Hrabanus Maurus, De Universo, 19, CAPUT V. De arboribus.
| 1 | Arborum nomen sive herbarum ab arvis inflexum creditur, eo quod terris fixis radicibus adhaerent: utraque autem ideo sibi pene similia sunt: quia ex uno alterum gignitur. Nam dum sementem in terram ieceris, herba prius oritur: dehinc confota surgit in arborem: et infra parvum tempus, quam herbam videras, arbustum suscipis. |
| 2 | Arbustum arbor novella et tenera, in qua insertio fieri potest: et dicta arbusta, quasi arboris hasta. Alii arbustum locum, in quo arbores sunt, volunt accipere, sicut salictum: sic et virectum, ubi virgultae novellae virentes sunt. Arbor autem humanum genus significat, ut est illud: Arborem fici quidam habuit plantatam in vinea [Luc. XIII, ] [Matth. VII, XII]. Item arbor bona dicitur bonus homo, et mala arbor, malus homo. |
| 3 | Quidam in hoc testimonio arborem voluntatem hominis magis quam ipsum hominem accipiendum putant: et fructum bonum, bona opera: malum vero mala opera. Radix autem originem mystice significat: unde in Apostolo scriptum est: Quod si radix sancta, et rami [Rom. XI]. Item de peccatore dicitur: Destruet te Deus, in finem evellet te, et emigrabit de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium [Psal. LI]. Rami vero propaginem cuiuslibet exprimunt, in bonam partem sive in malam translatam. |
| 4 | In bonam, ut est illud in Evangelio de grano sinapis, de quo Dominus ait: Fit arbor, ita ut veniant volucres coeli, et habitent in ramis eius [Matth. XIII]. Item in aliam partem in Daniele scriptum est: Praecidite arborem et ramos eius [Dan. IV]. Et in Salomone: Et praecidantur rami inconsummati [Sap. IV]. Folium vero sermonem doctrinae significat; unde in psalmo scriptum est de ligno illo mirabili quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo, et folium eius non decidet [Psal. I]. Hoc enim lignum significat Dominum nostrum Iesum Christum, propter passionem crucis, cuius virtutum fructus pabula sunt credentium, cuius folia non decidunt: quia nullo casu verba eius a veritate discedunt. |
| 5 | Haec sunt aquae spiritales: haec folia salutaria, de quibus in Apocalypsi beatus Ioannes dicit: Et ostendit mihi flumen aquae vitae splendidum, tanquam crystallum, exiens de throno Dei et agni, in medio plateae eius, et ex utraque parte fluminis arborem vitae, quae facit fructum, duodecies singulis mensibus reddens fructum suum, et folia illius arboris sunt in sanitatem gentium deputata [Apoc. XXII]. Flos enim Christum mystice significat qui in Cantico canticorum dicit: Ego flos campi, et lilium convallium [Cant. II]. Flores significant incrementa bonae conversationis, ut est illud in Cantico canticorum: Flores apparuerunt in terra [Ibid.], id est, initia fidei et iustitiae floruerunt in mundo, crescente Ecclesia Christi. |
| 6 | Item flos gloria saeculi huius. In Isaia: Omnis, inquit, caro fenum, et omnis gloria eius quasi flos feni [Isa. XL]. Poma significant fructus sanctorum in virtutibus, ut est illud in Cantico canticorum: Et manducet fructum pomorum suorum [Cant. IV]. Item sponsa ad Sponsum dicit: Omnia poma nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi [Cant. VII]. Poma nova et vetera, praecepta sive promissa sunt Novi Testamenti et Veteris, quae omnia ad Christi gratiam referre ecclesiam manifestum est. |
| 7 | Rursum poma dulcedo peccati: unde in Amos legitur: quid tu vides, Amos? Et dixi: Uncinum pomorum [Amos VIII], hoc est, supplicia peccatorum. Matura dicuntur, quod apta sunt ad mandendum: sic et immatura, quia priusquam matura fiant, dura sunt ad mandendum. Allegorice autem matura dicuntur illa, quae perfecta sunt: immatura autem, quae imperfecta esse dinoscuntur. |
| 8 | Silvae autem sive saltus mystice gentes significant, vel etiam sacram Scripturam allegoricis testimoniis obumbratam, ut est illud: Deus a Libano veniet, et sanctus de monte umbroso et condenso [Psal. CXXXI]. De quo in Psalmo scriptum est: Invenimus eam in campis silvae. Campi vero silvae indicant corda gentilium, quae ex peccatis quasi silvestribus ac dumosis locis, mundante Domino, campestri puritate patuerunt. |
| 9 | De his silvis egressi sunt duo ursi reges videlicet Romanorum ad praeceptum typici Elisaei, et post quadraginta duos annos ascensionis eius ad coelos Iudaicos pueros comederunt. Silvae gentes sunt, ut in Psalmo: Exterminavit eam aper de silva [Psal. LXXIX]. Condensa autem, hoc est, opaca silvestria, quae loca significant divinae Scripturae occulta: ut est illud in Psalmo: Revelavit Dominus condensa: et in templo eius omnes dicent gloriam [Psal. XXVIII]. Revelavit enim timor Domini condensa, quando ignoratione deposita ad intelligentiam divinae legis devoti populi convenerunt. Pro qua re in Ecclesia eius omnes referunt gloriam: prout unusquisque praefati spiritus septiformis dona suscipit: gloria enim (sicut dictum saepe meminimus) laus est facta celebratione multorum. |
| 10 | Item saltus significat populum ecclesiae, de quo in Propheta scriptum est: Qui habitant in deserto, securi dormient in saltibus [Ezech. XXXIV]. Rursus saltus meridianus typum tenet populi Iudaeorum: unde in Ezechiel dicit: Haec dicit Dominus ad saltum agri meridiani: Ecce ego succendam ignem in te, et devorabit omne lignum viride, et omne lignum aridum [Ezech. XX]. Ligna dicta, quia incensa convertuntur in lumen; unde et lychnum dicitur, quod lumen det. Hastula a tollendo nuncupata. |
| 11 | Fomes est hastula, quae ab arboribus excutitur recisione: aut hastulae ambustae, aut ligna cavata, a fungis nomine accepto: quod ita capiat ignem, de quo Virgilius: Rapuitque in fomite flammam. Ligna enim et in bonam partem et in malam posita reperiuntur: in bonam, ut est illud: Gaudebunt campi, et omnia ligna silvarum ante faciem Domini, quoniam venit [Psal. XCV]. In malam vero, ut est illud in Ecclesiaste: Qui scindit ligna periclitabitur in eis [Eccle. X]; quia quicunque exsecutor est peccatorum, aeterno incendio deputabitur. |
| 12 | Item ligna angeli ut quidam putant sicut in Ezechiele propheta pro diabolo dicitur: Omne lignum paradisi non est assimilatum ei [Ezech. XXXI.]. Et post pauca: Cedri non fuerunt altiores illis [Ibid.]. Lignum Christus sive sancti, in psalmo: Et erit tanquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum [Psal. I]. Et in Evangelio: Si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet? [Luc. XXIII.] Lignum homo, ut in Ecclesiaste: Si ceciderit lignum ad austrum, sive ad aquilonem [Eccle. XI], id est, in bonam vel in malam partem, ubicunque ceciderit, ibi erit. |
| 13 | Ligna testimonia Scripturarum in Levitico: Ignis autem in altari semper ardebit, quem nutriet sacerdos subiiciens ligna mane per singulos dies [Levit. VI]. Huic testimonio Salomonis sententia congruit, in qua ait: Qui addit scientiam, addit dolorem [Eccle. I]. Lignum crux Christi in libro Sapientiae: Benedictum lignum, per quod fit iustitia [Sap. XIV]. Et in psalmo: Dominus regnavit a ligno [Psal. XCV]. Ligna peccata in Deuteronomio: Si quis abierit cum proximo suo simpliciter in silvam ad ligna caedenda [Deut. XIX]. Torris lignum adustum, quem vulgus titionem appellat extractum foco semiustum et extinctum. |
| 14 | Quisquiliae stipulae immistae surculis ac foliis aridis: sunt autem purgamenta terrarum. Mystice autem torris vel titio significat sapientiam vanam, quae verae sapientiae contraria est: unde legitur in Isaia propheta, Dominum dixisse ad ipsum prophetam: Egredere in occursum Achaz, tu, et qui derelictus est Iasub filius tuus, ad extremum aquaeductus piscinae superioris in via agrifullonis, et dices ad eum: Vide, ne sileas, noli timere, et cor tuum ne formidet a duabus caudis titionum fumigantium istorum in ira furoris Rasin regis Syriae, et filii Romeliae, eo quod consilium inierit contra te Syria in malum Effraim, et filius Romeliae, dicentes: Ascendamus ad Iudam et suscitemus eum, et evellamus eum ad nos [Isa. VII]. Duas autem caudas torrium fumigantium (ut prius diximus) vocat sapientiam saecularem, haereticumque sermonem, quorum finis exustio est: qui frustra inierunt consilium, ut ascenderent contra Iudam, et quasi negligentem et dormientem caperent, et suis erroribus copularent. |
| 15 | Caries putredo lignorum: dictum hoc nomen, quod eveniat lignis virtute carentibus. Caries autem significare potest putredinem peccatorum: unde homines carnales vermibus concupiscentiae exesi inhabiles efficiuntur aedificio spiritali pertinenti ad civitatem Dei. |