| 1 | Ferrum dictum, quod farra, id est, semina frugum terrae condat. Idem et chalybs a Chalybe flumine, ubi ferrum optima arte temperatur. Unde abusive dicitur chalybs ipsa materies, ut: Vulnificusque chalybs. Ferri usus post alia metalla repertus est: cuius postea versa in opprobrium species: nam unde prius tellus tractabatur, inde modo cruor effunditur. Ferrum mystice significat tribulationem et angustiam, ut est illud in psalmo de Ioseph: Ferrum pertransivit animam eius [Ps. CIV]. Ferrum autem hic indicat tribulationem durae necessitatis, quae instante anima pervagatur, dum de futuris sollicite iam mala patitur, quae timere non desinit. |
| 2 | Talis illa in Evangelio locutio est, ubi Simeon dicit ad Mariam: Et tuam ipsius animam pertransibit gladius [Luc. II]; significans, habituram matrem gloriosam tristitiam Dominicae passionis. Quod genus locutionis inter propria Scripturae divinae credimus annotandum. Item ferrum fortes quique in Ecclesia, ut est illud in libro Iob: Ferrum de terra tollitur [Iob. XXVIII]; et in Deuteronomio: Cuius lapides ferrum sunt [Deut. VIII]. Item ibi de Ecclesia dicitur: Ferrum et aes calceamentum eius [Deut. XXXIII]. Rursum ferrum acumen mentis significat, unde per Salomonem dicitur: Ferrum ferro exacuitur, et homo exacuit faciem amici sui [Prov. XXVII]. Iterum ferrum est sermo increpationis, ut est illud in Deuteronomio: Si quis abierit cum amico suo simpliciter in silvam ad ligna caedenda, et ferrum de manubrio eius exierit, et amicum eius occiderit [Deut. XIX]. Rursum ferrum insidiae sunt inimici, sicut per Salomonem dicitur: Sicut ferrum aeruginat malitia eius [Eccli. XII]. |