Hrabanus Maurus, De Universo, 19, CAPUT IV. De vitibus.
| 1 | Vitis plantationem primus Noe instituit rudi adhuc saeculo. Apud Graecos autem constat inventorem vitis Liberum appellari: unde et eum gentiles post mortem Deum esse voluerunt. Vitis dicta, quod vim habeat citius radicandi. Alii putant vites dictas, quod invicem se vittis innectant, vicinisque arboribus reptando religentur: est enim earum natura flexibilis, quod, quasi brachiis quibusdam, quidquid comprehenderint, stringant. |
| 2 | Labrusca est vitis agrestis, quae in terrae marginibus nascitur: unde et labrusca dicta a labris et extremitatibus terrae: summitates vitium et fruticum flagella nuncupantur, eo quod flatu agitentur. Palmes vitis materia mollis, qui per novella brachia missus fructum affert. Corymbi sunt, annuli, qui proxima quaeque ligant et comprehendunt, ne longius laxati palmites ventorum flatibus dissipentur. |
| 3 | Uvae dictae, quod intrinsecus humore sint plenae, succique et pinguedinis: nam humidum est, quod exterius humorem habet: uvidum, quod interius, ut acina, botrus. Racemus est botryonis pars, et botryo Graecum est. Mystice autem vinea Ecclesia vel populus Israel potest intelligi: de quo in Isaia ita scriptum est: Vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei et sepivit eam, et lapides elegit ex ea, et plantavit eam electam, et aedificavit turrim in medio eius, et torcular exstruxit in ea, et exspectavit, ut faceret uvas, et fecit labruscas, etc. [Isa. V]. Quod autem vinea Dei appellatur populus Israel, et in fine huius cantici legimus: Vinea Domini exercituum domus est Israel, et vir Iuda germen laudabile eius; et in septuagesimo nono psalmo: Vineam de Aegypto transtulisti, eiecisti gentes, et plantasti eam. |
| 4 | In Evangelio quoque pene iisdem verbis, quibus propheta nunc loquitur, Dominus texit parabolam [Matth. XXI]: Homo quidam erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et maceriam illi circumdedit, et fodit in ea torcular, aedificavit turrim, et locavit eam agricolis, etc. Et in Ieremia legimus: Ego plantavi te vineam fructiferam totam veram: quomodo conversa es in amaritudinem vinea aliena? [Ier. II.] Itaque Ierusalem (ut diximus) plangitur, et sermone prophetico illius ruina cantatur. |
| 5 | Porro Ecclesiae et populo quondam gentium aliud carmen est editum, de quo in Psalmis legimus: Cantate Domino, omnis terra, annuntiate de die in diem salutare eius, annuntiate in gentibus gloriam eius, in omnibus populis mirabilia eius [Psal. XCV]. Per metaphoram (ut diximus) vineae describit populum Iudaeorum quem sepsit angelorum auxilio, et lapides elegit ex eo, vel idola, vel omnia, quae Dei cultum poterant impedire: et plantavit eam vineam sorech, quam solus Symmachus electam interpretatus est. |
| 6 | Aedificavit quoque turrim in medio eius, templum videlicet in media civitate, et torcular struxit in ea, quod quidam altare significare putant: ut in cantico Isaiae dicitur: Et torcular fodi in ea [Isa. V]. Torcular est futura tribulatio, ut in Apoc.: Et ipse calcavit torcular vini irae furoris Domini [Apoc. XIX]. Sicut enim ad torcular omnes uvae comportantur atque calcantur, ut ex eis exprimatur vinum: sic altare omnis populi suscipit fructus, et immolatas hostias devorat iuxta illud, quod de Beniamin legitur: Beniamin lupus rapax mane comedit, et ad vesperam dabit escas [Gen. XLIX]. Cuncta, quae dicuntur de vinea, possunt et ad animae humanae referri statum, quae a Deo plantata in bonum, non uvam attulerit, sed labruscas, et postea sit tradita bestiis conculcanda, nec divinarum imbrem susceperit doctrinarum, quia praeterita contempserit. |
| 7 | Vitibus inter caetera magis ista conveniunt: oblaqueatio, putatio, propaginatio, fossio. Oblaqueare est circa radicem terram aperire, et velut lacus efficere. Putare est virgam ex vite supervacuam resecare, cuius flagellis luxuriat: putare enim dicitur purgare, id est, amputare: traducere, transducere. Propaginare vero flagellum vitis terrae submersum sternere, et quasi porro pangere. |
| 8 | Hinc propagines a propagare et protendere dictae. Fodere vero est quasi foveam facere ac fovere. Haec omnia si quis diligenter intenderit, in Ecclesiae instructione spiritaliter invenire poterit: unde in Cantico canticorum sponsa dicit: Flores apparuerunt in terra, tempus putationis advenit [Cant. II], id est, ut amputatis inutilibus vanae religionis sarmentis, futuro fidei fructui praeparetur. Vitis vero allegorice significat Christum, qui dicit in Evangelio: Ego sum vitis vera [Ioan. XV]. Item in aliam partem vineae vel vitis significatio trahitur, ut est illud in cantico Deuteronomii: Et vinea enim Sodomorum vitis eorum, et propago eorum ex Gomorrha [Deut. XXXII]. Palmites autem Apostoli vel sancti allegorice intelliguntur: unde Dominus ad Apostolos ait: Ego sum vitis vera, et vos palmites, etc. [Ioan. XV]. Similiter et uva fructum iustitiae significat, et econtrario sub alia significatione legitur: Uva eorum, uva fellis, botrus amaritudinis in ipsis [Deut. XXXII]. Botrus autem alibi Ecclesiam sive corpus Domini significat. |
| 9 | Unde in Numerorum libro scriptum est [Num. XIII], quod duo viri portarent botrum in vecte de terra repromissionis quia duo ordines praedicatorum, Christi incarnationem voce et verbo credentibus afferunt: quia quem prophetae futurum annuntiaverunt, hunc Apostoli iam venisse testantur. Vindemia autem mystice consummatio saeculi intelligitur, vel vindicta in populum. |
| 10 | Unde in psalmo legitur: Vindemiant eam omnes, qui transeunt viam [Psal. LXXIX]; et Ioel: Mittite, inquit, falces, et vindemiate vineam terrae, quoniam maturae sunt uvae eius [Ioel. III]. Vinea est Ecclesia, ut in Cantico canticorum dicitur: Vinea fuit Pacifico, et tradidit eam custodibus [Cant. VIII], id est, apostolis. Item vinea, plebs Iudaica, ut in Psalterio: Vineam ex Aegypto transtulisti [Psal. LXXIX]; vinea fidelium plebs, ut in Salomone: Capite nobis vulpes pusillas exterminantes vineas [Cant. II]. Vineae, bonorum operum actiones, ut in propheta: Et plantabunt vineas [Isa. LXV]; et in aliam partem, ut in Salomone legitur: Transivi per vineam viri stulti, et ecce omnia repleverunt urticae [Prov. XXIV]. Torcular (sicut supra diximus) altare significat ab eo, quod ibi oblationes, tanquam fructus, conferantur: et aliter torcular tribulationum pressuram significat, in qua fideles probantur. |
| 11 | Unde in titulo quorumdam psalmorum scriptum est: In finem pro torcularibus. |