monumenta.ch > Plautus > 4 > 5 > 22 > 20 > 1 > 6 > 2 > 15 > 8 > 6 > 6 > 2 > 3 > 2 > 24 > 9 > 18 > 1 > 6 > 7 > 2 > 1 > 1 > 15 > 6 > 3 > 1 > 1 > 9 > 2 > 2 > 8 > 18 > 9 > 9 > 2 > 1 > 2 > 5 > 9 > 4 > 3 > 23 > 2 > 9 > 8 > 6 > 11 > 5 > 7 > 30 > 8 > 4 > 15 > 2 > 8 > 1 > 6 > 2 > 8 > 2 > 6 > 17 > 2 > 24 > 3 > 23 > 6 > 8 > 7 > 7 > 11 > 7
Hrabanus Maurus, De Universo, 19, VI. De propriis nominibus arborum. <<<     >>> VIII. De herbis aromaticis sive communibus.

Hrabanus Maurus, De Universo, 19, CAPUT VII. De aromaticis arboribus.

1 Aromata sunt quaeque fragrantis odoris, quae India vel Arabia mittit, sive aliae regiones. Nomen autem aromata traxisse videntur, sive quod aris imposita, divinis invocationibus apta videantur: seu quod sese aeri inserere ac miscere probantur: nam quid est odor, nisi aer contactus? Aromata, varia virtutum ornamenta significant: sicut in libro Regum de Saba regina legitur: Non sunt allata huiuscemodi aromata, sicut Saba regina dedit Salomoni [III Reg. X]. Pigmenta, varia virtutum odoramenta, ubi et supra: cum universis pulveribus pigmentariis.
2 Thus arbor Arabica immensa atque ramosa, levissimi corticis, ramis ad aceris qualitatem, amygdalae modo succum aromaticum fundens album, et ad masticationem velut in pulvere resolutum: et cum frangitur intus, pingue, et igni appositum facile ardescit: et appellatur apud nos masculus eo quod sit natura rotundum, in modum testiculorum, reliquum planum, et pene scabrosum, minus optimum.
3 Adulteratur autem mista resina sive gummi, sed dignoscitur sua proprietate. Nam thus igni impositum ardescit: resina fumescit. Gumen vero liquescit calefactum. Thus autem a tundendo dictum: hoc et Libanum vocatum a monte Arabiae, ubi Sabaei sunt. Nam mons eorum Libanus dicitur, ubi thura colliguntur. Myrrha arbor Arabiae, altitudinis quinque cubitorum, similis spinae, quam achanton dicunt.
4 Cuius gutta viridis atque amara: unde et nomen accepit myrrha: et gutta eius sponte manans pretiosior est: elicita corticis vulnere vilior iudicatur. Sarmenta eius Arabes ignibus fovent: quorum fumo satis noxio, nisi ad odorem storacis occurrant, plerumque insanabiles morbos contrahunt. Myrrha autem Troglodytica ab insula Arabiae dicta, ubi melior colligitur et purior. Diversa enim aromata diversas species significant virtutum, quibus sancta decoratur Ecclesia.
5 Unde in Cantico canticorum scriptum est: Quae est ista quae ascendit per desertum sicut virgula fumi, ex aromatibus myrrhae et thuris, et universi pulveris pigmentarii? [Cant. III.] Miratur Synagoga, quomodo gentium populus nullo circumcisionis mysterio emundatus, nulla prophetarum admonitione eruditus, subito ab infimis voluptatibus per desertum gentilitatis et idololatriae ad alta virtutum culmina et sponsi amplexus ascendisset, igne amoris accensa, omni nisu virtutum ad coelestia tendit, ex mortificatione carnalium voluptatum, et puritate orationum, et omnium virtutum odore.
6 Hinc item scriptum est: Vadam ad montem myrrhae, et ad collem thuris [Cant. IV]; quia in myrrha mortificatio carnis, in thure devotio orationis exprimitur. Hinc rursum sponsus dicit: Messui myrrham meam, cum aromatibus meis [Cant. V]. Per myrrham passio vel mortificatio, per aromata omnes virtutes exprimuntur.
7 Metit myrrham cum aromatibus, quando martyres cum caeteris electis ad maturitatem praemiorum perducit. Hinc rursum per Prophetam de Domino Salvatore dictum est: Myrrha et gutta et casia a vestimentis tuis? [Psal. XLIV.] Sanctum Domini corpus quoddam Deitatis fuisse cognoscitur vestimentum. Nam sicut vestibus cooperiuntur membra mortalium, ita et maiestas Verbi in fidelium oculis carnis velamine videbatur abscondi. Ab hoc ergo vestimento, id est, incarnationis arcano congrue venisse dicitur myrrha, gutta et casia. Myrrha mortem significat, quam pro omnium salute suscepit: gutta vero, quae dicitur ammoniaca, duritias curat aliqua necessitate contractas: quae pulchre incarnationi Domini comparatur: quia duritiam cordis humani sancta praedicatione dissolvit. Casia, quae a nostris fistula dicitur, redemptio generis humani per aquam baptismatis indicatur: quoniam hoc herbae genus aquosis locis dicitur inveniri. His rebus etiam odor est suavis, ut merito sanctae incarnationi et virtus herbarum et odoris suavitas comparetur.
8 Gutta vis amoris Dei, et arbor charitatis intelligitur, ubi et supra: Ligamentum guttae dilectus meus mihi [Cant. I]. Storax arbor Arabiae, similis malo Cydonio, cuius virgulae inter caniculae ortum cavernatim lacrymam fluunt: distillatio eius in terra cadens munda non est: sed cum propriae corticis scrobe servatur: illa autem, quae virgis et calamis inhaeserit, munda est et albida: dehinc fulva fit solis causa, et ipsa storax calamites pinguis, resinosa, odoris iucundi, humecta, et veluti mellosum liquorem emittens.
9 Storax autem vocata, quod sit gutta arboris profluens et congelata. Nam Graeci stiriam guttam dicunt. Graece autem styrax, Latine storax dicitur. Hoc ergo pigmentum cum caeteris aromatibus duxerunt filii Israel in Aegyptum, et obtulerunt Ioseph pro munere, quod sancti viri in peregrinatione huius saeculi Salvatori nostro afferunt dona bonae voluntatis et sacrarum virtutum, quibus ipse delectatur, ut placabilis sit et annuens votis eorum. Bdellium Indiae et Arabiae arbor, cuius lacryma melior Arabica: est enim lucida, subalbida, levis, pinguis, aequaliter cerea, et quae facile mollitur, neque ligno vel terrae commista, amara, odoris boni. Nam ex India sordida est et nigra et maiore gleba. Adulteratur enim admisto gummi, qui non ita amarificat gustum.
10 Mastix arboris lentisci gutta est: haec granomastix dicta, quia in modum granorum est. Piperis arbor nascitur in India in latere montis Caucasi, quod soli obversum est: folia iuniperi similitudinem habent, cuius silvas serpentes custodiunt: sed incolae regionis illius, cum maturae fuerint, incendunt: et sic serpentes igne fugantur, et inde ex flamma nigrum piper efficitur.
11 Nam piperis natura alba est, cuius quidem diversus est fructus. Nam quod immaturum est, piper longum vocatur: quod incorruptum ab igne, piper album: quod vero cute rugosa et horrida fuerit, ex calore ignis trahit et colorem et nomen. Piper si leve est, vetustum est: si grave, novellum. Vitanda est autem mercatorum fraus: solent enim vetustissimo piperi humecto argenti spumam aut plumbum aspergere, ut ponderosum fiat.
12 Aloe in India atque Arabia gignitur, arbor odoris suavissimi ac summi: denique lignum ipsius vice thymiamatum altaribus adoletur, unde et nomen traxisse creditur. De aloe autem in Evangelio de sepultura Domini ita legitur: Venit ergo Ioseph, et tulit corpus Iesu. Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad Iesum nocte primum, ferens misturam myrrhae et aloes, quasi libras centum [Ioan. XIX]. Hinc et in Cantico canticorum scriptum est in laudem sponsae: Myrrha et aloe cum omnibus primis unguentis [Cant. IV]. Myrrha enim et aloe arbores sunt aromaticae, quae continentiam carnis exprimunt, cum omnibus primis unguentis, id est, charismatibus virtutum.
13 Casia nascitur in Arabia, virga robusti corticis, et purpureis foliis, ut piperis: est autem virtute cinnamomo similis, sed potentia inferior: unde pro cinnamomi vice duplex eius pondus in medicamentis admiscetur. Cinnamomum dictum, quod cortex eius in modum cannae sit rotundus et gracilis. Gignitur autem in Indiae et Aethiopiae regionibus, frutice brevi duorum tantum cubitorum, colore subnigro vel cinereo, tenuissimarum virgarum.
14 Nam quod in crassitudinem extenditur, despectui est; quod vero gracilius provenerit, eximium: quod cum frangitur, visibile spiramentum emittit ad imaginem nebulae seu pulveris. De his arboribus in Cantico canticorum scriptum est: Fistulae et cinnamomum cum universis lignis Libani [Cant. IV]. Fistula, quae et casia, arbor aromatica est, sed modica: et ideo humiles spiritu designat.
15 Mystice casia est doctrina recta sive opinio bonorum operum, ut in Psalterio: Et casia a vestimentis tuis [Psal. XLIV]. Item cinnamomum qui seipsos despiciunt signat: quia et ipsa est brevis arbor, sed odorifera et dulcis: sic et humilitas magnam habet laudem et dulcedinem apud Deum: quia sicut fistula et cinnamomum humiles sanctorum cogitationes: sic et ligna Libani sublimes eorum actiones demonstrant.
16 Calamus aromaticus a similitudine calami usualis vocatur. Gignitur in India, multis nodis geniculatus, fulvus, fragrans spiritus suavitate. Qui cum frangitur, in multas fit partes scissilis, simulans gustu casiam cum levi acrimonia remordente. Calamus ergo simul cum caeteris aromatibus, hoc est, cum myrrha, cinnamomo et casia verbo Domini sacrae ad unctionis oleum misceri iubetur, ut sanctificetur tabernaculum Dei, et omnia vasa eius.
17 Porro unguentum quo perungitur tabernaculum, chrisma est quo ungitur fidelis populus, in quibus divinitas, tanquam in tabernaculo, habitat. Potest quidem intelligi hoc unguentum etiam virtutes sanctorum, sive odor iustitiae longe lateque diffusus. De quo dicit Apostolus: Deo autem gratias, qui triumphat nos in Christo Iesu, et odorem notitiae suae manifestat per nos [II Cor. II]. Balsami arbor in Iudaea intra terminos tantum viginti iugerum erat: postea quoniam eadem regione Romani potiti sunt, etiam latissimis collibus propagata est: stirpe similis viti, foliis similis rutae, sed albidioribus semperque manentibus.
18 Arbor autem balsamum, lignum eius xylobalsamum dicitur: fructus sive semen carpobalsamum: succus opobalsamum. Quod ideo cum adiectione significatur, eo quod percussus ferreis ungulis cortex ligni per cavernas eximii odoris guttas distillat. Caverna enim Graeco sermone ope dicitur: cuius gutta adulteratur, admisto cyprino oleo vel melle: sed sincera probatur a melle, si cum lacte coagulaverit: ab oleo, si instillata aquae, aut admista, facile fuerit resoluta, praeterea etsi laneae vestes ex ipsa pollutae non maculantur; adulteratum quidem neque cum lacte coagulat, et ut oleum in aqua supernatat, et vestem maculat.
19 Balsama autem si pura fuerint, tantam vim habent, ut si sol excanduerit, sustineri in manu non possint. Huius ergo liquoris, hoc est balsami, mystice mentio fit in libro Iesu filii Sirach, ubi ita scriptum est: Et balsamum non mistum, odor meus [Eccli. XXIV]. Et in Cantico canticorum, dicente sponsa de sponso, ita scriptum legitur: Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum: fasciculus myrrhae dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur.
20 Botrus Cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi [Cant. I]. Bortrus ergo Cypri factum est Dominus in resurrectione, qui fuerat fasciculus myrrhae in passione. Qui bene etiam in vineis Engaddi esse memoratur: namque in vineis Engaddi, ut praefati sumus, balsamum gignitur quod in chrismatis confectione liquori olivae admisceri ac pontificali benedictione solet consecrari: quantenus fideles omnes cum impositione manus sacerdotalis, qua Spiritus sanctus accipitur, hac unctione signentur.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, De Universo, 19, VI. De propriis nominibus arborum. <<<     >>> VIII. De herbis aromaticis sive communibus.
monumenta.ch > Plautus > 4 > 5 > 22 > 20 > 1 > 6 > 2 > 15 > 8 > 6 > 6 > 2 > 3 > 2 > 24 > 9 > 18 > 1 > 6 > 7 > 2 > 1 > 1 > 15 > 6 > 3 > 1 > 1 > 9 > 2 > 2 > 8 > 18 > 9 > 9 > 2 > 1 > 2 > 5 > 9 > 4 > 3 > 23 > 2 > 9 > 8 > 6 > 11 > 5 > 7 > 30 > 8 > 4 > 15 > 2 > 8 > 1 > 6 > 2 > 8 > 2 > 6 > 17 > 2 > 24 > 3 > 23 > 6 > 8 > 7 > 7 > 11 > 7