Hrabanus Maurus, De Universo, 18, CAPUT PRIMUM. De ponderibus.
| 1 | Ponderum ac mensurarum iuvat cognoscere modum: nam omnia corporalium (sicut scriptum est) a summis usque ad vina [ima], in mensura et numero et pondere disposita sunt atque formata [Sap. XI]. Cunctis enim corporeis rebus pondus natura dedit. Suum quoque regit omnia pondus. Primus Moyses, qui omnes antecedit gentilium philosophos tempore, nobis et numeros et mensuras et pondus diversis scripturae suae locis narravit. |
| 2 | Deinde Phidon argivus ponderum rationem in Graecia constituit, et licet alii antiquiores exstiterint, sed iste hac arte experientior fuit. Pondus dictum eo, quod in statera libratum pendeat: hinc et pensum. Abusive autem pondus libra una est. Unde etiam dipondium dictum est, quasi duo pondera: quod nomen adhuc in usu retinetur. Trutina est gemina ponderum lances aequali examine pendens, facta propter talenta et centenaria appendenda, sicut momentana pro parva modicaque pecunia. |
| 3 | Haec et moneta vocata, eadem et statera, nomen ex numero habens, quod duabus lancibus et uno in medio stylo librata aequaliter stet. Examen est filum medium, quo trutinae statera regitur, et lances aequantur: unde et in lancis amentum dicitur. In statera aequitatis vel divinae gubernationis potentia significatur, ut in Isaia: Et libravit in pondere montes, et colles in statera [Isa. XL], hoc est iudicat in iustitia maiores et minores, potentes et infirmos, nobiles et ignobiles: quia ipse iudicabit orbem terrae in aequitate, et populos in veritate sua [Psal. IX]. Hinc et Iob ait: Utinam appenderentur peccata mea, quibus iram merui, et calamitas, quam patior, in statera [Iob. VI]. Quis alius staterae nomine, nisi Dei et hominum mediator, exprimitur? |
| 4 | qui ad pensandum vitae nostrae meritum venit, ac secum iustitiam simul et misericordiam detulit: sed misericordiae lance praeponderans culpas nostras parcendo levigavit. Libra enim ponderis mystice iustitiae observantiam significat: quia ibi probatur quid aequum et quid contrarium aequitati sit. Cuius rei plurima in Scripturis inveniuntur probamenta: et necesse est, inde aliqua hic numerari. |
| 5 | Propheta igitur testante, iustus Dominus et iustitiam diligit, aequitatem vidit vultus eius [Psal. X]. Iustum dicit Deum amare iustitiam: quia nescit alios respicere nisi qui norunt custodire iustitiam. Adiecit: aequitatem vidit vultus eius, illam scilicet aequitatem quam tamen propitius ipse concedit. Non enim quidquam ex se probi humanitas habet, nisi quod a Domino bonorum omnium susceperit largitore. |
| 6 | Hinc et in Proverbiis ita scriptum est: Qui sequitur iustitiam, diligitur a Domino [Prov. XXI]; et alibi de sapientia dictum est: Qui continens est, inquit, iustitiae, apprehendet illam (Sir. XV). Unicuique autem ponderi certus est modus nominibus propriis designatus. Chalcus minima pars ponderis, quarta pars oboli est, constans lentis germinis granis. |
| 7 | Appellatur autem chalcus, quod sit parvulus, sicut et lapis calculus, qui adeo minimus est, ut sine molestia sui calcetur. Siliqua vicesima quarta pars solidi est, ab arbore, cuius semen est, vocabulum tenens. Ceratum oboli pars media est, habens siliquam unam et semis: hunc latinitas semiobolum vocat: ceratum autem Graece, Latine siliqua cornu interpretatur. |
| 8 | Obolus siliquis tribus appenditur, habens ceratia duo, chalcos quatuor: fiebat enim olim ex aere adinstar sagittae: unde et nomen a Graecis accepit, hoc est, sagitta. Scrupulus sex siliquarum pondere constat: hic apud Graecos gramma vocatur: scrupulus autem dictus per diminutionem a lapillo brevi, qui scrupus vocatur. |
| 9 | Drachma autem octava pars unciae est, et denarii pondus argenti, tribus constans scrupulis, id est, decem et octo siliquis. Drachmae enim similitudo ad hominem refertur in parabola evangelica, ubi Dominus ait: Aut quae mulier habens drachmas decem, et si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam, et everrit domum, et quaerit diligenter, donec inveniatur, etc. [Luc. XV]. Qui signatur per pastorem ipse, et per mulierem Dominus noster Iesus Christus: et quia imago hominis exprimitur in drachma, tunc mulier drachmam perdidit: quando homo ad imaginem Dei conditus peccando a similitudine sui Conditoris recessit. |
| 10 | Sed accendit mulier lucernam: quia Dei sapientia ipse Dei Filius cum de Mariae utero humanam naturam suscipiens, in humanitate apparuit, mortalitatis nostrae se conscientia concussit: et ad immortalitatem, unde per peccatum cecidit, per crucem se redire posse conspexit. Denarius autem dictus, quia pro decem nummis imputabatur. Denarius allegorice significat remunerationem futuram sanctorum, quae illis pro bono labore hic promittitur, et in futuro datur. |
| 11 | Unde in Evangelio [Matth. XX] paterfamilias operariis vineae suae in fine operis sui legitur dedisse denarium. Denarii duo praecepta charitatis, vel utrumque Testamentum, hoc est, novum et vetus, significat: unde in Evangelio dicitur: Et alio die protulit denarios duos, et dedit stabulario [Luc. X]. Solidus nuncupatur, quia nihil illi deesse videtur: solidum enim veteres integrum dicebant et totum. |
| 12 | Ipse quoque nomisma vocatur pro eo quod nominibus principum effigieque signetur. Ab initio vero unum numisma, unus argenteus erat: hoc enim ab Assyriis coepit: dicunt autem Iudaei, quod Abraham in terram Chanaan primus hanc advexerit formam. Solidus apud latinos alio nomine sextula dicitur, quod his sexuncia compleatur. Hunc (ut diximus) vulgus aureum solidum vocat: cuius tertiam partem ideo dixerunt tremissem, eo quod solidum faciat ter missus. Expressio enim numismatis in censu significat imaginem Conditoris in humana anima, qui ab unoquoque nostrum expetitur, quando credulitas rectae fidei cum bonis operibus a nobis exquiritur. |
| 13 | Unde Dominus ad eos, qui eum tentabant, in Evangelio ait: Reddite ergo quae sunt Caesaris, Caesari: et quae sunt Dei, Deo [Matth. XXII]. Nummus autem ostensus imaginem Caesaris tenuit: et ideo Caesari reddere nummum, tributum, pecuniam, et honores terrenos iussit. Deus autem nosmetipsos, id est, imaginem Dei, ipse condidit in nobis, quae non est in auro picta, sed in hominibus figurata. |
| 14 | Sextula bis assumpta duellam facit, ter posita staterem reddit. Stater autem medietas unciae, appendens aureos tres, unde et vocatur stater, quod tribus solidis stet. Haec et semiuncia, quia semis habet de uncia: haec et semissis, quia ponderis semis est, quasi semis assis. Quadrantem Hebraei similiter codrantem vocant: et vocatur quadrans, quod unciae quartam partem appendat. |
| 15 | De quadrante autem in Evangelio ita legitur, ubi commemoratur nocentis traditio in carcerem: Amen, dico tibi, inquit, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem [Matth. V]. Quadrans genus nummi est, quasi duo minuta: unde in alio Evangelio [Marc. XII], mulier illa paupercula et vidua dicitur misisse quadrantem in corbonam: in alio duo minuta [Luc. XXI], non quod dissonent Evangelia, sed quod unus quadrans duos minutos nummos habeat. |
| 16 | Hoc est ergo, quod dicit: Non egredieris de carcere [Matth. V], donec etiam minuta peccata persolvas; de solvendo autem novissimo quadrante potest non absurde intelligi aut pro eo positum, quod nihil relinquatur impunitum; sicut loquentes etiam dicimus, usque ad faecem, cum volumus exprimere aliud [aliquid] ita exactum, ut nihil relictum sit; vel ut significarentur nomine quadrantis novissima terrena peccata. |
| 17 | Quarta enim pars distinctorum membrorum huius mundi, et ea novissima, terra invenitur; ut incipiens a coelo, secundum aerem numeres, aquam tertiam, quartam terram. Sicel, qui latino sermone siclus corrupte appellatur, hebraeum nomen est, habens apud eos unciae pondus. Apud Latinos autem et Graecos quarta pars unciae est, et stateris medietas, drachmas appendens duas. |
| 18 | Unde cum in litteris divinis legitur siclus, uncia est; cum vero in gentilium, quarta pars unciae est. Uncia dicta, quod universitatem minorum ponderum sua unitate vinciat, id est, complectatur. Constat autem drachmis octo, id est, scrupulis XXIV, quod proinde legitimum pondus habetur; quia numerus scrupulorum eius horas diei noctisque metitur; vel quia libram efficit, duodecies computata. |
| 19 | Libra duodecim unciis perficitur, et inde habetur perfecti ponderis genus; quia tot haec constat unciis, quot mensibus annus. Dicta autem libra, quod sit libera, et cuncta intra se pondera praedicta concludat. Mna in ponderibus centum drachmis appenditur, et est nomen graecum. Significat mna decem verba legis, quae hominibus divinitus data sunt, ut in eis operentur, et lucrum spiritale efficiant; unde in Evangelio legitur [Matth. XXV], quod homo nobilis, qui abiit in regionem longinquam, expenderit servis suis pecuniam suam; cui revertenti singuli exposuere, quae lucrificaverunt. Iste autem homo nobilis Redemptor noster est, qui abiit in regionem longinquam; quia, passione sua et resurrectione completa, ascendit in coelum, et sedit a dextris Dei. |
| 20 | In die autem iudicii venturus, ut exquirat ex singulis debitoribus pecuniam, quam eis commendaverat: Et reddet unicuique secundum opera sua [Matth. XVI] [Rom. II]. Talentum, summum esse pondus perhibetur in Graecis; nam nihil est chalco minus, nihil talento maius; cuius varium apud diversas gentes pondus habetur. Apud Romanos enim talentum est LXX duarum librarum, sicut Plautus ostendit, qui ait duo talenta esse centum quadraginta quatuor libras. |
| 21 | Est autem triplex, id est, minus, medium, summum; minus quinquaginta; medium septuaginta duarum librarum; summum centum viginti constat. Centenarii enim numeri nomen est eo quod centum librarum ponderis sit; quod pondus propter perfectionem centenarii numeri instituerunt Romani. Talenti nomine plenitudo et perfectio donorum significatur; unde in evangelica parabola Dominus dicit [Matth. XXV], hominem peregre proficiscentem vocasse servos suos, et tradidisse illis bona sua; et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum. Quinque enim sunt corporis sensus, videlicet visus, auditus, gustus, odoratus, et tactus; quinque igitur talentis donum quinque sensuum, id est, exteriorum scientia exprimitur; duobus vero intellectus et operatio designatur; unius autem talenti nomine intellectus tantummodo designatur. |
| 22 | Decem millia talenta operationem decem praeceptorum legis in Evangelio significant, ubi ita legitur; Et oblatus est unus, qui debebat decem millia talenta [Matth. XVIII]. Item talentum in malam partem ponitur in Zacharia, ut est illud; Vidi, inquit, iniquitatem super talentum plumbi [Zach. V]. Antiquissimi, nondum auro argentoque invento, aere utebantur; nam prius aerea pecunia in usu fuit, post argentea, deinde aurea subsecuta est, sed ab ea, quae prima fuit, et nomen retinuit. |
| 23 | Unde et aerarium dictum, quia prius aes tantum in usu fuit, et ipsum solum recondebatur, auro argentoque nondum signato: ex quorum metallis quamvis postea fuisset facta pecunia, nomen tamen aerarii permansit ab eo metallo, unde initium sumpsit. Thesaurum iuxta graecum apo tes theseos, a positione, hoc est, a reposito nominatur. |
| 24 | Nam thesis positio dicitur: et est nomen ex graeco latinoque sermone compositum: nam thesis Graeci repositum dicunt: Latini [et ex latino] aurum, quod iunctum sonat, repositum aurum. Auraria nomen habet ab auro. De thesauri significatione evangelica parabola manifestum indicium dat, ubi Dominus ait: Simile est regnum coelorum thesauro abscondito in agro, quem qui invenit homo, abscondit, et prae gaudio illius vadit et vendit universa quae habet et emit agrum illum [Matth. XIII]. Thesaurus autem coeleste est desiderium. |
| 25 | Ager vero, in quo thesaurus absconditur, disciplina studii coelestis. Quem profecto agrum, venditis omnibus, comparat, qui voluptatibus carnis renuntians, cuncta sua terrena desideria per disciplinae custodiam coelestis calcat: ut nihil, quod carni blanditur, liceat: nihil, quod carnalem mentem trucidat, spiritum [Spiritus] perhorrescat. Item thesaurus iste, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi [Col. II], aut Dei verbum est, quod in carne Christi videtur absconditum: aut sanctae Scripturae, in quibus reposita est notitia Salvatoris. |
| 26 | Quem cum quis in eis invenerit, debet omnia istius saeculi emolumenta contemnere, ut illum possit habere, quem reperit. Tributa vero eo, quod antea per tribus singula exigebantur, sicuti nunc per singula territoria. Sic autem in tres partes divisum fuisse Romanum populum constat: ut ea, quae erant in singulis partibus, tribuni dicerentur. |
| 27 | Unde etiam sumptus, quos dabant populi, tributa nominarunt. Vectigalia sunt tributa a vehendo dicta. Stipendium a stipe pendenda nominatum. Antiqui enim appendere pecuniam soliti erant magis, quam annumerare. Quid autem divites, qui thesaurorum possessores sunt, et quid divitiae mystice significent, breviter dicamus. |
| 28 | Dives dicitur Deus ut in Apostolo: Deus, qui dives est in misericordia [Eph. II]. Divites, sancti sunt, ut in Apostolo: Quia divites facti estis in illo in omni sapientia et prudentia [I Cor. I]. Dives est populus Iudaeorum, de quo in Evangelio dicitur [Matth. XIX]: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum coelorum. Alii autem hunc divitem, superbum quemlibet intelligunt. Divites sunt Iudaei philosophi, vel superbi huius mundi, ut in psalterio: Divites eguerunt et esurierunt [Psal. XXXIII]; et alibi: Divites dimisit inanes [Luc. I]. Divitiae sunt virtutes animae, sive sermo sapientiae, ut in Apostolo: Quia divites facti estis in illo in omni sapientia et prudentia [I Cor. I]; et in Salomone: Possessio animae viri propriae divitiae [Prov. XIII]; et in aliam partem pro haeretico, ut in Iob legitur: Divitias, quas devoravit, de ventre illius extrahet eas Deus [Iob. XX]. Pecunia ergo verba divina sunt, ut in Evangelio: Oportuit te committere pecuniam meam nummulariis [Matth. XXV]. Sacculus thesaurizatio in Deum, ut in Evangelio: Facite vobis sacculos, qui non veterescant [Luc. XII]. Sacculus congregatio avaritiae, ut in Aggaeo propheta: Et qui mercedes congregavit, misit eos in sacculum pertusum [Agg. I]. Negotiatores Apostoli sunt-sicut in Iob pro diaboli corpore, hoc est, omnibus iniquis de eisdem negotiatoribus dicitur: Concident eum amici, divident eum negotiatores [Iob. XL]. Item in malam partem, ut in Ezechiele: Negotiatores cum agnis et haedis veniunt ad te [Ezech. XXVII]. Moneta appellata est, quia monet, ne quae fraus in metallo vel in pondere fiat. |
| 29 | Numisma est solidus aureus, vel argenteus, sive aereus: qui ideo numisma dicitur, quia nominibus principum effigiisque signatur. Prius nummus argyrus nuncupabatur: quia quam plurimum ex argento percutiebatur. Nummi autem a Numa Romanorum rege vocati sunt, qui eos primum apud Latinos imaginibus signavit, et titulo nominis sui praescripsit. |
| 30 | In numismate tria quaeruntur: metallum, figura, et pondus: si ex his aliquid defuerit, numisma non erit. De numismatis mystica significatione superius dictum est. Tria sunt autem genera argenti et auri et aeris: signatum, factum, infectum. Signatum est, quod in nummis est: factum, quod in vasis: infectum, quod in massis, quod et grave dicitur, id est massa. |
| 31 | In notitiam autem formarum metalla ita venerunt: dum enim quacunque causa ardentes silvae excoquerent terram, ex calefactis venis fudit rivos cuiuscunque stricturae, sive aes illud fuerat, sive aurum, cum in loca terrae depressiora decurreret, sumpsit figuram, in quam illud vel profluens rivus, vel excipiens lacuna formaverat: quarum rerum splendore capti homines cum legatas attollerent massas, viderunt in eis terrae vestigia figurata, hinc quae excogitaverunt liquefactas ad omnem formam posse deduci. |