| 1 | Legumina a legendo dicta, quasi electa: veteres enim meliora quaeque legebant: sive quod manu legantur, nec sectionem requirant. Leguminum plurima genera ex quibus faba, lenticula, pisum, faselum, cicer, lupinum, gratiora in usu hominum videntur. Mystice autem legumina continentiam luxuriae, et mortificationem corporis significare possunt: unde in Daniele propheta [Dan. I], ipse Daniel et tres pueri cum eo, contemptis deliciis regalibus, appetunt esum leguminum: contritis carnalibus desideriis, merito viri desideriorum spiritalium possunt nuncupari. |