Hrabanus Maurus, De Universo, 19, CAPUT II. De frumentis.
| 1 | Frumenta sunt proprie, quae aristas habent: fruges autem reliqua. Spiritaliter autem frumentum aut ipsum Redemptorem nostrum significat, qui in Evangelio ait: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet [Ioan. XII]; vel sanctos viros, qui membra sunt corporis eius. Item frumentum praedicationis sermonem significat, unde Salomon ait: Qui abscondit frumentum, maledicetur in populis [Prov. XI]. Triticum autem similiter electos significat, qui pertinent ad horreum Dominicum, sicut supra ostendimus. |
| 2 | Siligo genus tritici, a serendo dictum: nam in pane species eius praecipua est. Hordeum dictum, quod prae caeteris generibus frumenti antea fiat aridum: vel quod spica eius ordines habeat. Significat autem hordeum litteram legis veteris, quae carnalibus Iudaeis ad alimentum data est: unde in Evangelio legitur, quod ex quinque panibus hordeaceis quinque millia hominum Dominus satiavit [Ioan. VI]. Rursum in Genesi scriptum est de Isaac: Sevit Isaac, et invenit in illo anno centuplum hordei [Gen. XXVI]. Arista appellata, quod prius ipsa arescat. |
| 3 | Culmus est ipse calamus spicae, qui a radicibus nascitur; et dictus culmus, quasi calamus. Folliculus est theca frumenti, in qua granum servatur interius. Haec super spicam vallo instructa munimen praetendit, ne avium minorum morsibus spica fructibus exuatur, aut vestigiis proteratur. Haec quoque observantiam carnalem legis veteris significant, in qua medulla sensus spiritalis condita latet. |
| 4 | Spicae initia fidei, vel inchoatio bonorum operum, sicut in Iob de haereticis dicitur: Et esurientibus tulerunt spicas [Iob. XXIV]. Stipula, aridi ad fidem, vel inanes in Apostolo: Lignum, fanum, stipulam [I Cor. III]; et in propheta: Heu mihi, quia factus sum sicut qui colligit stipulam in messe [Mich. VII], hoc est, nullum boni operis fructum inveni. Stipula autem ac paleae peccatores significant, qui apti sunt ad incendium aeternum; unde scriptum est: Paleas autem exurit igni inexstinguibili [Matth. III]. In Ieremia quoque scriptum est: Quid paleis ad triticum? dicit Dominus [Ier. XXIII]. Acervi, collectio fidelium ad aream Ecclesiae, sive sanctorum praedicatio perfecta: sicut in Iob de haereticis dicitur: Inter acervos eorum meridiati sunt [Iob. XXIV]. |