monumenta.ch > Plautus > 3 > 15 > 14 > 5 > 17 > 15 > 2 > 90 > 19 > 4 > 8 > 74 > 5 > 7 > 32 > 2 > 7 > 5
Hrabanus Maurus, De Universo, 18, IV. De musica et partibus eius. <<<    

Hrabanus Maurus, De Universo, 18, CAPUT V. De medicina.

1 Medicina est, quae corporis vel tuetur, vel restaurat salutem: cuius materia versatur in morbis vel vulneribus. Ad hanc itaque pertinent non ea tantum, quae ars eorum exhibet, qui proprie medici nominantur: sed etiam cibus et potus, tegmen et tegumen: defensio denique omnis atque munitio, qua sanum corpus adversus externos ictus, casusque servatur. Nomen autem medicinae a modo, id est, temperamento impositum aestimatur.
2 Nam in ea multum contristatur natura, mediocriter autem gaudet: unde et qui pigmenta et antidota satis vel assidue biberint, vexantur. Immoderatio enim omnis non salutem, sed periculum affert. Medicinae autem artis auctor ac repertor apud Graecos perhibetur Apollo: hanc filius eius Aesculapius laude vel opere ampliavit. Sed postquam fulminis ictu Aesculapius interiit, interdicta fertur medendi cura, et ars simul cum auctore defecit, latuitque per annos pene quingentos usque ad tempus Artaxerxis regis Persarum: tunc eam revocavit in lucem Ypocras Asclepio patre genitus in insula Choo.
3 Sanitas est integritas corporis, et temperantia ex calido et humido, quod est sanguis: unde et sanitas dicta est, quasi sanguinis status. Morbi generali vocabulo omnes passiones corporis continentur: quod inde veteres morbum nominaverunt, ut ipsa appellatione mortis vim, quae ex eo nascitur, demonstrarent. Inter sanitatem autem et morbum media est curatio, quae nisi morbo congruat, non perducit ad sanitatem.
4 Morbi omnes ex quatuor nascuntur humoribus, id est, ex sanguine et felle, melancholia et phlegmate: ex ipsis enim reguntur sani, ex ipsis laeduntur infirmi. Dum enim amplius extra cursum naturae creverunt, aegritudines faciunt: sicut autem quatuor sunt elementa, sic et quatuor humores: et unusquisque humor suum elementum imitatur: sanguis aerem: cholera ignem: melancholia terram: phlegma aquam: et sunt quatuor humores, sicut elementa, quae conservant corpora nostra.
5 Sanguis ex Graeca etymologia vocabulum sumpsit, quod vegetet et sustentet et vivat. Cholera Graeci vocaverunt, quod unius diei spatio terminetur: unde et cholera, id est, fellicula nominata est, hoc est, fellis effusio: Graeci enim fel cholen dicunt. Melancholia dicta eo, quod sit ex nigri sanguinis fece, admista abundantia fellis: Graeci enim melan nigrum vocant, fel autem cholen appellant. Sanguis Latine vocatus, quod suavis sit: unde et homines, quibus dominatur sanguis, dulces et blandi sunt: phlegma autem dixerunt, quod sit frigidum: Graeci enim rigorem phlegmona appellant: ex his quatuor humoribus (ut diximus) reguntur sani, ex ipsis laeduntur infirmi.
6 Dum enim amplius extra cursum naturae creverunt, aegritudines faciunt: ex sanguine autem et felle acutae passiones nascuntur, quas Graeci oxea vocant: phlegmate vero et melancholia veteres causae procedunt, quas Graeci chronia dicunt. Oxea est acutus morbus, qui aut cito transit aut celerius interficit, ut pleuresis, phrenesis. axi [oxy] enim acutum apud Graecos, et velocem significat. Chronia est prolixus corporis morbus, qui multis temporibus remoratur, ut podagra, tisis [phthisis]: chronos apud Graecos tempus dicitur.
7 Quaedam passiones ex propriis causis nomina acceperunt. Febris a fervore dicta: est enim abundantia caloris. Phrenesis appellata, sive ab impedimento mentis: quia Graeci mentem phrenas vocant. seu quod dentibus infrendant. Medicinae curatio spernenda non est, quia et sanctos viros ea uti legimus, et in Ecclesiastico de ea ita scriptum est: Honora medicum propter necessitatem: etenim illum creavit Altissimus.
8 A Deo est enim omnis medela: quoniam Altissimus creavit de terra medicinam, et vir prudens non abhorrebit illam [Eccli. XXXVIII]. Sed omissis his quae saecularium litterarum scriptores de morbis et de medicina arte conscripsere: ea hic commemorare sufficiat, quae in divinis libris legimus: quia et in lege de variis morborum generibus narratur: et propheta Isaias medicina arte subvenit Ezechiae regi Iuda [Isa. XXXVIII]. Et Paulus apostolus Timotheo modicum vinum prodesse dixit [I Tim. V]. Languor est vitiorum morbus, ut in Exodo legitur: Si observaveritis praecepta mea, omnem languorem, quem induxi super Aegyptum, non inducam super te [Exod. XV]. Infirmitas significat impossibilitatem mentis, ut est illud in Apostolo: Qui infirmus est, olera manducet [Rom. XIV]. Febris est carnalis cupiditas, insatiabiliter ardens, sicut in Evangelio [Matth. VIII] socrum Petri figuraliter febricitantem dicit.
9 Paralyticus significat animam vitiis dissolutam, atque in carnis suae languore peccatorum depressam: ut in Evangelio dicitur: Ecce paralyticus in grabato portabatur a quatuor [Marc. II]. Hydropicus significat avarum hominem: quia sicut hydropicus quanto plus bibit, tanto plus sitit: sic avarus quanto plus de pecunia congregat, tanto plus avaritiae aestibus anhelat.
10 Lepra est doctrina haereticorum falsa atque varia, vel Iudaeorum infidelitas, sive contaminatio peccatorum, ut in Levitico: Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens: Homo, in cuius carne et cute ortus fuerit diversus color sive pustula aut quasi lucens quippiam, id est, plaga leprae, adducatur ad Aaron sacerdotem, vel ad unum quemlibet filiorum eius: qui cum viderit lepram in cute, et pilos in album colorem mutatos, lepra est: et ad arbitrium eius separabitur [Levit. XIII]. Leprosi sunt haeretici Dominum Iesum Christum blasphemantes. Leprosi in barba, id est, haeretici de incarnatione Salvatoris, vel de sanctis Apostolis prava sentientes. Leprosi toto in corpore, id est, qui et supra blasphemiam suam in omnem scripturarum seriem permiscentes: lepra tumens, inflata superbia: lepra humilis, simulatio cordis, vel latens blasphemia: lepra rubens iracundia cordis: lepra alba est hypocrisis. Lepra in domo infidelitas est tota in plebe. Lepra in vestimento significat vitia carnis.
11 Lepra in carne viva, peccata sunt in anima. Lepra volatica, vitium quodlibet: ex se generans profluvium seminis, immoderata est locutio: nocturna pollutio, peccatorum occulta cogitatio est. Mulier menstrua, anima est immundis cogitationibus polluta, ut in Ieremia dicitur: Omnes quaerentes eam non deficient: in menstruis eius invenient illam [Ier. II]. Fluxus sanguinis, est profusio peccatorum.
12 Debilitatio membrorum, debilitatio mentium est, ut in Levitico legitur: Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Loquere ad Aaron et ad filios eius: Homo de semine restro per familias qui habuerit maculam, non accedat ad altare, nec offerat panes Deo suo, si caecus fuerit, si claudus, si torto naso, si fracta manu, si gibbus, si lippus oculis, si impetiginem habens in corpore, si iugem scabiem, vel ponderosus, etc. [Levit. XXI.] Caecus dicitur, qui superna luce privatus, quo gressum operis tendat, omnino nescit.
13 De hac caecitate per Malachiam ad sacerdotes dicitur: Si offeratis caecum ad immolandum, nonne malum est? [Mal. I.] Et in bonam partem accipitur, ut in Evangelio legitur: Si caeci estis [essetis], non haberetis peccatum [Ioan. IX]. Mutus est, qui non praedicat Dei verbum, nec laudem Deo cantat: surdus, qui contemnit audire verbum Dei.
14 Aurem abscisam habet, qui obedientiam in Dei praeceptis non exhibet. Lippus oculis est, qui ingenium quidem intelligentiae habet: sed hunc sollicitudo saeculi superna contemplari non sinit. Torto naso est, qui ad discretionem boni ac mali idoneus non est. Linguam abscisam habet, qui fidem rectam minime confitetur. Manum fractam habet, qui ab actione recta exsors vacat.
15 Claudus est, qui, quo operis gressus tendat, videt: sed eum infirmitas mentis bene agere non sinit. Et in bonam partem in Evangelio accipitur: Et pauperes ac debiles introduc huc [Luc. XIV]. Lippus est, quem terrena cupiditas deprimens, mentis oculos ad coelestia contemplanda elevare non sinit. Confractis testiculis est, qui virides sensus adversus vitia non habet.
16 Ponderosus est, quem prava cogitatio indesinenter gravat in mente. Scabiem in corpore habet, quem luxuria carnis devastat in mente. Impetiginem habet, cui avaritia dominatur in corde. Alii hanc impetiginem conciliabula haereticorum intellexerunt. Abstractus est, qui, peccatis propriis exigentibus, a Christi corpore, quod est Ecclesia, separatus est.
17 Medicus Christus, ut in Evangelio: Non egent sani medico, sed male hahentes [Matth. IX]. Resina, coelestis medicina est, ut Ieremias dicit: Nunquid non est resina in Galaad, hoc est, in Ecclesia, aut medicus non est ibi? [Ier. VIII.] Item ibi propter animam peccatorum languore infirmam: Ponite, inquit, resinam ad dolorem eius, si forte sanetur [Ier. LI]. Odor vocatus ab aere: thymiama, Graeca lingua vocatum, quod sit odorabile: nam thymum dicitur flos qui odorem refert, de quo Virgilius: Redolentque thymo.
18 Incensum dictum, quia igne consumitur, dum offertur: significat enim incensum orationis puritatem: unde dicitur in psalmo: Dirigatur oratio mea, sicut incensum, in conspectu tuo [Psal. CXL].
19 Et in Exodo Dominus ad Moysen ait: Sume tibi aromata, stactem et onycha, galbanum boni odoris, et thus lucidissimum: aequalis ponderis erunt omnia: faciesque thymiama compositum opere unguentarii, mistum diligenter et purum [Exod. XXX]. Thymiama compositum ex aromatibus facimus, cum in altari boni operis virtutum multiplicitate redolemus: quod mistum et purum fit: quia quantum virtus virtuti iungitur, tantum incensum boni operis sincerius exhibetur.
20 Aromata ergo in pulverem redigere, est virtutes recogitando terere et subtiliter examinare. Incensum odoriferum de pigmentis est suavis adustio, quae carbonibus concremata charissimum fumum porrigit ad superna, et odorantes se delectabili iucunditate permulcet, sic beatorum oratio, igne charitatis incensa, divinis conspectibus ingeritur, quae magis humilitatis et compunctionis pondere sublevatur.
21 Virtutibus enim Dominus noster tanquam bonis delectatur odoribus: nam orationem sanctam, velut odorem suavissimum, suscipere Dominum, et in Apocalypsi legitur, ubi dictum est: Stetit Angelus iuxta aram templi, habens thuribulum aureum, et ascendit fumus supplicationum de manu angeli in conspectu Domini, ut daret de orationibus sanctorum, quod est ante Dominum [Apoc. VIII].
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, De Universo, 18, IV. De musica et partibus eius. <<<    
monumenta.ch > Plautus > 3 > 15 > 14 > 5 > 17 > 15 > 2 > 90 > 19 > 4 > 8 > 74 > 5 > 7 > 32 > 2 > 7 > 5