| 1 | Plumbum, dictum quod ex eo primum pilis factis maris altitudo tentata est. Huius vero duo genera sunt, nigrum et candidum; sed melius candidum, quod prius in insulis Atlantici maris inventum est. Siquidem et in Lusitania et in Gallecia gignitur, summa terra arenosa et coloris nigri et pondere gravis. Interveniunt et minuti calculi, maxime e torrentibus siccatis; lavant eas arenas, et quod subsidit, coquunt in fornacibus. |
| 2 | Inveniuntur et in aureis metallis, aqua missa, calculi nigri et graves, et dum aurum colligitur, cum eo remanent: postea separati conflantur, et in plumbum album resolvuntur. Inde et eadem gravitas plumbi, quae auri est. Sic et cupiditas mundi et avaritia pecuniarum onerosa est, et gravissima iniquitate opprimit amatorem ipsius. |