monumenta.ch > Plinius Minor > 21 > 6
Hrabanus Maurus, De Universo, 19, V. De arboribus. <<<     >>> VII. De aromaticis arboribus.

Hrabanus Maurus, De Universo, 19, CAPUT VI. De propriis nominibus arborum.

1 Palma dicta, quia manus victricis ornatus est: vel quod oppansus est ramis in modum palmae hominis. Est enim arbor insigne victoriae, proceroque ac decoro virgulto, diuturnisque vestita frondibus, et folia sua sine ulla successione conservans. Hanc Graeci Phoenicem dicunt, quod diu durat, ex nomine avis illius Arabicae, quae multis annis vivere perhibetur.
2 Quae dum in multis locis nascatur, non in omnibus fructus perficit maturitatem: frequenter autem in Aegypto et Syria, fructus autem eius dactyli a digitorum similitudine nuncupati sunt. Palma enim dicta est, quasi pacis alma, quae praemium est in agone vincentibus, sicut Apostolus dicit: Nunc tendo ad palmam supernae vocationis [Phil. III]. Haec super terras hispida est, et quibusdam tumoribus inaequalis: sed ubi ad superna processerit, dulcissimorum fructuum suavitate completur, et quasi quibusdam radiis ornata distenditur: sic iustorum conversatio in hoc mundo duris est laboribus plena: sed in supernis probatur esse pulcherrima.
3 Palma autem significare potest homines virtutum decore semper virentes, et dictoriam de vitiis omnibus spiritualibus capientes: unde praemium coronae aeternae a Domino accipiunt, de quo in psalmo scriptum est: Iustus ut palma florevit, sicut cedrus Libani multiplicabitur [Psal. XCI]. Et in Cantico canticorum sponsa de sponso dicit: Comae eius sicut elatae palmarum, nigrae quasi corvus [Cant. V]. Comae catervae sanctorum, quae Deo fideli famulatu adhaerent: elatae palmae propter caput Domini: nigrae propter despectionem apud homines: vel elatae ob victoriam: nigrae ob pressuras.
4 Laurus a verbo laudis dicta: hac enim cum laudibus victorum capita coronabantur. Apud antiquos autem laudea nominabatur: postea d littera sublata, et subrogata r dicta est laurus: ut in auriculis, quae in initio audiculae dictae sunt: et medidies, qui nunc meridies dicitur. Hanc arborem Graeci daphnem vocant: quod nunquam deponat viriditatem, inde illa potius victores coronabantur: sola quoque haec arbor fulgore fulminari minime creditur.
5 Haec arbor bene potest significare martyrum victorias et coronas immarcescibiles: malum a Graecis dictum, quod sit fructus eius pomorum omnium rotundissimus: unde et haec sunt vera mala, quae vehementer rotunda sunt. Mala Matiana a loco vocata, unde prius advecta sunt. Nam multae arbores nomina ex provinciis vel civitatibus, de quibus allatae sunt, acceperunt.
6 Virgilius amantibus, quid ex malo quaeri soleat ostendit. Mala Cydonia nomen sumpserunt ab oppido quae est in Insula Creta, de qua Graeci dicere solent urbium Cretensium matrem Cydoniam, ex cuius pomo Cydonitum conficitur. Fit quoque ex ea et vinum, quo languentium desideria falluntur: nam specie, et gustu, et odore cuiuslibet vini veteris imaginem repraesentat.
7 Melimelum a dulcedine appellatum, vel quod fructus eius mellis saporem habeat, vel quod in melle servetur. Malum autem allegorice significat Dominum Christum: unde sponsa in Cantico canticorum dicit: Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filias: sub umbra illius quem desiderabam sedi: et fructus eius dulcis gutturi meo [Cant. II]; hoc est, sicut malum visu, odore et gustu antecedit ligna silvestria: sic Christus antecellit omnes sanctos, qui filii Dei dicuntur: sed gratia, ille solus natura, et eodem prodeunte, quem semper adesse quaesivi, quiesco ac secura permaneo: quia gratiae suae coelesti dulcedine me reficit.
8 Malum Punicum dici eo, quod ex Punica regione sit genus eius translatum: idem et malumgranatum, eo quod intra corticis rotunditatem granorum contineat multitudinem. Mala Punica Ecclesia est sive unitas fidei, et pacis concordia, ob cuius figuram Israelitici exploratores in libro Numeri [Num. XIII] de terra repromissionis malum Punicum cum botro pariter et ficis portabant. Et in Exodo, In ornamento sacerdotis mala Punica tintinnabulis aureis coniungi praecipiuntur.
9 Malum autem punicum significat coetum sanctorum et electorum virorum: unde sponsa ad sponsum in Cantico canticorum dicit: Sicut cortex mali Punici, genae tuae, absque occultis tuis [Cant. VI]. Genae sanctae Ecclesiae spiritales sunt patres: qui virtutibus sunt mirabiles, et moribus venerabiles, et in cruce Christi gloriari non erubescentes.
10 Et haec magna sunt valde, quae videntur in ea: sed multo maiora, quae non videntur et in futura reservantur. Potest et in malogranato intelligi Ecclesia de multis gentibus congregata sive diversas in se gratias habens: unde in Canticis canticorum de ea scriptum legitur: Emissiones tuae paradisus malorum granatorum cum fructu pomorum [Cant. IV]. Ficus Latine a fecunditate vocatur: feracior est enim arboribus caeteris: nam ter quaterque per singulos annos generat fructum, atque altero maturescente alter oboritur: hinc et caricae a copia nominatae sunt.
11 Ficus mystice significat synagogam Iudaeorum, ut est illud in Evangelio: Arefacta est continuo ficulnea [Matth. XXI]. Et in Habacuc: Ficus, inquit, non afferet fructum, et non erit generatio in vineis, etc. Ficus vineae, et oliva erat synagoga Iudaeorum, quando dulcedinem bonae operationis, flagrantiam fervidae dilectionis, pinguedinem animi misericordis, Deo devota proferebat: sed haec ficus, Domino ad eam tertio veniente, hoc est, in legislatione per Moysen, in sedula increpatione et exhortatione per Prophetas, in oblatione gratiae per seipsum, virtutis fructum ferre neglexit: propter quod ad maledictionem eius aeterna ariditate damnata est.
12 Item ficus, prisca lex: unde dicitur in Evangelio: Homo quidam plantavit vineam, hoc est, plebem Iudaicam, et in vinea plantavit ficum [Matth. XXI, Luc. XIII]. Folia ficus, asperitas est legis, vel prurigo vitiorum. Hinc est illud in Genesi: Et sumpserunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata [Gen. III], hoc est, succinctoria genitalium.
13 Caprificus appellata eo, quod parietes, quibus innascitur, carpat: rumpit enim et prodit ex latebris, quibus concepta est. Alii caprificum putant dictum, quod ficus arbor eius remedio fecundetur. Morus a Graecis vocata, quam Latini rubum appellant, eo quod fructus eius velut virgulti rubent. Est enim morus silvestris fructus afferens, quibus in deserto pastorum fames ac penuria confovetur: huius folia superiactata serpenti feruntur interimere eum.
14 Rubus ergo (ut quidam opinantur) Mariae virginis praefiguratione [praefiguratio est] eo quod quasi de humani corporis rubo, Salvatorem tanquam rosam, emiserit: aut quod vim divini fulgoris sine sui consumptione pertulerit. Unde in Exodo legitur: Apparuit Dominus Moysi in flamma ignis de medio rubi: et videbat quod rubus arderet et non combureretur [Exod. III]. Sycomorus, sicut et morus, Graeca nomina sunt: dicta autem sicomorus eo quod sint folia eius similia moro.
15 Hanc Latini celsam appellant ab altitudine, quia non est brevis, ut morus. Alii autem dicunt eam ficum esse silvestrem. Unde Amos Propheta ad Amasiam ait: Non sum propheta, nec filius prophetae: sed cum essem armentarius, et ruborum mora stringerem, tulit me Dominus sequentem greges [Amos VII]. Hoc dicendum est, quod humilem pastorem et rusticum assumpserit Dominus, et miserit ad populum suum Israel, et praeceperit ei, ut egrederetur de terra sua, et Samariam pergeret.
16 Item sycomorus vana scientia. In Ieremia: Habitabunt dracones, hoc est, daemones, cum fatuis ficariis [Ier. L]. Item in bonam partem: Ascendit Zachaeus in arborem sycomorum [Luc. XIX]. Nux appellata quod umbra vel stillicidium foliorum eius arboribus noceat: hanc alio nomine Latini iuglandem dicunt, quasi Iovis glandem: fuit enim haec arbor consecrata Iovi, cuius pomum tantam vim habet, ut missum inter suspectos herbarum vel fungorum cibos, quidquid in eis virulentum est, elidat, rapiat, atque exstinguat. Nuces autem generaliter dicunt omnia poma tecta corio duriore: ut pineae, nuces, avellanae, glandes, castaneae, amygdalae: hinc et nuclei dicti, quod sunt duro corio tecti.
17 At contra poma omnia mollia mala dicta, sed cum adiectione terrarum in quibus antea nata sunt: ut Persica, Punica, Matiana, Cydonia, etc. Mystice autem nucis arbor significat ecclesiam vel sanctum virum dulcedinem fructuum virtutum in abdito cordis gestantem. Unde sponsa in Cantico canticorum dicit: Descendi ad hortum nucum, ut viderem poma convallium [Cant. VI]. Hortus etenim nucum ecclesia est praesens, ubi nostras conscientias alterutrum minime videamus: sed fracta per tentationem testa corporis, apparebit internae dulcedinis gustus.
18 Poma convallis fructus est humilitatis: descendit sancta Ecclesia per doctores sanctos: ut videat, qui proficiant ad fructus bonos: quive adhuc indigeant doctrinae irrigatione. Item nuces incarnationem Domini Salvatoris, sive mysterium sanctae Trinitatis (ut quidam putant) significant. Unde in libro Numeri de virga Aaron ita legitur: Et germinavit nuces [Num. XVII]. Amygdala Graecum nomen, quae Latine nux longa vocatur: hanc alii nuciclam vocant, quasi minorem nucem, de qua Virgilius: . . . . . Cum se nux plurima silvis Induit in florem. . . . . Cunctis enim arboribus prior se flore convestit, et ad inferenda poma arbusta sequentia praevenit.
19 Unde et primitivam Ecclesiam, quae ex Iudaeis credidit, significat: de qua Salomon ait: Florebit amygdalus, quae sententia et aliter iuxta allegoriam intelligi potest. Dicit enim Ecclesiastes: Florebit amygdalum, impinguabitur locusta, et dissipabitur capparis: quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae [Eccle. XII]. Tradunt per haec humanorum membrorum fieri significantiam: nam in flore amygdali canos capillos, in impinguatione locustae humorem pedum, in dissipatione capparis concupiscentiae frigus ostendit: quae cum seni in postremae aetatis tempore acciderunt, tunc necesse est, ut in terram, id est, quasi in aeternitatis suae domum redeat.
20 Bene quoque hanc aeternitatis domum, illam futuram terram accipimus, de qua scribitur: Placebo Domino in regione vivorum [Psal. CXIV]. Legitur [Gen. XXX] Iacob patriarcham tulisse virgas populeas virides, et amygdalinas, et ex platanis atque ex parte eas decorticasse, et posuisse in canalibus, ubi effundebatur aqua ante oves: ut cum venissent greges ad bibendum, coram se haberent virgas, ut in aspectu earum conciperent.
21 Quid est virgas virides amygdalinas, atque ex platanis ante oculos gregum ponere: nisi per Scripturae seriem, antiquorum patrum vitas vel sententias in exemplum populis praebere? Quae nimirum quia iuxta rationis examen rectae sunt: virgae nominantur, quibus ex parte corticem subtrahit: ut in his, quae exspoliantur, intimus candor appareat: et ex parte corticem servant, sicut fuerant exterius, in veritate permaneant: variusque virgarum color efficitur, dum cortex ex parte subtrahitur, et ex parte retinetur. Ante considerationis enim nostrae oculos praecedentium patrum sententiae quasi virgae variae ponuntur. In quibus dum plerumque intellectum litterae fugimus, quasi corticem subtrahimus: et dum plerumque intellectum litterae sequimur, quasi corticem reservamus.
22 Dumque ab ipsis cortex litterae subtrahitur, allegoriae candor interior demonstratur, et dum cortex relinquitur exterioris intelligentiae, virentia exempla monstrantur: quas bene Iacob in aquae canalibus posuit: quia et Redemptor noster in libris eas sacrae scientiae, quibus nos intrinsecus infundimur, fixit.
23 Has aspicentes arietes cum ovibus coeunt, quia rationabiles nostri spiritus intellectus dum in earum intentione defixi sunt, singulis quibusque actionibus permiscentur, ut tales foetus operum procreent, qualia exempla praecedentium in vocibus praeceptorum vident. Castaneam Latini a Graeco appellant vocabulo: hanc enim Graeci castanon vocant, propter quod fructus eius gemini in modum testiculorum intra folliculum reconditi sunt, qui dum eiiciuntur, quasi castrantur.
24 Haec arbor simul ut excisa fuerit, tanquam silva, expullulare consuevit. Haec arbor continentium coetum significare potest, qui per castitatem corporis multos virtutum fructus affert. Ilex ab electo vocata: huius enim arboris fructum homines primum ad victum sibi elegerunt: unde et poeta: Mortales primi ructabant gutture glandem.
25 Prius enim, quam frumenti usus esset, antiqui homines glande vixerunt. Ilex vero mysterium tenet crucis Christi. Unde legitur, quod Abraham habitaverit ad ilicem Mambre: quia in mysterio praefigurabat passionem Christi. Fagus et aesculus arbores glandiferae ideo vocatae creduntur, quod fructibus earum olim homines vixerunt ac cibum sumpserunt, escamque habuerunt.
26 Nam aesculus ab esca dicta, fagus vero a Graeco vocabulum traxit. Fage [phagein] autem Graece comedere dicitur, in quo facto admonemur abstinentiae operam dare, ut magis studeamus parco victu contenti esse, quam carnalibus epulis avide incumbere. Xyliglycon quam Latini corrupte siliquam vocant, ideo a Graecis tale nomen accepit, eo quod ligni eius fructus sit dulcis: silo [xylon] quippe dicunt lignum: licon [glyky] dulce. Huius arboris pomis succus expressus acacia dicitur a Graecis.
27 Mystice autem siliqua aut voluptatem mundi, aut sapientiam saecularem significat: unde luxuriosus filius in Evangelio [Luc. XV] legitur, dum pasceret porcos et egeret fame, quod concupiceret siliquas, quas porci manducabant, et nemo illi dabat. Daemonum enim cibus est ebrietas, luxuria, fornicatio, et universa vitia haec blanda sunt et lascivia, et sensus voluptatem demulcent: statimque ut apparuerunt, ad usum sui provocant: quibus ideo luxuriosus adolescens non poterat saturari: quia semper voluptas famem sui habet, et transacta non satiat: et Satanas cum aliquem sua arte ceperit et proprium ei imposuerit iugum, ultra ad vitiorum abundantiam provocare non procurat, sciens esse iam mortuum: sicuti multos idolatras videmus panis miseria et egestate confectos.
28 Item daemonum cibus est carmina poetarum, saecularis sapientia, rhetoricorum pompa verborum. Haec sua omnes suavitate delectant, et dum aures versibus dulci modulatione currentibus capiunt, animam quoque penetrant, et pectoris interna devincunt. Verum ubi cum summo studio fuerunt ac labore perlecta, nihil aliud nisi inanem somnum [sonum] et sermonum strepitum suis lectoribus tribuunt: nulla ibi saturitas veritatis, nulla iustitiae refectio reperitur: studiosi earum in fame veri et virtutum penuria perseverant.
29 Pistacia dicitur, quod cortex pomi eius nardi pistici odorem referat, de quo in sequentibus dicemus. Pinus arbor picea ab acumine foliorum vocata: pinum enim antiqui acutum nominabant. Pinum autem aliam pitin, aliam Graeci peuken vocant, quam nos piceam dicimus, eo quod desudet picem: nam et specie differunt. In Germaniae autem insulis huius arboris lacryma electrum gignit: gutta enim defluens rigore vel tepore in soliditatem durescit, et gemmam facit, de qualitate sua et nomen accipiens, id est, succinum, eo quod succus sit arboris.
30 Pinus creditur prodesse cunctis, quae sub ea seruntur, sicut ficus nocere omnibus. Potest autem timor gehennae per pinum et piceam significari: quia sicut pinus arboribus creditur prodesse cunctis, quae sub ea consistunt: sic timor gehennae illis proderit, qui propter timorem poenarum agunt poenitentiam peccatorum suorum. E contrario vero ficus, hoc est, carnalis luxus nocet omnibus qui sequuntur, et abutuntur rebus concessis per illecebram voluptatum.
31 Item pinus leves in Ecclesia significat, et ad omne opus bonum paratos: unde in Isaia ita legitur: Abies et buxus et pinus simul [Isa. LX]. Rursum pinus divites saeculi huius significat, ut supra. Pix inquinamentum et nigredo delictorum. In Salomone: Qui tangit picem, inquinabitur ab ea [Eccli. XIII]. Abies dicta, quod prae caeteris arboribus longe eat et in excelsum promineat: cuius natura expers est terreni humoris, ac perinde habilis atque levis: de qua Virgilius: Et casus abies visura marinos, quia ex ea naves fiunt.
32 Hanc quidam Gallicum vocant propter candorem: est autem sine nodo. Abies vero propter altitudinem sui, et robur diu durabile, mentem electorum infima quaeque desideria spernentem, et coelestium contemplationi semper intentam, virtute quoque patientiae singulariter excellentem non incongrue demonstrat. Unde in libro Regum scriptum est de Salomone ac templi aedificatione: Et texit, inquit, pavimentum tabulis abiegnis, vestivit eas auro [III Reg. VI]. Auri autem laminae quae marmori ac tabulis sunt abiegnis superpositae, ipsa est latitudo charitatis de corde puro et conscientia bona et fide non ficta, quae sicut aurum aliis pretiosius est metallis, ita caeteris eximior virtutibus in templo Dei singulari luce refulget.
33 Item in aliam partem in Zacharia significatio abietis est, ubi dicitur: Ulula, abies, quia cecidit cedrus [Zach. XI]. Cedrus, quam Graeci cedron vocant, quasi caiomenes druos ugron, id est, arboris humor ardentis, cuius folia ad cypressi similitudinem respondent: lignum vero iucundi odoris est, et diu durans, nec a tinea unquam exterminatur, de quo Persius: Et cedro digna locutus, scilicet propter durabilem perpetuitatem.
34 Unde et in templis propter diuturnitatem ex hoc ligno laquearia fiunt. Huius ligni resina cedrea dicitur, quae in conservandis libris adeo est utilis, ut perliti ex ea nec tineas patiantur, nec tempore consenescant: nascitur in Creta, Africa atque Syria. Cedrus namque, ut diximus, arbor est imputribilis omnino naturae, odoris iucundi, aspectus nitidi, serpentes accensa nidore fugans ac perimens: quae universa perfectis quibusque conveniunt, quorum insuperabilis est patientia: fama virtutum eximia, praesentia cunctis gratissima bonis, auctoritas ad revincendos confutandosque eos qui veritati resistunt, constantissima: qui et in hac vita et in futura singulari prae caeteris sanctis eminentia fulgent.
35 Nempe cedrus Christum sive sanctam Ecclesiam mystice significat. Unde in Ecclesiastico scriptum est: Sicut cedrus exaltata sum in Libano [Eccli. XXIV]. Item cedrus prophetas atque apostolos typice figurat. Unde dicitur in psalmo: Satiabuntur omnia ligna silvarum, et cedri Libani, quas plantasti, illic passeres nidificabunt [Psal. CIII], hoc est, viri spiritales in doctrina prophetarum et apostolorum conversantur.
36 Item cedri superbos haereticos, sive philosophos, seu etiam daemones figurant: unde scriptum est in psalmo: Vox Domini confringentis cedros: et confringet Dominus cedros Libani, et comminuet eas [Psal. XXVIII]. Et in Isaia: Super omnes, inquit, cedros Libani et erectas [Isa. I]. Cyparissus Graece dicitur, quod caput eius a rotunditate in acumen erigitur: unde et conoeides vocatur, id est, alta rotunditas.
37 Hinc et fructus eius conus, quia rotunditas eius talis est, ut conum imitetur. Unde et coniferae cyparissi dicuntur: huius lignum cedro pene proximam habet virtutem, templorum quoque trabibus aptum, impenetrabili soliditate nunquam oneri cedit: sed ea, qua in principio fuerit, firmitate perseverat. Antiqui cypressi ramos prope rogum constituere solebant, ut odorem cadaverum, dum urerentur, opprimerent iucunditate odoris sui.
38 Cypressus etiam in eo, quod medendis apta est corporum passionibus, quod suae venustatem comae nullo ventorum impulsu deponit, constantiam exprimit, eorumque actionem, qui altioribus virtutum ornatibus sanctam Ecclesiam decorant. Cypressus namque Christum vel Ecclesiam significat; unde est illud: Sicut cedrus exaltata sum in Libano, et sicut cypressus in montibus Hermon [Eccli. XXIV]. Item cypressus prophetas vel patriarchas vel doctores sanctos figurat; unde in Cantico canticorum sponsa dicit: Tigna domorum nostrorum cedrina, laquearia nostra cypressina [Cant. I]. Tigna et laquearia doctores sunt in sancta Ecclesia propter munimen et decorem: cedrina et cypressina, propter eximias virtutes eorum et odorem bonae vitae.
39 Iuniperus Graece dicta, sive quod ab amplo in angustum finit, ut ignis, sive quod conceptum diu teneat ignem, adeo ut si prunae ex eius cinere fuerint opertae, usque ad annum perveniant: pyr enim apud Graecos ignis dicitur. De hac arbore in libro Iob scriptum est: Radix iuniperorum erat cibus eorum [Iob. XXX]. Arbor namque iuniperi pro foliis punctiones habet: sic quippe sunt hirsuta, quae profert, ut spinis similia contrectantem pungere valeant.
40 Spina vero est omne peccatum, quia dum trahit ad delectationem, quasi pungendo lacerat mentem. Quid ergo per radicem iuniperi, nisi avaritia, designatur; ex qua peccatorum omnium spinae producuntur. De qua et per Paulum dicitur: Radix omnium malorum cupiditas [I Tim. VI]. Ipsa quippe latenter oritur in mente, sed punctiones peccatorum omnium patenter producit in opera.
41 Ebenus in India et Aethiopia nascitur, quae caesa durescit in lapidem, cuius lignum nigrum est, et cortex levis, ut lauri; sed Indicum maculosum est in parvulis distinctionibus albis ac fulvis: Aethiopicum vero, quod praestantius accipitur, in nullo est maculatum, sed est nigrum, lene et corneum.
42 Platanus a latitudine foliorum dicta, vel quod ipsa arbor patula sit et ampla; nam platos Graeci latum vocant. Expressit huius arboris Scriptura et nomen et formam, dicens: Quasi platanus dilatata sum in plateis [Eccli. XXIV]; est autem tenerrimis foliis ac mollibus, et vitium similis. Mystice autem haec arbor Dominum Christum significat, qui in toto orbe in membris suis dilatatur, et mansuetudinis atque innocentiae suae ubique fidelibus salutifera monstrat exempla; de quo in psalmo scriptum est: Et erit tanquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum [Psal. I]. Bene, ut arbitror, ligno fructifero comparatus est Dominus Christus propter crucem, quam pro hominum salute suscepit. Item platanus sanctos significat in sermone praedicationis quasi dilatatos foliis: unde legitur in Ezechiel: Platani fuerunt aequae frondibus eius [Ezech. XXXI]. Quercus sive quernus vocatur, quod ea soliti erant dii gentium quaerentibus responsa praecanere: arbor multum annosa; sicut legitur de quercu Mambre, sub qua habitavit Abraham, quae fertur usque ad Constantini regis imperium per multa saecula perdurasse. Huius fructus galla appellatur, ex quibus una agrestis.
43 Robur autem generaliter dicitur ex omni materia, quidquid est firmissimum. Potest haec arbor typice significare patientiam atque longanimitatem sanctorum, qua fortiter ipsi omnia adversa sustinentes, in constantia animi sui perseverant, et aequanimiter omnia ferunt. Per quercum, ut dixi, sancti fide, atque virtutibus robusti in Isaia mystice designantur, ubi ita legitur: Et erit ostensione sicut terebinthus, et sicut quercus, quae expandit ramos suos [Isa. VI]. Item in aliam partem: Et super omnes quercus, inquit, Basan [Isa. II]. Fraxinus vocari fertur, quod magis in aspera loca montanaque fraga nascatur.
44 Hinc per derivationem fraxinus, sicut a monte montanus; de qua Ovidius: . . . . . . et fraxinus utilis hastis. Potest autem significare arma virtutum, quibus utuntur sancti contra hostes suos. Taxus venenata arbor, unde et toxica venena exprimuntur; ex hac arcus Parthi et aliae gentes faciunt. Unde et poeta: . . . . . . Ityreos taxus torquetur in arcus. Haec arbor potest dolos et venenata dogmata haereticorum exprimere quae pariunt mortem, et afferunt interitum his, qui in iis laesi fuerint.
45 Alnus vocatur, quod alatur amne; proxima enim aquae nascitur, nec facile extra undas vivit. Hinc et tenera et mollis, quia in humecto loco nutritur. Ulmus nomen accepit quod uliginosis locis et humidis melius proficit. Nam in montanis et asperis minus laeta est. Possunt autem haec duae arbores illos significare, qui irrigatione sacrarum Scripturarum, et humilitate morum magis proficiunt, quam illi, qui in potentia propria confidunt.
46 Populus dicta, quod ex eius calce multitudo nascatur; cuius genus duplex est. Nam altera est alba, altera nigra. Alba autem populus dicta, quia folia eius una parte sunt alba, altera, viridia. Haec ergo bicolor, habens quasi noctis et diei notas, quae tempora ortu solis occasuque constant. Generant etiam resinam circa Eridanum fluvium, velut alii narrant, in finibus Syriae.
47 Populus virgulta castitatis, ut quidam volunt, in Levitico significat, et in malam partem illud accipitur in Osee, ubi dicitur: Subtus populum et terebinthum, quia bona est umbra eius [Ose. IV]. Tiliam dicunt vocatam eo, quod utilis sit ad usum telorum, nitore et levitate iaculandi. Est enim genus materiae levissimae, quae et apibus ad mel conficiendum utilissima est: sic et in doctoribus mansuetudo laudabilis est, et valde suavis est praedicatio verbi.
48 Salix dicta, quod celeriter saliat, hoc est, velociter crescat; arbor lenta, vitibus habilis vinciendis; cuius seminis hanc dicunt esse naturam, ut si quis illud in poculo hauserit, liberis careat: sed et feminas infecundas efficit. Salices iuxta mysterium fideles sunt in Ecclesia prope fluenta divinae praedicationis radicati, in Isaia, ubi dicitur: Et quasi salices iuxta fluentes aquas [Isa XLIV]. Item salices homines infructuosi sunt; unde est illud in Iob: Circumdabunt eum, hoc est, diabolum, salices torrentis [Iob. XL]; et alibi: Ad torrentem salicem deducent eos [Isa. XV]. Populus autem, et salix et tilia molles materiae sunt, et ad sculpturam aptae.
49 De populi autem significatione et caeterarum iam superius dictum est. Myrica, quam Latini tamarcem vocant, ex amaritudine nominata; gustus enim eius nimis amarus est. Haec arbor in solitudine et saxosa humo nascitur; ex qua etiam arbore maleficis artibus misethra, id est, odia concitari dicuntur. De hac arbore similitudo dicitur in Ieremia propheta, qui ait: Haec dicit Dominus: Maledictus homo, qui confidit in homine et ponit carnem brachium suum, et a Domino recedet cor eius.
50 Erit enim quasi myricae in deserto, et non videbit, cum venerit bonum, sed habitabit in siccitate in deserto, in terra salsuginis et inhabitabili [Ier. XVII]. Hoc de populo dicitur Iudaeorum, qui habitant in deserto, fructusque non faciunt, et sunt in terra salsuginis, quae nullos fructus facit, et inhabitabili, quae hospitem non habet Deum, nec angelorum praesidia, nec Spiritus sancti gratiam, nec scientiam magistrorum.
51 Myrtus a mari dicta, eo quod magis littorea arbor sit; unde et Virgilius: Littora myrtis laetissima; et: Amantes littora myrtae. Hinc est quod a Graecis myrine dicitur. Medicorum autem libri hanc arborem aptam scribunt mulierum necessitatibus plurimis; myrtus enim populum gentium significat.
52 Unde huius arboris mentio fit in Zacharia propheta, ubi ita legitur: Et ecce vir ascendens super equum rufum, et ipse stabat inter myrteta, quae erant in profundo, etc. [Zach. I]. Hunc virum Hebraei Michaelem archangelum putant, qui ultor iniquitatum et peccatorum sit in Israel, et quod steterit inter myrteta, quae erant in profundo, intelligi volunt prophetas et sanctos, qui in medio capti populi conversabantur et erant in profundo.
53 Lentiscus, quod cuspis ipsius lentus sit et mollis: nam lentum dicimus, quidquid flexibile est. Unde et lentum vimen et vites. Virgilius: et lentae vites, pro flexibiles. Huius fructus oleum desudat, cortex resinam, quae mastix appellatur, cuius plurima et melior in Chio Insula gignitur. Lentisci enim mentio est in Danielis libro, ubi Susannae historia scripta est: et ubi de schino et prino responsio presbyterorum ostenditur.
54 Latini enim schinum et prinum ilicem et lentiscum interpretantur, quorum sensus ibi manifestatur. Terebinthus arbor, Graecum nomen, generans resinam omnium resinarum praestantiorem. Legitur et in Geneseos, quod patriarcha Iacob convocata omni domo sua iuxta praeceptum Domini dixerit ad eos: Abiicite Deos alienos, qui in medio vestri sunt: et mundamini ac mutate vestimenta vestra: surgite, et ascendamus in Bethel ut faciamus ibi altare Domino, qui exaudivit me in die tribulationis meae, et fuit socius itineris mei.
55 Dederunt ergo ei omnes Deos alienos, quos habebant, et inaures, quae erant in auribus eorum. At ille infodit eas subter terebinthum, quae est post urbem Sichem [Gen. XXXV]; quod significat ecclesiam omnia simulacra gentilium abiicere, et perpetuae oblivioni damnando illa tradere, ut solius et unius veri Dei cultus ubique celebris fiat. Terebinthus sancti, ut in Isaia: Et erit in ostensione sicut terebinthus [Isa. VI]. Sicut in aliam partem, ut in Osee: Subtus populum et terebinthum, quia bona erat umbra eius [Ose. IV]. Buxus Graecum nomen est, ex parte a Latinis corruptum: pyxos enim appellatur apud eos, arbor semper virens, et lenitate materiae elementorum apicibus apta.
56 Unde et Scriptura dicit: Scribe buxo, et diligenter in libro exara illud [Isa. XXX]. Buxus autem lenes in Ecclesia significat, qui licet fructus spiritales minime habeant, tamen perpetua fidei confessione virent: unde est illud in Isaia: Abies et buxus et pinus [Isa. LX]. Arundo dicta, quod cito arescat: hanc veteres cannam vocaverunt, arundinem postea Varro dixit.
57 Sciendum sane, quod Latinum canna de lingua Hebraea nomen sumpsit: apud eos enim calamus canna dicitur. Arundo autem significat mutabilitatem humanae mentis. Unde Dominus dicit de Ioanne ad Iudaeos: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam? [Matth. XI.] Sed Ioannes arundo vento agitata non erat: qui nunquam in alteram partem flecti poterat, et nec laudibus vanis favebat, nec adversitatibus cedebat.
58 Arundo aurea incarnationem Salvatoris significat, sive divinam Scripturam, ut in Apocalypsi: Et in manu eius arundo aurea [Apoc. XXI]. Item calamus praedicatio sanctorum est, ut in Isaia: Orietur viror calami et iunci [Isa. XXXV]. Iuncus fidelis est in Ecclesia iuxta fluenta divinae legis semper morans, ut in Iob: Nunquid vivere potest scirpus absque humore? aut crescit carectum sine aqua? [Iob. VIII.] Paliurus herba asperrima et spinosa. Paliurus est defensio peccati sive impuritas mentis. Unde in Isaia: Et paliurus in munitionibus eius.
59 Qui rectus est in eis sicut paliurus, et sicut spinae de sepe [Isa. XXXIV] [Mich. VII]. Rhamnus genus est rubi, quam vulgus senticem ursinam appellat, asperum nimis et spinosum: sentix dicta a situ, quod est terra inculta, in qua sentices spinaeque nascuntur. Maiores autem nostri omnem arborem spinosam veprem dicebant, quod vi prendat: de rhamno igitur ita in Psalmo legitur: Priusquam producant spinae vestrae rhamnos, sicut viventes, sic in ira absorbet eos [Psal. LVII]. Ergo rhamnus, ut diximus, spinarum genus est permolestum, quod prius in herbam mollissimam pubescit: sed ubi adulta aetate coaluerit, ramusculos producit acuminatos, posteaque eius sudes durescunt in arborum firmitatem.
60 Hoc ergo Iudaeis praesens sententia comminatur, quod prius absorbeantur, quam longa aetate eorum malitia convalescat: sicut et in alio loco de talibus dicitur: Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos [Psal. LIV]. Sequitur celeritas perditionis eorum: Sicut viventes, sic in ira absorbet eos (LVII). Bene dixit, sicut viventes: quia vivere videntur, et mortui sunt: omnis enim peccator in pravitate degens veritati moritur.
61 Spinas enim divitias et sollicitudines saeculares ipse Dominus, cum exposuisset parabolam sementis, interpretatur in Evangelio, dicens: Quod autem in spinis cecidit, hi sunt, qui audierunt verbum, et a sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitae euntes suffocantur et non referunt fructum [Luc. VIII]. Similiter spinae iuxta allegoriam vitiorum sordes exprimere possunt, quae pungunt illicitis desideriis mentem humanam, et ad peccandum provocant.
62 Tribuli vero aculei vitiorum vel tentationum intelliguntur, ut est illud in Genesi: Spinas et tribulos germinabit tibi [Gen. III]. Et in propheta: Peccatum, inquit, Israel lappa et tribulus [Ose. X]. Vepres ablatio peccatorum in Isaia: Omnes montes, qui in sarculo sarrientur, non veniet illuc terror veprium et spinarum [Isa. VII]. Urticae prurigo luxuriae in Isaia: Orientur in domibus eorum, hoc est, in cordibus reproborum, spinae et urticae [Isa. XXXIV]. Oleaster dictus, quod sit foliis olivae similibus, sed latioribus: arbor silvestris, amara atque infructuosa: cui insertus olivae ramus vim mutat radicis, et vertit eam in propriam qualitatem. Lacryma oleastri arboris duplex.
63 Alia enim gummi simulat sine ullo qualitatis morsu: alia ammoniaci guttam ex distillatione collectam ac remordentem. Oliva Graece elaios dicitur, ex quo in Latinum tractum est, ut oliva dicatur: olea autem ipsa arbor est: fructus oliva: succus oleum est. Arbor pacis insignis [insigne], cuius fructus diversis nominibus appellatur.
64 Oleaster autem infructuosa arbor significat gentiles, qui quandiu sine Christo erant, fructum rectae fidei et bonorum operum gignere non poterant: postquam autem ab errore vetusto abscisi, ad Christi fidem conversi sunt, radici patriarcharum et prophetarum protinus inserti sunt, et facti sunt socii radicis et pinguedinis olivae: de quo Apostolus ad Romanos scribens [Rom. XI], eleganter disputat, et Propheta de Christi corpore, quod est Ecclesia, canens in Psalterio ait: Ego sum sicut oliva fructifera in domo Domini: speravi in misericordia Dei mei in aeternum, et in saeculum saeculi [Psal. LI]. Oleum enim aliquando gratiam Spiritus sancti significat: aliquando charitatem, et aliquando misericordiam, et e contrario aliam significationem habet, ubi Psalmista ait: Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum [Psal. CXL]. Est enim oleum in bonam partem causa splendoris, pabulum luminis, praestans nitorem pariter et salutem.
65 In malam vero partem (sicut hic ponitur) oleum peccatoris est dilectio simulata, verborumque adulationibus et blandimentis nostras mentes, velut olei pinguedo, leniter ingrediens rigorem veritatis emollit, et ad noxias cogitationes amoris ficti potius ostentatione perducit. Oliva Christus in Ecclesia: unde et in Ecclesiastico legitur: Sicut olivam speciosam fructiferam vocavit Dominus nomen tuum [Eccli. XXIV]. Et post pauca: Exarsit ignis in ea.
66 Oleum gratia Spiritus sancti in Deuteronomio: Suxerunt mel de petra, et oleum de firmissima petra [Deut. XXXII]; et in Iob: Petra mihi fundebat rivos olei [Iob. XXIX]; et alibi: Computrescet iugum a facie olei [Isa. X]. Oleum opera misericordiae, ut in psalmo: Et caro mea immutata est propter oleum [Psal. CVIII]. Oleum, hilaritas mentis, ut in Evangelio: Cum ieiunas, unge caput tuum [Matth. VI]. Et in Psalterio: Ut exhilaret faciem eius in oleo [Psal. CIII]. Oleum, testimonium conscientiae bonae, ut in Evangelio: Prudentes autem sumpserunt oleum in vasis suis [Matth. XXV]. Oleum sermo deceptoris, in psalmo: Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum [Psal. CXL]. Oleum, haereticorum subtilis et blanda deceptio: sicut in Salomone de eadem prava doctrina dicitur: Nitidus oleo guttur eius [Prov. V]. Et in Osee: Et oleum in Aegypto ferebant [Ose. XII], hoc est, ad saecularium mentes decipiendas.
67 Unguentum nomen Salvatoris. In Salomone: Unguentum effusum nomen tuum [Cant. I]. Unguentum, gratia Spiritus sancti in Salomone: Muscae moriturae, id est, daemones, exterminant unguentum suavitatis [Eccle. X]. Unguentum chrismatis unctio. In Psalterio, ut quidam volunt: A fructu frumenti et olei multiplicati sunt [Psal. IV]; et in Exodo plurima de hoc narrantur.
68 Oleum fomentum blanditiae in praedicatione divina, in Evangelio: Et appropians alligavit vulnera eius: infundens vinum et oleum [Luc. X]. Amurca olei pars aquosa ab emergendo dicta, id est, quod ab oleo se emergat, et faex sit eius: hanc Graeci amorgen vocant, ex Latina lingua trahentes. Gumen Graecum nomen est: hoc enim illi commi dicunt.
69 Resinam Graeci retinen vocant: reon enim Graece dicitur, quidquid manat. Est enim lacryma sudore exhalata lignorum: ut cerasi, lentisci, balsami, vel reliquarum arborum sive virgultorum, quae sudare produntur: sicut et odorata Orientis ligna, sicut gutta balsami ac ferularum vel succinorum, cuius lacryma durescit in gemmam.
70 Prima est resina terebinthina omnium praestantior. Affertur autem ex Arabia patria [Petraea] atque Iudaea et Syria, Cypro et Africa, ex insulis quoque Cycladibus: secunda est lentiscina, quae mastix vocatur: haec ex Chio insula deportatur: tertia pinalis.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, De Universo, 19, V. De arboribus. <<<     >>> VII. De aromaticis arboribus.
monumenta.ch > Plinius Minor > 21 > 6