monumenta.ch > Horatius > 17 > 14 > 19 > 7 > 28 > 69 > 24 > 8 > 10 > 5 > 20 > 10 > 13 > 18 > 5 > 4 > 12 > 4 > 16 > 1 > 3 > 37 > 3 > 21 > 4 > 22 > 26 > 24 > 1 > 2 > 19 > 18 > 14 > 1 > 36 > 3 > 3 > 28 > 86B > 15 > 7 > 29 > 5 > 10 > 16 > 15 > 18 > 3 > 7 > 1 > 2 > 22 > 1 > 14 > 7 > 20 > 7 > 24 > 2 > 2 > 28 > 1 > 1 > 1 > 1 > 81 > 1 > 18 > 18 > 1
>>> Hrabanus Maurus, De Universo, 19, II. De frumentis.

Hrabanus Maurus, De Universo, 19, CAPUT PRIMUM. De cultura agrorum.

1 Cultura est, qua frumenta vel vina magno labore quaeruntur, ab incolendo vocata. Divitiae enim antiquorum in his duobus erant, bene pascere, et bene arare. Cultura agri, cinis, aratio, intermissio, incensio stipularum, stercoratio, occatio, runcatio. Cinis est incendium, per quod ager inutilem humorem exudat.
2 Aratio dicta, quia de aere prius terrae culturam exercebant, antequam ferri fuisset usus repertus. Duplex ergo aratio: vernalis'et autumnalis. Intermissio est, qua alternis annis vacuus ager vires recipit. Stercoratio est laetaminis aspersio. Stercus autem vocatum, vel quia sternitur in agris, vel quia extergi oporteat, quod sordidum in civitate redundat.
3 Item et fimus est, qui per agros iacitur; et dictus fimus, quod fiat mus, id est, stercus, quod vulgo laetamen vocatur, eo quod suo nutrimento laeta faciat germina, reddatque arva pinguia et fecunda. Occatio est, cum rustici, satione facta, bobus dimissis, grandes glebas caedunt ac ligonibus frangunt: et dicta occatio, quasi obcaecatio, quod operiat semina: occare igitur est operire terra semina, vites, vel arbores.
4 Runcatio est a terra herbas vellere: nam rus terra est: sulcus a sole vocatus, quod proscissus solem capiat. Veruactum dictum, quasi vere actum, id est, verno aratum. Proscissio est aratio prima, cum adhuc durus ager est. Satio dicta, quasi seminis actio, vel quasi satorum actio. Serere autem vocatum, quod hoc sereno coelo faciendum est, non per imbres.
5 Hinc est et illud Virgilianum: nudus ara: sere nudus. Messis a metendo, id est, a recidendo dicta: seges autem de semine dicta, quod iacimus: sive a sectione. Spiritaliter autem in Scripturis sacris agricultura corda credentium intelliguntur, in quibus fructus virtutum germinant: unde Apostolus ad credentes ait [I Cor. III]: Dei agricultura estis, Dei aedificatio estis.
6 Agricola autem Deus est: unde Dominus in Evangelio ait: Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est [Ioan. XV]. Item agricola Apostoli sunt, vel caeteri praedicatores. Coloni vero sancti intelliguntur. Unde in Evangelio dicit: Malos male perdet, id est, Iudaeos, et vineam suam tradet colonis aliis [Matth. XXI]. Operarii, apostoli, vel caeteri praedicatores. In Evangelio legitur: Rogate Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam [Matth. IX]. Aliter operarii, haeretici, in Apostolo: Videte, inquit, canes, videte malos operarios, videte concisiones [Phil. III]. Incenduntur ergo igne agri ut omnis humor inutilis exsudet, quando per zelum Dei omnis superfluitas vitiorum a cordibus electorum exuritur: ne ibi quidquam pestiferum germinet. Arantur agri, quando per doctorum praedicationem turbae credentium exercentur et praeparantur ad accipiendum semen verbum Dei: semen enim est verbum Dei, ut in Evangelio Dominus ipse ostendit [Luc. VIII]. Stercora ergo in agrum mittuntur, ut melius fructificet: quia per recordationem peccatorum quique fideles ad poenitentiam provocabuntur: ut melius in sulcis iustitiae crescat germen rectae fidei, et fructus bonae operationis.
7 Sulci sunt corda fidelium, ut in psalmo: Sulcos eius inebria [Psal. LXIV]; et in Iob: Si adversum me in terra mea clamat, et cum ipsa sulci eius deflent [Iob. XXXI]. Semen, divina praedicatio, ut in Evangelio: Exiit qui seminat semen suum [Matth. XIII]. Semen, haereticorum praedicatio, aqua stultitiae perfusa, ut in Pentateucho: Omne semen, super quod ceciderit aqua, immundum erit [Lev. XI]. Arator crux, sive praedicationis officium, vel inchoatio bonorum operum, ut in Evangelio: Nemo mittens manum suam in aratrum, et respiciens retro, aptus est regno coelorum [Luc. IX]. Arare praedicationis est officium exercere: unde in libro Regum legitur: Et ipse in duodecim arantibus unus erat [III Reg. XIX]. Seminare est praedicationis sermonem in corda fidelium spargere, ut in propheta: Et seminabunt agros [Psal. CVI]. Segetes autem plebes sunt fidelium quas mundant et expurgant agricultores spirituales, hoc est, doctores sancti, ne quidquam ibi crescat inutile atque virulentum.
8 Messis vero ubertas est vel copia fidelium, ut in Evangelio Dominus ad Apostolos ait: Levate oculos vestros, et videte regiones, quia albae sunt iam ad messem [Ioan. IV, ] [Matth. XIII]. Aliter autem messis consummatio est saeculi, messores vero angeli Dei, triticum autem electi sunt et zizania reprobi. Colliguntur ergo segetes et rediguntur in manipulos, ut in horreum Domini collocentur: cum sancti viri cum manipulis virtutum in coelestem mansionem recipiuntur: ut est in psalmo: Venientes, inquit, venient in exsultatione portantes manipulos suos [Psal. CXXV], hoc est, mercedem bonorum operum metentes.
9 Zizania vero scandala vel male viventes intelliguntur ut in Evangelio scriptum est: Venit inimicus, et superseminavit zizania in medio tritici [Matth. XIII]; et paulo post: Alligate, inquit, zizania, fasciculos ad comburendum: triticum autem congregate in horreum meum [Ibid.].
Hrabanus Maurus HOME



>>> Hrabanus Maurus, De Universo, 19, II. De frumentis.
monumenta.ch > Horatius > 17 > 14 > 19 > 7 > 28 > 69 > 24 > 8 > 10 > 5 > 20 > 10 > 13 > 18 > 5 > 4 > 12 > 4 > 16 > 1 > 3 > 37 > 3 > 21 > 4 > 22 > 26 > 24 > 1 > 2 > 19 > 18 > 14 > 1 > 36 > 3 > 3 > 28 > 86B > 15 > 7 > 29 > 5 > 10 > 16 > 15 > 18 > 3 > 7 > 1 > 2 > 22 > 1 > 14 > 7 > 20 > 7 > 24 > 2 > 2 > 28 > 1 > 1 > 1 > 1 > 81 > 1 > 18 > 18 > 1