Eccli. XXXIX]. Lilia lactei floris herba: unde et nuncupata, quasi laclia, cuius dum candor sit in foliis, auri tamen species intus effulget.
8 Lilium autem Christum significat, qui in Cantico canticorum ait: Ego flos campi et lilium convallium [Cant. II]. Et item: Ut pascatur in hortis, et lilia colligat [Cant. VI]; ac si diceret: Ego sum decus mundi, et gloria humilium: qui de sponsa sua sic ait: Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias [Cant. II], quia candor castitatis eius tribulationibus probatur, et maior est fructus praedicationis quam quietis.
9 Potest et in lilio virginitas exprimi: quia excellentior est castitas virginalis, quam caeterae virtutes, sicut in Apocalypsi ostenditur. Viola propter vim odoris nomen accepit: huius genera sunt tria: purpureum, album, melinum. Viola quoque significat confessores ob similitudinem lividorum corporum. Unde scriptum est in Cantico canticorum: Flores in terra visi sunt [Cant. II]; quibus etiam regnum coelorum promissum est.
10 Hedera dicta, quod arboribus reptando adhaereat: de qua Virgilius: Inter victrices hederam tibi serpere lauros. Alii Hederam aiunt vocatam, quod haedis supra lactis abundantiam in esca a veteribus praebebatur. Hederae frigidae terrae indices sunt secundum physicos, nam antipharmacon ebrietatis est, si quis potus hedera coronetur.
11 Hedera autem typum Iudaici populi habet, qui aliquando florebat: sed non diu in virore pristino remanebat. Unde in libro Ionae Prophetae hedera sub cuius umbraculo Ionas sedebat in ascensione vermis diluculi in crastinum, exaruit in resurrectione illius vermis, qui ait: Ego sum vermis, et non homo [Psal. XXI]. Iudaica plebs per infidelitatem exaruit, quae quondam florebat in patriarchis et prophetis. Galbanum succus est ferulae.
12 Dycta est mons Cretae, ex quo dyctamnum herba nomen accepit, propter quam apud Virgilium cerva vulnerata saltus peragrat Dyctaeos: tantae enim potentiae est, ut ferrum a corpore expellat, sagittas excutiat. Unde et eius pabulo ferae percussae sagittas a corpore inhaerentes eiiciunt. Hanc quidam Latinorum poleium Martis dicunt propter belli tela excutienda.
13 Mandragora dicta, quod habeat mala suave olentia in magnitudinem mali Matiani: unde et eam Latini malum terrae vocant. Hanc poetae anthropomorphon appellant, quod habeat radicem formam hominis simulantem, cuius cortex vino immista ad bibendum datur iis quorum corpus propter curam secandum est, ut soporati dolorem non sentiant. Huius species duae.
14 Femina foliis lactucae similibus mala generat in similitudinem prunorum: masculus vero foliis betae similibus. De mandragora sponsa dicit in Cantico canticorum: Mandragorae dederunt odorem in portis nostris [Cant. VII]. Mandragora propter multimoda medicaminum genera sanctorum virtutibus comparatur. Portae Ecclesiae doctores sunt sancti.
15 In huiusmodi portis mandragorae dant odorem: cum spiritales quique ex se virtutum palmam longe lateque spargunt. Legitur in Geneseos [Genes. XXX], quod Ruben filius Liae egressus in agrum invenerit mandragoras, et dederit eas Liae matri suae: quod significat famam bonam, quam quisque bene studiosus adipiscitur ex mundanis hominibus, referre hanc debere ad matrem Ecclesiam.
16 Unde dicit Apostolus de episcopo ordinando: Oportet etiam illum testimonium habere bonum ab eis qui foris sunt [I Tim. III]; qui licet parum sapiant, reddunt tamen plerumque labori eorum, per quos sibi consulitur, et splendorem laudis, et honorem bonae opinionis. Herbae aeterna paradisi viriditas et sanctarum animarum pascua: ut in Evangelio: Si quis per me introierit, salvabitur; et ingredietur et egredietur, et pascua inveniet [Ioan. X]. Et per Ezechielem: In montibus excelsis Israel, ubi pascam eas in herbis virentibus [Ezech. XXXIV]. Et econtrario de ariditate mentis suae de Iudaeis per Hieremiam dicitur: Defecerunt oculi eorum, quia non erat herba [Ier. XIV]. Herba vita carnis est, ut in Iob pro diabolo: Huic montes, hoc est, luxuriosi divites, herbas ferunt [Iob. XL]. Herba vita mortalium, ut in psalmo: Mane sicut herba transeat [Psal. LXXXIX]. Pratum est, cuius foeni copia armenta tuetur: cui veteres Romani nomen indiderunt ab eo quod protinus sit paratus, nec magnum laborem culturae desideret: prata autem esse quae secari possunt.
17 Pratum mystice intelligi potest sancta Ecclesia, vel Scriptura sacra, in quibus flores diversarum virtutum reperiuntur, et pastus spiritalis piis animalibus, hoc est, fidelibus hominibus praeparatur. Unde sponsa in Cantico canticorum dicit: Flores apparuerunt in terra [Cant. II], id est, in otio fidei et iustitia floruerunt in mundo, crescente Ecclesia.
18 Hinc item ipsa doctoribus dicit: Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo [Ibid.]; ac si diceret: consolamini me exemplis seu incipientium, seu terminantium viam salutis, dum adhuc in huius peregrinationis taedio amore supernae visionis languesco. Prata patefacta est Scriptura divina, ut in Salomone: Aperta sunt prata, et apparent herbae virentes [Prov. XXVII]. Item in malam partem, ut in Salomone: Nullum pratum sit, quod non pertranseat luxuria nostra [Sap. II]. Avena . . . Lolium . . . Zizania quam poetae semper infelix lolium dicunt, quod sit inutile et infecundum. Mystice significant peccatores et vitia, unde in Evangelio dicitur [Matth. XIII], quod in segete Domini inimicus superseminaverit zizania.
19 Fenum dictum, quod eo flamma nutriatur: phos enim flamma est. Fenum enim [autem] iuxta allegoriam significat fragilitatem humanae naturae: unde legitur in psalmo de peccatoribus: Quoniam, tanquam fenum, velociter arescent: et, sicut olera herbarum, cito cadent [Psal. XXXVI]. Fenum pulchra est res, dum viret, dum floret, sed cum aruerit, mutato protinus colore marcescit: sic sunt impii, qui quasi florida laetitia relucentes, praematuro fine siccantur.
20 Primo feno comparati sunt, ut arescerent: nunc agrestibus oleribus, ut deciderent: non enim dixit, olera hortorum, sed herbarum: ut significaret potius illa vilissima, quae per agros sponte nascuntur. Fenum historiam legis aut temporalia significat, ut in psalmo: Qui producit in montibus fenum [Psal. CXLVI]. Fenum peccatores, ut in Evangelio: Si enim fenum, quod hodie in agno est, et cras in clibanum mittitur [Matth. VI]. Olera enim ab olla dicta sunt, ubi collecta decoquuntur: quapropter fenum mundi nobilibus comparemus, qui et facile proficiunt, et viriditatis magna quasi gratia vestiuntur.
21 Olera herbarum, mediocres ponantur et humiles, quae per loca inculta, copia pullulante, consurgunt, et naturae suae agrestem atque hispidam retinent qualitatem. Sed et illud velociter arescit: et ista cito decidunt.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, De Universo, 19, VII. De aromaticis arboribus. <<<     >>> IX. De oleribus.
monumenta.ch > Plautus > 3 > 29 > 2 > 35 > 9 > 6 > 14 > 58 > 6 > 1 > 24 > 31 > 19 > 39 > 15 > 26 > 18 > 14 > 1 > 20 > 20 > 10 > 6 > 19 > 54 > 9 > 20 > 9 > 7 > 20 > 9 > 6 > 2 > 2 > 6 > 9 > 16 > 10 > 9 > 3 > 6 > 2 > 8 > 18 > 15 > 16 > 29 > 10 > 4 > 9 > 15 > 2 > 22 > 8 > 38 > 61 > 8 > 4 > 1 > 9 > 6 > 9 > 14 > 3 > 8