Hrabanus Maurus, De Universo, 18, CAPUT II. De mensuris.
| 1 | Mensura est res aliqua modo suo vel tempore circumscripta. Haec aut corporis est aut temporis: corporis, ut hominum, lignorum et columnarum longitudo et brevitas. Sed et solem istum propriam sui orbis habere mensuram: quod geometrici perscrutari audent. Temporis, ut mensura horarum, dierum et annorum: unde et metiri pedes horarum dicimus, hoc est, mensurari. |
| 2 | Legitur enim in Sapientiae libro, quod Deus omnia mensura, numero et pondere disponat [Sap. XI]. In quibus tribus diffinitionibus, ut reor, haec intelligi possunt: ut in mensura constet qualitas: in numero quantitas: in pondere ratio. Haec peraequata in iudicio et misericordia Dei constant: quia in his duobus terminis omnia conclusa sunt. |
| 3 | In quibus hunc mundum constituit, gubernat et iudicaturus est: in his Deus iudex iustus comprehendi potest. Omnia ergo, quae superius diximus vel dicemus, in clausula horum trium nobis nunc abscondita latent, quae solis clavibus iudicii et misericordiae Dei tunc reserabuntur, ut sciantur quando in adventu Domini illuminabuntur abscondita tenebrarum, et revelabuntur consilia cordium [I Cor. IV], ut laus sit unicuique a Deo vel poena. |
| 4 | Proprie autem mensura vocata, quod ea fruges metiuntur atque frumentum, id est, humida et sicca: ut per modios, urnas et amphoras. Mensurarum pars minima cochlear, quod est dimidia pars drachmae, appendens siliquas novem, quod triplicatum chonculam facit. Choncula drachma una et dimidia adimpletur. Cyathi pondus decem drachmis appenditur, qui etiam a quibusdam causatus vel lassatus nominatur. |
| 5 | Oxybaphus fit, si quinque drachmae adduntur ad decem. Acetabulum quarta pars heminae est, duodecim drachmas appendens. Cotula hemina est habens cyathos sex, quae idcirco cotula vocatur, quia cote graeco sermone incisio dicitur, et hemina sextarii in duo aequa inciditur, et cotulam facit. Hemina autem appendet libram unam, quae geminata sextarium facit. |
| 6 | Sextarius duarum librarum est, qui bis assumptus nominatur bilibris: assumptus quater fit graeco nomine choenix: quinquies complicatus quinarem sive gomor facit. Adiice sextum, congium reddit: nam congius sex metitur sextariis, a quo et sextario nomen dederunt. De statere et bilibri in Apocalypsi descriptione tertii sigilli ita scriptum est: Et cum aperuisset sigillum tertium: audivi tertium animal dicens: veni et vide: et ecce equus niger, et qui sedebat super eum, habebat stateram in manu sua. |
| 7 | Et audivi tanquam vocem in medio quatuor animalium dicentem: bilibris tritici denario, et tres bilibres hordei denario, et vinum et oleum ne laeseris. Et ecce equus niger, et qui sedebat super eum, stateram habebat in manu sua. Et audivi tanquam vocem in medio quatuor animalium, etc. [Apoc. VI]. Equus niger falsorum caterva est fratrum, qui stateram rectae professionis habent, sed socios laedunt per opera tenebrarum. |
| 8 | Dum enim in medio animalium dicitur, ne laeseris: ostenditur, illic esse, qui laedat. De hoc et praecurrente equo dicit Apostolus: Foris pugnae, intus timores [II Cor. VII]. Bilibris tritici denario, et vinum et oleum ne laeseris. Cave, inquit, ne exemplo pessimo fratrem tuum scandalizes, propter quem Christus mortuus est, et sacri sanguinis chrismatisque portat insignia: quia sive perfecti meritis, sive etiam minimi quique in Ecclesia, fide tamen sanctae Trinitatis imbuti, omnes eodem perfecto pretio sanguinis Dominici sunt redempti: nec immerito bilibri et non simplici libra fidei vel operis perfectio exprimitur, quae utraque in radice geminae consistit charitatis. |
| 9 | Metreta est mensura liquidorum: haec a mensura accepit nomen: metron enim mensuram dicunt Graeci, et inde appellata metreta. Licet et urna et amphora et reliqua huiusmodi nomina mensurarum sint, tamen ista hoc nomen a denarii numeri perfectione accepit. Metrum ad omnem mensuram pertinet. Metreta enim Graece, Latine mensura dicitur. |
| 10 | Nam et cyathus mensura est, et amphora mensura est, et quidquid plus minusve capit, mensura est. Sed ideo hoc nomen specialiter sibi assumpsit, quod sit mensura perfecti numeri, id est, denarii. Unde in Evangelio scriptum est de convivio nuptiali ubi Dominus aquas in vinum convertit: Erant, inquit, lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum, capientes singulae metretas binas vel ternas [Ioan. II]. Hydriae vocantur vasa aquarum receptui parata: Graece enim aqua hydor dicitur. |
| 11 | Aqua autem scripturae sacrae scientiam designat: quae suos auditores et a peccatorum sorde abluere, et divinae cognitionis solet fonte potare. Vasa sex, quibus continebantur, corda sunt devota sanctorum, quorum perfectio vitae et fidei ad exemplum recte credendi ac vivendi praeposita est generi humano, per sex saeculi labentis aetates, id est, usque ad tempus Dominicae praedicationis. |
| 12 | Et bene lapidea sunt vasa, quia fortia sunt praecordia iustorum: ut puta illius fide et dilectione solidata: Capientes, inquit, singulae metretas binas vel ternas: quia Scripturae sanctae auctores et ministri prophetae modo de Patre tantum loquuntur et Filio, ut est illud [Psal. CIII]: Omnia in sapientia fecisti (virtus enim Dei et sapientia Christus est , modo etiam Spiritus sancti faciunt mentionem, iuxta illud eiusdem psalmigraphi: Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris eius omnis virtus eorum [Psal. XXXII]. Modius dictus ab eo quod sit suo modo perfectus: est autem mensura librarum quadraginta quatuor, id est, sextariorum viginti duorum: cuius numeri causa inde tracta est, eo quod in principio Deus viginti duo opera fecerit. Nam prima die septem opera fecit, id est, materiam informem, angelos, lucem, coelos superiores, terram atque aerem: secunda die firmamentum solum: tertia die quatuor, maria, semina, sationes atque plantaria: quarta die tria, solem et lunam et stellas, quinta die tria, pisces et reptilia aquarum, et volatilia: sexta die quatuor, bestias, pecudes, reptilia terrae, et hominem, et facta sunt omnia viginti duo genera in diebus sex, et duo et viginti generationes sunt ab Adam usque ad Iacob, ex cuius semine nascitur omnis gens Israel: viginti duo libri veteris Testamenti usque ad Esther: et viginti duo litterarum sunt elementa, quibus constat divinae legis doctrina. |
| 13 | His igitur exemplis modius viginti duorum sextariorum a Moyse secundum sacrae legis mensuram effectus est: et quamvis diversae gentes huic mensurae pondus vel adiiciant ignoranter, vel detrahant: apud Hebraeos constitutione divina tali ratione servatur. Modius enim a modo dictus. Hinc et modica, id est, moderata: modicis enim modius nomen imposuit: nam modica pro parvis abusive non proprie dicimus. |
| 14 | In Scriptura sacra modius aequitatem iustitiae significat. Unde Dominus in Lege praecepit dicens: Non sit tibi modius maior et minor sed modius iustus, aequusque sextarius [Deut. XXV]. Item modius corpus humanum vel legis litteram significat. Unde Dominus ait in Evangelio: Nemo accendit lucernam, et ponit eam sub modio [Luc. VIII, XI]. Ponere ergo lucernam sub modio est, superiora facere corporis commoda, quam praedicationem veritatis: ut ideo quisque veritatem non praedicet, dum timet, ne aliquid in rebus corporalibus et temporalibus molestiae patiatur. |
| 15 | Sub modio ergo lucernam ponit, quisquis lucem doctrinae bonae commodis temporalibus obscurat et tegit. Super candelabrum autem, qui corpus suum ministerio Dei subiicit: ut superior sit praedicatio veritatis: inferior servitus corporis: per ipsam tamen corporis servitutem excellentior luceat doctrina, qui per officia temporalia, id est, per vocem et linguam et caeteros corporis motus exhibetur. |
| 16 | Satum est genus mensurae iuxta morem provinciae Palestinae, unum et dimidium modium capiens, cuius nomen ex Hebraeo sermone tractum est. Satum enim apud eos nominatur sumptio sive levatio, eo quod qui metitur, eandem mensuram sumat ac levet. Est et alias satum mensura, sextariorum viginti duorum capax, quasi modius. Unde in Evangelio [Matth. XIII] scriptum est de muliere, quae abscondit fermentum in farinae satis tribus, donec fermentaretur totum. Nam haec mulier significat sanctam ecclesiam: quae doctrinam Evangelii et intellectus sacrarum Scripturarum condit in pectoribus humanis, donec coadunet tres partes orbis, quod de tribus filiis Noe exortum in orbe continetur: triquadro convertens ad fidem sanctae charitatis: ut Spiritus et anima et corpus in unum redacta non discrepent inter se. Possunt itaque praeter haec et in farinae satis tribus illi Dominici seminis fructus, tricesimus scilicet, sexagesimus et centesimus, intelligi, id est, coniugatorum, continentium atque virginum. |
| 17 | Et pulchre dicit, eatenus absconditum in farina fermentum, donec fermentaretur totum: quia charitas in nostra mente recondita, eousque crescere debet, donec totam mentem in sui perfectionem commutet. Bathus autem vocatur Hebraica lingua ab olearia mola, quae bath apud eos vel batha nominatur, capiens quinquaginta sextarios, quae mensura una molae vice proteritur. Ephi ergo mensura est trium modiorum, ut in libro Ruth ostenditur: et gomor mensura est atticorum cenicum trium. |
| 18 | Unde et in Levitico et in Numerorum libro quotiescunque decima pars ephi in sacrificio exhiberi iubetur, mensura gomor expensa intelligitur. Ephi eamdem mensuram habet in aridis, quam in humidis bathus. Amphora vocata, quod hinc et inde levetur: haec Graece a figura sui dicta dicitur, quod eius ansae geminatae videantur aures imitari. |
| 19 | Recipit autem vini vel aquae pedem quadratum, frumenti vero modios Italicos tres. Cadus Graece amphora est continens urnas tres. Urna mensura est, quam quartarium dicunt: proprie autem urna vas est, quod pro condendis defunctorum cineribus adhiberi solet, de quo poeta: Coelo tegitur, qui non habet urnam. Medimna mensura est quinque modiorum: medimna autem latina lingua vocatur, id est, dimidia, eo quod quinque modios metiatur, qui est dimidius numerus a perfecto denario. |
| 20 | Artaba mensura est apud Aegyptios sextariorum septuaginta duorum, composita ex numero propter septuaginta et duas gentes vel linguas, quae orbem impleverunt. Gomor quindecim modiorum onus appendet. Corus triginta modiorum mensura completur. Hic ex Hebraico sermone descendit, qui vocatur cora a similitudine collis. |
| 21 | Coria enim Hebraice colles appellantur: coacervati enim modii triginta instar collis videntur, et onus cameli efficiuntur. De amphora in Zacharia propheta ita scriptum est: Et ecce mulier una sedens in medio amphorae, et dicitur: haec est impietas: et proiecit eam in medio amphorae, et misit plumbeam massam in os eius, etc. [Zach. V]. Amphora autem hic significat mensuram grandem iniquitatis Iudaeorum: de qua Salvator ad ipsos ait: Implete mensuram patrum vestrorum [Matth. XXIII]. Super hanc mensuram omnium delictorum media sedebat impietas, quam alio nomine idololatriam possumus appellare, et negationem Dei. |
| 22 | Missa est ergo massa plumbea in os synagogae Iudaeorum, ut arrogantia eius conquiescat. Haec ergo impietas synagogae, quae sedebat super peccata Israel, et in suo scelere gloriabatur, postea mittitur in medium Babylonis, et captivitatis malo deprimitur, vel certe ab angelo: ut quae prius latebat in scelere, aeterno silentio conticescat. Legimus in Evangelio [Luc. XVI], quod villicus iniquitatis debitoribus domini sui, qui debebant domino suo grande debitum reddere, hoc est, unus centum cados olei, alter centum choros tritici: ipse pensam temperarit, et iusserit priori pro centum cadis olei scribere quinquaginta: sequenti vero pro centum choris tritici scribere octoginta: quibus rebus instruimur, ut misericordiam debiti remissione facientes, ipsi a misericorde Domino remissionem debitorum nostrorum consequamur. |